페이지 이미지
PDF

O Nannie, vilt thou gang wi* me ?

Vin' tu, Lesbia, demigrare mecum,
Lauta cedere nec pigebit urbe ?
An possunt tacitae placere valles
Et pauper casa crassiorqve palla ?
Non bombycina rursus indueris,
Non pellucidulas superba gemmas,
Sed regum fugies opesqve et aulas,
Qva tu flos fueras venustiorum ?

Nec qvom, Lesbia, fugeris, madentes
Unqvam reiicies avens ocellos ?
Haec frons inmodicos feretne soles
Et morsus hiemum severiorum ?
Haec duros scierit pati labores
Tam mellita figura, tam tenella,
Nec vano repetet dolore sedes
Qva tu flos fueras venustiorum ?

An sic, Lesbia, amas, ut omne mecum
Adjutrix obeas lubens periclum,
Ut, qvidqvid dederit deus malorum,
Tu solatiolum feras dolenti ?
Aegros tune viri febricitantis
Angores studiosa mitigabis,
Nec liqvisse hilares pigebit aulas,
Qva tu flos fueras venustiorum ?

Qvom mors obprimet ingruens amantem,
Tu labris animam leges fugacem,
Tune, omnem gemitum premens, sereno
Pulvinum exhilarabis alma risu ?

Et tu purpureis meam favillam
Sparges floribus et cadente gutta,
Nec votis loca laeta tunc reqvires
Qva tu flos fueras venustiorum ?
W. O. (ec PERCIo.)

Peace be around Thee.

Te circum Pax alma volet, qvocumqve vagaris,
Unum eat aestivum vita imitata diem ;
Qvidqvid et in votis fuerit tibi, amabile qvidqvid,
Sit comes ad laetas concelebretqve vias.
Maeror ubi qvando placidum maculaverit aevum,
Splendet ut ex verno gratior imbre dies,
Secius haud lacrumis fuga maturetur, ut ipsos
Plenior in risus adcumuletur honor.
Quae nihil obfusa non vi robiginis aetas
Proruit, inqve dies singula nostra rapit,
Te super invisos tam leniter ingerat annos
Innocuum ut teneris floribus addat onus.
IDum medius noctis patiens mediusqve diei
Qvod semel instituit volvitur orbis iter,
Ah precor illa tuo tantum versetur in ore
Qvae pars adsiduis solibus aucta nitet.

[ocr errors][merged small]

Cur opifex sculptum posuit prope flumen Amorem ?
Flammane vicinis ut premeretur aqvis?
W. H. P. (eae Anth. Gr.)
Q Q.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

Dives amator eras: desisti pauper amare:
Tam medicina potens est in amore fames.

Qvae te suaviolum dulcemqve vocabat Adonim
Nunc eadem qvi sis Phyllis et unde rogat.

Ah Corydon Corydon, didicisti serior illud :
* Nullus ad amissas ibit amicus opes.'

[ocr errors]

Nil ergo optabunt Homines.

Nefas fatigare impiis votis deos:
Crede haec severum Socratem
Nondum cicutis lividum letalibus
Dixisse barbato choro.
Ergo qvid aurum Lydiae voraginis
Orare divos proderit,
Gemmasve in antris abditas Ibericis?
Qvid barbarorum fulgidas
Regum tiaras ? Qvidve conferet Ceres
Libystis et Trinacria?
Qvid forma dulcis et iuventutis decor ?
Sors mobilis mortalium est,
Damnoqve adhuc incerta seu vertas bono.
Qvis aleae pericula,
Martisve, qvorum dubius exitus foret,
Inire vellet iurgia ?
Mentem precare sanam et insontem, puer,
Permitte divis cetera :
Nam qvisqve dis est, qvam sibi ipse, carior,
Et caelitum est prudentia.
At nil avaro profuit votum Midae,
At nil puellae praesciae ;
Nil magna carae dona Tithono deae,
Cui nuptus Aurorae rubor
Vitam carentem fine poscenti dedit
Frustra : beatam sustulit
Illi iuventam tempus: ergo debilis
Langvisset aeternum senex,
Ni forte corpore inter aestivas novo

Cicada cantasset comas.
W. T. B. J.

« 이전계속 »