페이지 이미지
PDF

Et aura silvae nata recessubus
Ludet per agros. Hos tamen obpriment
Tum fata, pallentisqve busti
Frigus iners et opacus horror

Custodiet, qvos vere puertiae
Cernis fruentes. Nec poterit lyra
Te rursus adfari; sed ipsi
Qvi tenui damus ore carmen

Nos heu sub urna surdus et inmemor
Pulvis relicto sole iacebimus,
Duroqve compressi sopore
Tartarea potiemur umbra :

Dum tu perenni luce superbiens
Pergis remotos visere nubium
Tractus, et extremos per orbes
Indomitis volitare pennis.
M. L.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

O snatch'd away in Beauty's Bloom.

O rapta in ipso flore pulcritudinis,
Te non sepulcri pondus ignavum premet,
Tuum sed usqve caespitem nascens rosa
Servabit ultro, prima veris advena,
Almaqve surgens nube honor cupressinus.
Hic caerulos adclinis ad fontes aqvae
Demissus ora somniabitur Dolor,
Desideriqve pascet angorem sui ;
Vixqve inmoranti caespitem premet pede ;
Frustra: sepultos ille nil turbat gradus.
At at qverelae parce : nil fletus valent,
Nec curat atra Mors neqve exaudit preces.
Esto: qvis inde dedocebitur qveri ?
Unone flentum turba sic fiet minor ?
Ipsi, malorum cui placent oblivia,
Tibi ora pallent, fletubus madent genae.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Iam violens haeret victor Rubiconis ad undas;
Pectus agunt dubia spesqve timorqve vice:
Illinc spes stimulat magni praesaga triumphi,
Hinc timor in patrios praepedit arma deos.
At pietas tandem furibunda vincitur ira;
Cedit amor patriae pulsus amore sui.
Desilit obpositum fati securus in amnem,
Nec civis Latios transit, at hostis, agros.
I demens, gladio regalem conripe sedem;
Scinde cruentatam tuta per arva viam.
Nonne foret satius parta requiescere fama,
Inter et egregios dux nituisse duces?
Civibus edomitis qvaenam tibi gloria restat ?
Nil decoris tulerint sella, triumphus, opes.
Qvid sit Caesareus Pharsalia sentiat ensis,
Et nomen Magni nomine maius emas;
Cura vigil solio sedet assecla ; caeca pericla,
Vitaqve perpetua morte trahenda manet.
Instrumenta necis surgunt, queis fidis, amici,
Libertas sicam, qva feriare, parat.
Invitus vindex aderis tu, Brute, tyranni:
Carior en caro Caesare Roma vocat.
Opprobrium gentis Mars ulciscetur amatae,
Exiget et poenas Idubus ipse suis.
F. E. G.

[ocr errors]

Aurea Testudo.

Aurea testudo, sic te Thymbraeus Apollo,
Sic tangat docta Calliopea manu,
Qvae te tanta deum finxit sollertia ? cuius
Praebuit artificis dextera tale melos ?
Credo eqvidem, nec vana fides, caelestis origo
Est tibi, caelestes te genuere manus.
Olim per Cynthi, Phoebo comitante, recessus
Ibat venatu laeta Diana suo:
Ibat inauratis humeros armata sagittis,
Lunatoqve arcu tela parata tenet.
Non Phoebus pharetram, non Phoebus flexile cornu
Possidet, at vacuas commovet ille manus:
Et nondum Aonia redimitus tempora lauru
Verberat intonsis ora genasqve comis.
Adspicit ecce procul latitantem Delia cervum,
Adspicit, et morti destinat illa feram.
Nec mora, curvatum cornu contendit in orbem ;
Dirigit in cervi spicula certa latus.
Dat sonitum nervus. Volat en letalis arundo:
Inruit in praedam laeta Diana suam.
Qvid Phoebus ? simul ac nervi sonus occupat aures,
Sub memori sollers pectore versat opus.
Gaudia non illi victricis saeva sororis,
Gloria non illi sangvinolenta placet.
Format opus nervis nervos imitantibus arcus;
Icta docet certos reddere fila sonos:
Atqve ait exsultans: Iactet Diana sagittas,
Armaqve non armis anteferenda meis.
Scilicet hoc vincam summorum pectora divum,
Hoc vincam qvidqvid maxumus orbis habet.
Aurea testudo, sic te formavit Apollo,
Sic tibi divinum praebuit ipse melos.
J. B.

INonae redeunt Decembres.

Qvom lapsi redeunt menses festumqve Decembre,
Anna culinari praeparat arte dapes.
Exta boum in partes scinduntur opima minutas,
Hinc inde arvinae pingvia frusta micant.
Ductile triticeo butyrum pulvere miscet,
Glutineumqve habili pollice format opus.
Ut sapiat bene, pruna, merum, bellaria qvaerit ;
Tum madet infusa flexile gluten aqva.
Erigit et niveo Cerealia moenia farre:
Surgit odorato massa rotunda sinu.
Haec bo • : sed stomacho melior fultura voraci
Fumant supposito frusta bovina foco.
Ne melimela aliqvis, ne pulmentaria qvaerat,
Neu qvas ostentat Gallica mensa dapes.
Adtenuent hostes bellaria macra ; Britannis
Haec crura, hos humeros terga dedere boum.
Sic nobis epulis fas indulsisse qvotannis ;
Cum festa redeunt tempora festa dape.
Iamqve foco lymphae purum fervescat ahenum ;
Indica vim proprii det mihi canna meri.
Mellitos eadem destillet canna sapores;
Eoae redolens detur aroma nucis;
Poma elisa acidos emittant citrea succos;
Digna viro sunt haec pocula, digna deo.
Sunt etiam nivei qvi miscent flumina lactis;
Qvisqve suum capiat; me sine lacte iuvat.
Haec non vinosus fastidit pocula Rufus,
Haec qvoqve, sit qvamvis sobria, Phyllis amat:
Nempe liqvor mixtus cordi fit utriqve, bibisse
Altera dum vinum se negat, alter aqvam.
C. J. T.

« 이전계속 »