페이지 이미지
PDF

Dum lapsa longe fragmina rupium
Vallisqve raucis icta tumultubus
Auget timores, inqve vultus
Ventus agens gelidas pruinas.

Atqvi morantes increpat Hannibal,
Obstare densis molibus inpiger,
Dextraqve victrici Latinas,
Temperie placidas serena,

Ostentat oras desuper, et diu
Defixa pascit lumina, qva patent
Campiqve vicinisqve valles
Eridani riguae fluentis.

Alpheus.

Subter aqvas Alpheus et humida regna silenti
Amne petit fluctus, fons Arethusa, tuos.
Dos vehitur, floresqve novi frondesqve revulsae,
Sacraqve flumineas signat arena vias;
Labitur interea luctans uxorius amnis,
Nec mare, qvod praebet, novit amantis iter.
Qvaeritur, hic amnis cur nolit in aeqvora fundi ?
Ille puer causae est, insidiosus Amor.
Fraude mala philtrisqve potens vel flumen amare
Iussit, et intactas per mare flexit aqvas.

[ocr errors]

Fair Fidele's grassy Tomb.

Candida qva viridi dormit sub caespite virgo,
Saepe petet pastor, saepe puella locum.
Primitiasqve ferent anni, nova germina florum,
Verqve renascentis qvidqvid odoris habet.
Non unqvam hic ululans errabit larva: qvietum
Non aget hic qverula voce molesta nemus ;
At tenerae pastor captabit verba puellae,
Qvae molli langvens igne fatetur: Amo.
Viserit haud unqvam rugosa venefica silvam,
Nec lemurum ducent agmina nocte choros:
Sed repetent herbam, silvestria numina, nymphae,
Et tumulum spargent rore nitente tuum.
Saepius huc veniet vergente rubecula Phoebo,
Nec renuet parvam parva volucris opem;
Sed feret albentem muscum floresqve revulsos,
Suave decus sacrae, qva tumularis, humo.
Verum ubi raucisoni pluvio cum turbine Cauri
Silvestrem qvatiet saeva procella domum,
Aut ubi venando super omnia tollimur arva,
Te memori recolent pectora nostra fide.
Reddiderit menti nemorum te qvisqve recessus,
Te lacrumis noster rite sacrabit amor.
Semper amanda tuis, dum vitae gratia restat,
Dumqve Dolor superest ipse, dolenda, vale.

[ocr errors][merged small]

Te Nemesis normaqve monet frenisqve, viator,
Ne facias enormia neve effrena loqvaris.

[ocr errors]

The last Rose of Summer.

Ultumus aestiva tenerarum e gente rosarum
Flos desolatis eminet ille comis.
Lucida de toto circum vicinia prato
Vanuit, ac sociae deperiere rosae :
Non adstare pari cernuntur origine flores,
Non consangvineus propter hiare calyx,
Qvi suspiranti referat suspiria, cuiqve
Mutuus in tremulo luceat ore rubor.
Non ego te patiar, deserta, senescere solam,
Nec trahere in vacuo taedia longa rubo:
Qvandoqvidem data sunt pulcerrima qvaeqve sopori,
Tu qvoqve sopitis adnumerere rosis.
Nec mora, lapsuras per maesta cubilia frondes
Non inclementi spargimus ecce manu,
Qva iam purpureis animam exhalavit in hortis
Illa sodalitii gens inodora tui. •

[ocr errors][merged small]

Taxum sternite lugubrem,
Huc vos in tumulo sternite, virgines,

Et glaucum salicis decus;
Intactaqve mori dicite me fide.

Tu fallax fueras, puer;
Fido Leuconoe pectore vixero:

Tellus, adcipe leniter,
Et pondus cineri fac leve sis meo.

[ocr errors]

Sertum Cupressinum,

Aut nullum, Lalage, necte mihi, precor,
Aut sertum foliis necte cupressinis.
Resplendent nimio lilia lumine,
Et pictae nimium stirps nitet arbuti;

Calthis mixta rosae suave rubentia
Nostro serta caput laetius ambiant;
At nullum, Lalage, necte mihi, precor,
Aut sertum foliis necte cupressinis.

Vernanti decoret tempora pampino
Subridens facili laetitia Iocus;
Fortem pro patria sepiat aesculus;
Aptum consiliis taxus amet senem ;

Spem reddit miseris myrtus amantibus,
Sed myrtum, Lalage, tu mihi denegas:
Ergo mitte leves nectere flosculos,
Et frondes potius texe cupressinas.

Tollat laeta rosas Anglia compares,
Qvae multo rapuit sanguine praemia,
Innectatqve mitrae Scotia caerulae
Stillantes liqvido rore thymi comas ;

Flos cristam nitidae cingat Hiberniae
Qvi vernat trifida fronde smaragdinus:
At nullam, Lalage, necte mihi, precor,
Aut sertum foliis necte cupressinis.

Inter clara lyrae carmina virgines
Musaeis hederam crinibus inplicent :
Et sertum foliis nobile laureis
Victor sangvinea dum properat manu,

Praeclaram lituus clangat adoream :
Tu qvom funereae murmura naeniae
Audis, tunc, Lalage, necte mihi, precor,
Tunc sertum foliis necte cupressinis.

Frondem texe mihi texe cupressinam,
Nec iam texe: brevis da spatium morae,
Dum tempus rapidum fugerit, ultumo
Dum te deficiens lumine videro;

Qvom supra tumulum ruricolae meum
Rutas et violae munera luteae
Spargent, tunc, Lalage, necte mihi, precor,
Tunc sertum foliis necte cupressinis.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
« 이전계속 »