페이지 이미지
PDF
ePub

Bright be the Place of thy Soul.

Sit sine nocte dies qvocumqve vagatur in orbe
Mens tua, corporeo libera facta luto:
Mens tua, qva nunqvam mortalia vincula rupit
Pulcrior, aetheriis adsocianda choris.
Hospes eras terrae, modo non divina, parumper;
Sidera divinam te tua semper habent.

Nec nimiae deceat nos indulgere qverelae,
Qvom vocet in gremium te Deus ipse suum.
Nobile gemmanti vernet tibi caespite bustum,
Et premat exiguo pondere terra caput:
Absint indigni feralia signa doloris ;

Non inter lacrumas fas meminisse tui.
Hunc florum sollemnis honor myrtusqve perennis
Rite sacret memori religione locum:

Sit tamen atra procul taxus, tristisqve cupressi
Qvae male tam fausto convenit umbra rogo.

S. M. (ex BYRONO.)

Epitaphium.

Ιφι μαχησάμενοι τῆς Ἑλλάδος εἵνεκα πάσης ὧδ ̓ ἐνὶ ταῖς ἱεραῖς κείμεθα Θερμοπύλαις· ἡμᾶς δ ̓ ἡμετέροιο Λεωνίδου ἄλκιμον ἦτορ ἤγαγεν εἰς νίκην, ἤγαγεν εἰς θάνατον.

τοὺς δὲ βροτῶν μάκαρας φάμεν ἐμμέναι, οὓς ἕλε μοῖρα μαρναμένους κοινῆς εἵνεκ ̓ ἐλευθερίης.

[ocr errors]

F. W.

Ulysses.

Ω πόποι, οὔ τοι ταῦτα θέμις ἀνεμώλιον αὔτως
οἴκῳ ἐν εὐκήλῳ, πέτρας ὕπο παιπαλοέσσης,
γραίας ἀμφ' ἀλόχου βασιλεύεμεν· ἦ ρα θέμιστας
δεῖ με καπηλεύειν γενεῇ τοιῇδε μετ ̓ ἀνδρῶν
νηπίῃ, οἵτε πανημέριον μεγάροισι ἑοῖσιν
εὕδουσ ̓ ἢ μεθύουσιν ἀτάσθαλοι, οὐδ ̓ ἐτ' ἐμεῖο
μνήσαντ' ; ἀλλά μοι ἦτορ ἐνὶ στήθεσσιν ἄνωγεν
πάντα περ ἐξαντλεῖν, τά τέ κεν δώωσι θεοί περ.
πλάγξομ ̓· ἐπεὶ κακὰ πολλὰ πέπονθά τε, πολλά τ ̓ ἄρ ̓
ἐσθλὰ

ἀμφ' ἑτάρους ἐριῆρας, ἔπειτα δὲ νοσφὶν ἐρυχθείς,
Πληϊάδων ἅμα δυσμῷ, ὅτ' ἠερόεσσα θάλασσα
πνεύμασι τετρήχει, κραιπνὸς δ ̓ ἐπιδέδρομε λαῖλαψ
εὐρύ τέ μοι κλέος ἐστὶν ἐν ἀνδράσιν ἀλφηστῇσιν.
αἰεὶ δ ̓ ἐν στήθεσσι λιλαιόμενός περ ὁδοῖο
πολλῶν ἀνθρώπων ἴδον ἄστεα καὶ νόον ἔγνων.

G. Ο. Μ. (ex TENNYSONO.)

Prudens Simplicitas.

Fama refert Sextum studiis incumbere nolle,
Qvom tamen aetatem iam tria lustra notant.
Qvidni? litterulas nondum didicisse fatetur
Sextus, et a multis iure vocatur hebes.
Ni fallor, iuvenem librorum copia terret,
Inqve sua prudens simplicitate manet.

A. G. II.

Arcadiae gelidos invisere Fontes.

Arcadiae fontes divinaqve gaudia ruris,
Digna qvidem plectro nobiliore, cano.
Hic Natura parens veteres sibi vindicat aras
Fanaqve, qva merito possit honore frui.
Pan amat Arcadiae nemus umbrososqve recessus ;
Hinc colitur votis, nomen habetqve dei.
Hic qvoqve triticeas segetes invisere quondam
Fertur et in campis delituisse Ceres.
Naïades proprios sacrant, bona numina, fontes ;
Ipsaqve felicem Musa tuetur humum.
Phoebus ubi Eoas curru supereminet undas,
Utqve gigas, rutilum carpere gestit iter,
Suave est erranti per culta novalia passim

Delicias picti dinumerare soli.

Undiqve ridet ager: mitis nemus aura secundat;
Purpureas ultro vinea promit opes:
Lacte novo ditant spumantia mulctra capellae;
Inter et adsiduum cantat arator opus:
Rusticus indociles cogit sub vomere tauros;
Palantes revocat carmine pastor oves:
Rivulus invitat somnum: levis aura susurros
Integrat, aetherium visa sonare melos.
Qvom tamen occiduis sol sese exstinxit in undis,
Iamqve viris longi meta laboris adest;
Lascivi redeunt saturis cum matribus hoedi;
Aqve capris rabidos arcet ovile lupos.
Qvalia nocturnum fallunt tunc gaudia tempus!
Qvamqve foci laetis insonuere iocis!

Lata ubi per medios expanditur area campos,
Totus amat solitos pagus inire choros.

Instituunt Satyri ludos Dryadesqve puellae,
Dulcisonos Fauno praecipiente modos.
Excipiunt omnes alterno carmina versu ;

Dum canit ille, silent; dum silet ille, canunt. Phyllida dum Corydon ardens comitatur amantem, Oscula felici datqve rapitqve vice;

Suaviter et sponsae adridens suspirat amator,
Dulce mihi tecum est vivere, dulce mori!

J. F.

Dulce Periculum.

Τέρπεται ἀμβροσίῃ τὸ φίλον μοι γηθοσύνῃ κῆρ τὼ δύο τῆς καλῆς ὄμματ' ἰδόντι Χλόης. ὦ φιλε, μὴ τερπνὸν θάρρει κίνδυνον· Ἔρως γὰρ ὄμμασι τοιούτοις δεινὸς ἔπεστι φύλαξ.

W. B. T. J.

Vir bonus est quis?

Saepe decem noctes thalamum sponsamqve relinqvis,
Nec piget interea, Pontice; vir bonus es:
Alea tum cordi est, Bacchiqve rubentia pocla;
Ebrius es semper, Pontice; vir gravis es:
Et subolem sensim vitia ad maiora pusillam
Instruis exemplo, Pontice; vir pius es.
Tot scelerum facies his qvom vicinia laudat
Nominibus, dic, qvis, Pontice, vir malus est?

C. W. B.

Awake, Eolian Lyre, awake.

Depelle somnum et dic age fervidis Dic laeta chordis Aeolium melos, Divina Testudo: canora

Mile fluunt Heliconis arce

Vocalium cum murmure fontium

Rivi meantes, qvos sitientium Floresqve pratorum et fragranti Vallis amat decorata risu.

Nunc lympha, multis devia flexubus,
Levi fluento non sine viribus

Lambit virescentes recessus
Et Cereris geniale regnum :

Nunc latiori prona licentia
Secum labantum culmina rupium
Devolvit avulsosqve truncos
Et virides Heliconis umbras.

Salve lubentum blanda cupidinum
Regina, victi pectoris arbitra:
Te Luctus exauditqve Cura,
Te placidis inimica ludis

Vindicta lenem fassa potentiam. Audit cruento dirus ab Ismaro Gradivus, infraenatqve currus Et rabiem sitientis hastae:

« 이전계속 »