ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

She dwelt among the untrodden Ways.

Pascua Doveni lambunt ubi devia fontes,
Flumineas virgo propter agebat aqvas.
Nulla qvidem nostram laudabat lingva puellam :
Perpauciqve, qvibus diligeretur, erant.
Non viola annosi musco prope condita saxi
Prodit amabilius semireducta caput:
Nec tam grata nitet nec tam formosa videri
Stella silescentem qvae tenet una polum.
Sic latuit virgo: paucisqve innotuit hora
Qva mea cum vivis desiit esse Chloe.
Illa sepulcrali sub caespite dormit at eheu
Nunc alia est tellus, ac fuit ante, mihi.

G. A. C. M. (ex WORDSWORTHIO.)

Terminus.

Regia cui pellex non est audita Cloaca? Nomen ab infausta pellice Fossa trahit. Fumivomi currus gestamine si petis Urbem, Terminus est rapidae non procul inde viae. Terminus est statio furum notissuma: si qvem Pressit onus nimium, parte levatur opum. Terminus ille viae mihi ter fuit: adcidit eheu Adcidit ut nobis ter minus esset opum.

R. S.

Lydia.

Emta tibi sunt mel, dentes, cerussa, capilli:
Hoc poterat pretio, Lydia, vultus emi.

T. S. H. (ex Anth. Gr.)

Γαστέρι Δουλεύοντες.

Δαὶς μέλεται Πυλάδῃ, συνάγει θ ̓ ἃς ἰχθύας ἅλμη, οὐρανὸς ὄρνιθας γαῖά τε θῆρας ἔχει.

εἴσι δ ̓ ἐκεῖ πέλανοί τε καὶ ἰσχάδες ἠδὲ πλακοῦντες, κοὐκ ὀλίγον μάζης καὶ γλυκεροῦ μέλιτος. πρὸς τοῖσδ ̓ ἔστιν ἐκεῖ πολλῷ μαλακώτατος οἶνος, ὅνπερ ἔχει Λέσβος καὶ Θάσος ἠδὲ Χίος.

ἡ ῥα φιλους ἐκάλει πάντας πρὸς δαῖτα τοσαύτην ; οὐ μὰ θεούς· ἔφαγεν πάντα μόνος Πυλάδης.

Qvom morte captus occidit Terentinus,
Dolore mota luget urbs gravem casum,
Lacrumisqve vicus omnis obrutus plorat.
Ergo iuvabat ante ceteros urbem?
Non alter urbi sic inutilis vixit.
Cur ergo mortem sic dolent Terentini,
Inutilis qvi vixit, ut refers, urbi?

O stulte : caupo maestus et coqvus luget,
Piscariusqve et institor popinarum,
Vinariusqve et qvae nuces anus vendunt,
Poma, ova, crusta, ceteras dapes: omnis
Haec turba funus, haec dolet Terentini.

J. II.

Τῇ Παφίῃ τὸ κάτοπτρον.

Do Veneri speculum: nunqvam non illa refulget:
Sed fovet hoc curas conduplicatqve meas:
Scilicet in vitro memet discernere fido
Non qveo qvalis eram, non volo qvalis ero.

P. (ex Auth. Gr.)

Vivax Phoenix, unica semper Avis.

Χ. Ὄρνις ὁ φοίνιξ ἐστὶ θαύμαστος πάνυ· ὕλης γὰρ οὗτος Ἰνδικῆς ἄρχει μόνος τέλος τ ̓ ἐν ἔτεσι χιλίοις κάμπτει βίον. 4. Αλλ' εἰ μακρὰν ζῆν, ὡς θάνῃς οἶος, τόδε φοίνικός ἐστιν, ἑκατὸν εἰς ἔτη μόνον τείνας βίον τόνδ', εὐχερῶς φοίνιξ ἔσει.

Qvae nunc ab atavis nostra discrepantia est!
Namqve unus olim laudibus rem praebuit
Phoenix, eosdem semper ornatus habens:
At nunc per omnes oppidi vicos freqvens
Ornata varia turba Phoenicum stola
Errat: sed illi secla Phoenices decem
Vixere

nostri vix tot exsistunt dies.

S.

Votum.

Molle caput, dormis: O si essem Somnus, ut ista Possem agere excubias ante supercilia.

Sic addicta fores mihi tota, neqve aemulus esset Qvi vigilis claudit lumina nocte Iovis.

P. (ex Anth. Gr.)

Senectus.

Pauper eram iuvenis: senior ditescere coepi:
Utraqve conditio qvod misereris habet.

Tunc aderat mihi posse frui, qvom cetera deerant :
Nunc mihi nil aliud deest, nisi posse frui.

K. (ex Anth. Gr.)

Ad Alexandrum Ventriloquum.

Crudeli lingvam Philomelae vulnere Tereus
Abstulit, infandum ne memoraret opus;
Talis, Alexander, tibi nil nocuisset egestas,
Qvi potes, occluso gutture, ventre loqvi.

Ventre nihil novi frugalius, inqvit Aqvinas;
Huic ego non prorsus credulus ante fui.
Nunc non inficior qvod res mihi nota probavit :
En sibi qvi victum non nisi ventre parit.

J. P.

Nemo hercule Nemo.

Esse Aliqvis pueros inter vis, Naevole: primum
Contemnis libros; seria tarda vocas :

De rhedisqve dehinc et eqvis, ceu doctus agaso,
De canibus loqveris curriculisqve sagax:
Talia semper agis; sed talia, Naevole, frustra:
Sic Aliqvis soli fis tibi, Nemo tuis.

Οἵτινες αὐχοῦσιν Τινὲς ἔμμεναι Οὔτινες ὄντες, ὕστερον εἰς λώβην πάντας ἄγει Νέμεσις· ἀλλ' ὅσσοι Τινὲς ὄντες ἑαυτοῖς Οὔτινές εἰσιν, Αἰδὼς καὶ μεῖζον τοῖσδε δίδωσι κλέος.

C. H.

Pamphagus.

Mortuus es: sed adhuc positas in limite silvae
Dama tuas metuet, Pamphage, reliqvias.
Te rapidum norat cursu flammante Cithaeron,
Pelion, atqve hirtis Ossa fragosa iugis.

R. M. D. (ex Anth. Gr.)

Homo sum, nihil Humani a me alienum puto. Dixit, Amo Venerem, Bacchum, convivia, Daphnis, Qvomqve homo sim, tali nomine digna seqvor. Siste, precor, paullum, respondi protinus; erras: Non homo, qvom facis haec, sed fera, Daphni, mihi es.

W. D.

Ad Amicum mortuum.

Splendebas supero sub fornice nuper Eous:
Nunc idem splendes Hesperus in tenebris.

Timocritus.

H. J. (ex Anth. Gr.)

Hic fruitur sacro per secla perennia somno
Timocritus: ne tu finge perire bonos.

C. J. J. (ex Anth. Gr.)

Fortuna.

Hic cinis agricolae, nautae deponitur illic:
Unus adest terrae terminus, unus aqvae.

T. S. H. (ex Anth. Gr.)

« ÀÌÀü°è¼Ó »