ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

Dav. Haud dubium id quidem est.
Pam. Vide, quo inducas.

Dav. Quin taces?

· Pam. Dicam, puerum autem ne resciscat mihi . esse ex illâ, cautio est:

Nam pollicitus sum suscepturum.

Dav. O facinus audax!

Pam. Hanc fidem,

Sibi, me obsecravit qui se sciret non deserturum,

ut darem.

[tristem sentiat.

Dav. Curabitur: sed pater adest; cave, te esse

SCENA IV.

SIMO, DAVUS, PAMPHILUS.

Sim. Reviso, quid agant aut quid captent consili. Dav Hic nunc non dubitat quin te ducturum Venit meditatus alicundè ex solo loco : [neges. Orationem sperat invenisse se,

Quâ differat te: proin'tu face, apud te ut sies.
Pam. Modò ut possim Dave.

Dav. Crede hoc mihi inquam, Pamphile,
Nunquam hodiè tecum commutaturum patrem
Unnm esse verbum, si te dices ducere.

SCENA V.

BYRRHIA, SIMO, DAVUS, PAMPHILUS.

Byr. Herus me, rilictis rebus, jussit Pamphilum Hodiè observare, ut, quid ageret de nuptiis,

Scirem, id propterea nunc hunc venientem sequor. Ipsum adeo præstò video cum Davo, hoc agam. Sim. Utrumque adesse video.

Dav. Hem, serva.

Sim. Pamphile.

Dav. Quasi de improviso respice ad eum.
Pam. Ehem pater.

Dav. Probe.

Sim. Hodiè uxorem ducas, ut dixi, volo.

Byr. Nunc nostræ parti timeo, quid hic respon

deat.

Pam. Neque istic neque alibi tibi usquam erit

in me mora.

Byr. Hem!

Dav. Obmutuit.

Byr. Quid dixit?

Sim. Facis, ut te decet,

Cum isthuc, quod postulo, impetro cum gratiâ. Dav. Sum verus ?

Byr Herus, quantum audio, uxore excidit. Sim. I jam nunc intro, ne in morâ, cum opu' sit, sies.

Pam. Eo.

Byr. Nulla ne in re esse homini cuiquam fidem? Verum illud verbum est, volgò quod dici solet, Omnes sibi malle melius esse, quam alteri. Ego illam vidi virginem: formâ bonâ Memini videre: quo æquior sum Pamphilo,

Si se illam in somnis, quam illum, amplecti maluit. Renunciabo, ut pro hoc malo mihi det malum.

SCENA VI.

DAVUS, SIMO.

Dav. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam Portare, et eâ me hic restitisse gratiâ. Sim. Quid Davus narrat?

Dav. Equè quidquam nunc quidem.

Sim. Nihil ne? hem.

Dav. Nihil prorsus.

Sim. Atqui expectabam quidem.

Dav. Præter spem evenit: sentio: hoc malè habet virum.

Sim. Potin' es mihi verum dicere?

Dav. Nihil faciliùs.

Sim. Num illi molestæ quidpiam hæ sunt nupHujusce propter consuetudinem hospita? [tiæ, Dav. Nihil hercle: aut si adeo, bidui est, aut Hæc sollicitudo: nostin'? deinde desinet; [tridui Etenim eam secum rem rectâ reputavit viâ.

Sim. Laudo.

Dav. Dum licitum est illi, dumque ætas tulit, Amavit: tum id clam: cavit, ne unquam infamiæ Ea res sibi esset, ut virum fortem decet.

Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit.

Sim. Subtristis visu est esse aliquantulum mihi.

Sim. Nihil propter hanc rem: sed est, quod

Sim. Quidnam est?

['succenset tibi.

Dav. Puerile est.

Sim. Quid est ?

Dav. Nihil.

Sim. Quin dic, quid est?

Dav. Ait nimium parce facere sumptum.
Sim. Mene?

Dav. Te.

Vix, inquit, drachmis obsonatus est decem :
Num filio videtur uxorem dare?

Quem, inquit, vocabo ad cœnam meorum æqualium
Potissimum nunc ? et, quod dicendum hîc siet,
Tu quoque perparce nimium: non laudo.

Sim. Tace.

Dav. Commovi.

Sim. Ego, istæc rectè ut fiant, videro.

Quidnam hoc rei est ? quidnam hic volt veterator

sibi?

[rei caput. Nam si hic mali est quidquam, hem illic est huic

ACTUS III.-SCENA I.

MYSIS, SIMO, DAVUS, LESBIA, GLYCERIUM. Mys. Ita pol quidem res est, ut dixti Lesbia: Fidelem haud ferme mulieri invenias virum.

Sim. Ab Andria est ancilla hæc: quid narras ? Dav. Ita est.

Mys. Sed hic Pamphilus.

Sim. Quid dicet?

Mys. Firmavit fidem.

Sim. Hem.

[facta sit.

Dav. Utinam aut hic surdus, aut hæc muta

Mys. Nam quod peperisset, jussit tolli.

Sim. O Jupiter,

[prædicat. Quid ego audio? actum est, siquidem hæc vera

Les. Bonum ingenium narras adolescentis.

[merged small][ocr errors]

Sed sequere me intro, ne in morâ illi sis.

Les. Sequor.

[niam ?

Dav. Quod remedium nunc huic malo inveSim. Quid hoc?

Adeon' est demens? ex peregrina? jam scio: ah! Vix tandem sensi stolidus.

Dav. Quid hic sensisse ait?

[lacia.

Sim. Hæc primum adfertur jam mihí ab hoc falHanc simulat parere, quo Chremetem absterreant, Gly. Juno Lucina fer opem, serva me obsecro. Sim. Hui, tam cito? ridiculum: postquam ante ostium

Me audivit stare, approperat, non sat commodè
Divisa sunt temporibus tibi, Dave, hæc.
Dav. Mihin'?'

Sim. Num immemor es discipuli?

Dav. Ego, quid narres, nescio.

Sim. Hiccine si me imparatum in veris nuptiis

Adortus esset, quos mihi ludos redderet?
Nunc hujus periclo fit: ego in portu navigo,

« ÀÌÀü°è¼Ó »