페이지 이미지
PDF
ePub

Ambiguas voces, incertaque murmura spargit :
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effotique senes pariter; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolûm; capti pænas raptantur ad acres :
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

ANNO ÆTATIS 17.

1626.

Adhuc madentes rore aqualebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama, proh! semper mali

Cladisque vera nuntia,
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui Rex sacrorum illa fuisti insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus ira protinus

Ebulliebat fervida,

Tumulis potentem sæpe devovens deam :

Nec vota Naso in Ibida Concepit alto diriora pectore;

Graiusque vates parcias
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aura, flamine:
Cacos furores pone, pone vitream

Bilemque, et irritas minas :
Quid temere violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao:
Ast illa, cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios
Sub

regna furvi luctuosa Tartari, Sedesque subterraneas. Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad coelum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis, Orion, tuus. Prætervolavi fulgidi solus globum,

Longeque sub pedibus deam

Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis. Erraticorum siderom pre ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystaliina, e!

Stratum smaragüis atrium.
Sed hic tacebo; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amoenitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIU M.

1628.

Heu, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis,
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæcio
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo?
Et se fassa senem, male certis passibus ibit
Sidèreum tremebunda caput ? Num tetra vetustas,
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ?
Heu potuitue suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu

Stridat uterque polue, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cceli?
Ta quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitaque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aerei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors.
Floridus æternum Phæbus juvenile coruscat,
Nec fovet effcetas loca

per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua coli;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec
per

inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti

Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et

puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phæbe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum;
Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina coeli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES

INTELLEXIT.

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei ?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci :
Seu sempiternus ille siderum comes
Coli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum :
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.

« 이전계속 »