: Hic tempestates medio ciet aëre diras, pura virtutis amantes, At simul hanc, opibusque et festa pace beatam, Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus. Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis. Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jogi, nostraque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta. Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis: Qua volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent. Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines: a parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem; His igitur tandem solenni more peractis, Subdolus at tali Serpens velatus amictu, Solvit in has fallax ora execrantia voces; Dormis nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ? Immemor, O, fidei, pecorumque oblite tuorum ! Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni: Surge, age; surge piger, Latius quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua coeli, Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis ; Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem, Mersaque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosa, Thermodoontëà nuper regnante puellà. At tu si tenero mavis torpescere lecto, Crescentesque negas hosti contundere vires ; Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum Signaque Aventino ponet fulgentia colle: Relliquias veterum franget, flammisque cremabit; Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare baisa reges. Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses Irritus ille labor; tu callidus utere fraude : Quælibet hæreticis disponere retia fas est. Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævosque patres, trabea canisque verendos; Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne Ædibus injecto, qua convenere, sub imis. Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos Propositi, factique, mone: quisquamne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papæ ? Perculsosque metu subito, casuque stupentes, Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus. Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt, Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos. Et, nequid timeas, divos divasque secundas Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis. Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus, Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen. Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas, Vestit inauratas redeunti lumine terras; Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati, Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis: Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus, et somnia grata revolvens. Est locus æterna septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror ; Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris, Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt : Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur. Finibus occiduis circunfusum incolit æquor Gens exosa mihi; prudens natura negavit Indignam penitus nostro conjungere mundo: Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Tartareoque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago: Et quotquot fidei caluere cupidine veræ, Consilii socios adhibete, operisque ministros. Finierat; rigidi cupide paruere gemelli. Interea longo flectens curvamine coelos Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arte, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri. Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas ; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes, Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis, |