페이지 이미지
PDF
ePub

Audit corusco de solio Iovis
Bellator ales; mox piceus sopor
Compescit alarum fragorem et

Fulmineos oculi minacis

Condit furores. Te seqvitur Chorus,
Utcumqve molli in gramine coetubus
Bacchata per noctem protervis

Idalias Cytherea nymphas

Iunctas gemellis ducit Amoribus :
Praesens Voluptas et roseus Pudor
Et laeta Ludorum caterva,

Virgineae comites choreae,

Nunc involuto non semel ordine
Terram trementi concutiunt pede;
Nunc qvaeqve certatim volanti

Qvamqve fugit sequiturqve planta.

Sed Musa molles solvitur in modos:
En ipsa nexis non sine Gratiis
Regina procedit: decentes

Ad numerum fluitant lacerti

Sublime in auras : en facili viam
Spectanda lapsu conripit; en genae
Pellacis undantisqve colli
Purpureos Amor auget ignes.

E. H. C. (ex Graio.)

Prospero loquitur.

Vos colliumqve fluminumqve praesides
Nemorumqve Nymphae, qvaeqve celebratis lacus,
Et vos, choreae, qvae volante litora
Vix summa planta raditis, Neptunios
Fluctus seqvutae nunc recedentis sali,
Nunc agilem ab adcedente conversae pedem,
Valete ; vosqve, parva larvarum cohors,
Qvaecumqve facitis circulos mutabili
Fulgente luna, qva nociva gramina,
Acidaqve morsus abstinent humo greges:
Fungosqve si qvas nocte sublustri iuvat
Sparsisse, ferreasqve campanae minas
Audire primo vesperae crepusculo:
Qvibus potentibus qvidem parvis licet
Usus magistris aureum solis iubar
Caliginosa saepe nocte condidi;
Et evocavi flaminum discordiam,
Interqve pelagum et arcuata sidera
Audax tumultuosa bella miscui;
Et in verendum robur aeterni lovis
Trisulca torsi tela et ignes ipsius;
Et nunc revelli rupium fundamina,
Nunc et cupressus atqve pinus erutas
Verti, suisqve de sepulcris mortuos
Olim cievi cantubus vinctos meis :
Vos atqve magici qvidqvid est usqvam doli
Valete : iam tellure virgam hanc obruam
Fractam, scelestis altius ligonibus,
Et sacra in undas exigam volumina
Sub intumo celanda Neptuni specu.

A. L. (ex SHAKSTERIO.)

Io Aeschylea.
Heu heu potenti numinis inpetu
Mens plena rursus fluctuat: intumo
Sub corde debacchatur ignis

Et resides animat dolores.

Sed, ne subactis sensubus imperet, Formam bubulci, Terra parens, precor, Averte centenis timendam

Luminibus tacitaqve fraude:

Averte, qvi me missus ab inferis
Argus per oras inseqvitur maris;
Averte, qvem vinctum sub imo

Terra sinu cohibere nescit.

Iam iam per aures somniferum melos Lassas avenae sibilat. Heu Pater, Qvid semper insano subactum

Debilitas animum tumultu ?

Qvae me paventem sors nimis aspera
Inhospitales adpulit ad plagas ?
An talis aeternum flagrabit

Adsiduae mihi caussa noxae ?

Caelestis ultor respice, Iuppiter,
Insanientem respice virginem:
Esto: neqve ingratam subibo

Sive mari lubet aestuoso

Sive igne mortem ; scilicet inscia
Qvid sit futuri perfugium mali
Mens fessa curarum labascit,

Victa metu venientis aevi.

Η. Α. Μ.

Aegrescit medendo. Λυσιμάχου τόδε σημα, τον είκοσιτή περ εόντα

δέξατο Περσεφόνας κυάνεος θάλαμος. εί τάχ' ερωτώης πόθεν ήν νόσος ή μιν έπεφνεν,

τέρμα δε πως ούτως ών νέος εύρε βίου, ίσθι τόδ', ών υγιής υγιέστερος ήθελεν είναι, δέξατ' απ' ιατρού φάρμακον, εύρε νόσον.

G. F. Η.

Πλέον ήμισυ παντός.

Uno oculo mancum crure uno unoqve

lacerto Excipit emeritum fida Lycoris Hylan. Sicine, miles ait, tali male virgine dignum,

Sicine me reducem laeta, Lycori, vides? Te petit Antinous, iuvenum rosa, qvem sibi mater

Qvaeqve cupit generum, qvaeque puella virum. Te petit Antinous : qvid Hylae sperare licebi

Qvi mutilus rediit dimidiumqve sui ?
Illa inter lacrumas ridens, Mihi carior, inqvit,
Antinoo toto dimidiatus Hylas.

Κ.

PP

Hannibal transit Alpes.

An sic moraris, miles ? Age arduos
Passus labores, perge pati (timor
Testatur ignavos) novisqve

Sume novos animos periclis.

Praegressus ibo: non ego perfidum Dixi sacramentum : inseqvar, inseqvar, Patrisqve et altaris dataeqve

Rite memor fidei, Qvirites.

Sic clamat atrox Hannibal et ruit
Ardentis instar fulminis Alpium
Per summa, subiectasqve late

Spernit ovans pedibus pruinas,

Et stat gelatis victor in arcibus.
Illum in nivosis nubibus abditum
Interqve concretos rigores

Viribus Herculeis ruentem

Stupescit infra miles, et inseqvi
Certus salebras pallet inhospitas,
Nunqvam tot expertus labores,

Tanta famis mala, tanta belli.

Illic paventi lumine suspicit
Alte fragosis montibus additos
Montes et auscultat procellae

Saxifragae fremituqve Cori:

« 이전계속 »