She divelt among the untrodden Ways.
Pascua Doveni lambunt ubi devia fontes, Flumineas virgo propter agebat aqvas. Nulla qvidem nostram laudabat lingva puellam : Perpauciqve, qvibus diligeretur, erant. Non viola annosi musco prope condita saxi Prodit amabilius semireducta caput : Nec tam grata nitet nec tam formosa videri Stella silescentem qvae tenet una polum. Sic latuit virgo: paucisqve innotuit hora Qva mea cum vivis desiit esse Chloe. Illa sepulcrali sub caespite dormit : at eheu Nunc alia est tellus, ac fuit ante, mihi.
G. A. C. M. (eae WoRDswoRTHIO.)
Regia cui pellex non est audita Cloaca ? Nomen ab infausta pellice Fossa trahit. Fumivomi currus gestamine si petis Urbem, Terminus est rapidae non procul inde viae. Terminus est statio furum notissuma : si qvem Pressit onus nimium, parte levatur opum. Terminus ille viae mihi ter fuit: adcidit eheu Adcidit ut nobis ter minus esset opum. R. S.
Emta tibi sunt mel, dentes, cerussa, capilli: Hoc poterat pretio, Lydia, vultus emi. T. S. H. (eae Anth. Gr.)
Qvom morte captus occidit Terentinus, Dolore mota luget urbs gravem casum, Lacrumisqve vicus omnis obrutus plorat. Ergo iuvabat ante ceteros urbem ? Non alter urbi sic inutilis vixit. Cur ergo mortem sic dolent Terentini, Inutilis qvi vixit, ut refers, urbi? O stulte : caupo maestus et coqvus luget, Piscariusqve et institor popinarum, Vinariusqve et qvae nuces anus vendunt, Poma, ova, crusta, ceteras dapes: omnis Haec turba funus, haec dolet Terentini. J. H.
Do Veneri speculum : nunqvam non illa refulget: Sed fovet hoc curas conduplicatqve meas:
Scilicet in vitro memet discernere fido Non qveo qvalis eram, non volo qvalis ero.
Qvae nunc ab atavis nostra discrepantia est! Namqve unus olim laudibus rem praebuit Phoenix, eosdem semper ornatus habens: At nunc per omnes oppidi vicos freqvens Ornata varia turba Phoenicum stola Errat: sed illi secla Phoenices decem Vixere: nostri vix tot exsistunt dies.
Molle caput, dormis: O si essem Somnus, ut ista
Possem agere excubias ante supercilia.
Sic addicta fores mihi tota, neqve aemulus esset
Qvi vigilis claudit lumina nocte Iovis. P. (eae Anth. Gr.)
Pauper eram iuvenis: senior ditescere coepi:
Utraqve conditio qvod misereris habet.
Tunc aderat mihi posse frui, qvom cetera deerant:
Nunc mihi nil aliud deest, nisi posse frui. K. (eae Anth. Gr.)
Ad Aleaeandrum Ventriloqvum.
Crudeli lingvam Philomelae vulnere Tereus Abstulit, infandum ne memoraret opus;
Talis, Alexander, tibi nil nocuisset egestas, Qvi potes, occluso gutture, ventre loqvi.
Ventre nihil novi frugalius, inqvit Aqvinas; Huic ego non prorsus credulus ante fui. Nunc non inficior qvod res mihi nota probavit: En sibi qvi victum non nisi ventre parit. J. P.
Esse Aliqvis pueros inter vis, Naevole : primum Contemnis libros; seria tarda vocas:
De rhedisqve dehinc et eqvis, ceu doctus agaso, De canibus loqveris curriculisqve sagax:
Talia semper agis : sed talia, Naevole, frustra: Sic Aliqvis soli fis tibi, Nemo tuis.
Mortuus es: sed adhuc positas in limite silvae Dama tuas metuet, Pamphage, reliqvias.
Te rapidum norat cursu flammante Cithaeron, Pelion, atqve hirtis Ossa fragosa iugis.
Dixit, Amo Venerem, Bacchum, convivia, Daphnis, Qvomqve homo sim, tali nomine digna seqvor.
Siste, precor, paullum, respondi protinus; erras: Non homo, qvom facis haec, sed fera, Daphni, mihi es.
Splendebas supero sub fornice nuper Eous: Nunc idem splendes Hesperus in tenebris.
Hic fruitur sacro per secla perennia somno Timocritus: ne tu finge perire bonos.
Hic cinis agricolae, nautae deponitur illic : Unus adest terrae terminus, unus aqvae.
« ÀÌÀü°è¼Ó » |