페이지 이미지
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small]

:

NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, noram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci :
Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim Deus ullus ad iras

Promptior, et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina ville

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem :
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis ;

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,

Thiodamantæus Naide raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,

Addideratque truces, nec sine felle, minas. Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit:

Nunc mea quid possit dextera, testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,
Qui post terga solet vincere, Parthus eques :

Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
etera, quæ dubitas, melius mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ,

Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modo villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,

Splendida per medias itque reditque vias;
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat:

Fallor? An et radios hinc quoque Phæbus habet ? Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quo me fert juvenilis, agor: Lumina luminibus male providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos.
Unam forte aliis supereminuisse notabam;

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deum conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido;

Solus et hos nobis texuit ante dolog.
Nec procul ipse vafer latuit; multæque sagitta,

Et facis a tergo grande pependit onus:
Nec mora : nunc ciliis häsit; nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierant cordá furores;

Uror amans ittus, flammaquè totus èram. Interes misero quæ jám mihi solà placebat,

Ablata est oculis non reditura meis.

Ast ego progredior tacite querebundus, et excors

Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet: sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subito gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,

Inter Lemniacos præcipitata focos :
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui!
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa

preces

s! Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus,

Nate dea, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris.
Deme meos tandemn, verum nec deme, furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans :
Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

HÆC ego, mente olim lava, studioque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

EPIGRAMMATUM LIBER.

I.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri, Et

pensare mala cum pietate scelus ? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis: Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II.

IN EANDEM.

SICCINE tentasti ccelo donasse läcobum,

Quæ septemgemino Bellua monte lates ?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in coelum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos : Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.

[ocr errors]

III.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Täcobus ignem,

Et sine quo superum non adeunda domus. Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax.

Et nec inultus, ait, temnes mea sacra, Britanne :

Supplicium spreta relligione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O
quam

funesto cecinisti proxima vero, Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam

prope Tartareo sublime rotatus ab igni, Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

IV.

IN EANDEM.

QUEM modo Roma suis devoverat impia diris,

Et styge damnarat, Tænarioque sinu;
Hunc, vice mutata, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos

evehere
usque

Deos.

V.

IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI.

AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.

Angelus unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major ?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia coeli

Per tua secreto guttura serpit agens ;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono.
Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te una loquitur, cætera mutus habet.

[ocr errors]
« 이전계속 »