페이지 이미지
PDF

She divelt among the untrodden Ways.

Pascua Doveni lambunt ubi devia fontes,
Flumineas virgo propter agebat aqvas.
Nulla qvidem nostram laudabat lingva puellam :
Perpauciqve, qvibus diligeretur, erant.
Non viola annosi musco prope condita saxi
Prodit amabilius semireducta caput :
Nec tam grata nitet nec tam formosa videri
Stella silescentem qvae tenet una polum.
Sic latuit virgo: paucisqve innotuit hora
Qva mea cum vivis desiit esse Chloe.
Illa sepulcrali sub caespite dormit : at eheu
Nunc alia est tellus, ac fuit ante, mihi.

G. A. C. M. (eae WoRDswoRTHIO.)

Terminus.

Regia cui pellex non est audita Cloaca ?
Nomen ab infausta pellice Fossa trahit.
Fumivomi currus gestamine si petis Urbem,
Terminus est rapidae non procul inde viae.
Terminus est statio furum notissuma : si qvem
Pressit onus nimium, parte levatur opum.
Terminus ille viae mihi ter fuit: adcidit eheu
Adcidit ut nobis ter minus esset opum.
R. S.

Lydia.

Emta tibi sunt mel, dentes, cerussa, capilli:
Hoc poterat pretio, Lydia, vultus emi.
T. S. H. (eae Anth. Gr.)

[ocr errors][ocr errors]

Qvom morte captus occidit Terentinus,
Dolore mota luget urbs gravem casum,
Lacrumisqve vicus omnis obrutus plorat.
Ergo iuvabat ante ceteros urbem ?
Non alter urbi sic inutilis vixit.
Cur ergo mortem sic dolent Terentini,
Inutilis qvi vixit, ut refers, urbi?
O stulte : caupo maestus et coqvus luget,
Piscariusqve et institor popinarum,
Vinariusqve et qvae nuces anus vendunt,
Poma, ova, crusta, ceteras dapes: omnis
Haec turba funus, haec dolet Terentini.
J. H.

[ocr errors]

Do Veneri speculum : nunqvam non illa refulget:
Sed fovet hoc curas conduplicatqve meas:

Scilicet in vitro memet discernere fido
Non qveo qvalis eram, non volo qvalis ero.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Qvae nunc ab atavis nostra discrepantia est!
Namqve unus olim laudibus rem praebuit
Phoenix, eosdem semper ornatus habens:
At nunc per omnes oppidi vicos freqvens
Ornata varia turba Phoenicum stola
Errat: sed illi secla Phoenices decem
Vixere: nostri vix tot exsistunt dies.

Votum.

Molle caput, dormis: O si essem Somnus, ut ista

Possem agere excubias ante supercilia.

Sic addicta fores mihi tota, neqve aemulus esset

Qvi vigilis claudit lumina nocte Iovis.
P. (eae Anth. Gr.)

Senectus.

Pauper eram iuvenis: senior ditescere coepi:

Utraqve conditio qvod misereris habet.

Tunc aderat mihi posse frui, qvom cetera deerant:

Nunc mihi nil aliud deest, nisi posse frui.
K. (eae Anth. Gr.)

Ad Aleaeandrum Ventriloqvum.

Crudeli lingvam Philomelae vulnere Tereus
Abstulit, infandum ne memoraret opus;

Talis, Alexander, tibi nil nocuisset egestas,
Qvi potes, occluso gutture, ventre loqvi.

Ventre nihil novi frugalius, inqvit Aqvinas;
Huic ego non prorsus credulus ante fui.
Nunc non inficior qvod res mihi nota probavit:
En sibi qvi victum non nisi ventre parit.
J. P.

INemo hercule Nemo.

Esse Aliqvis pueros inter vis, Naevole : primum
Contemnis libros; seria tarda vocas:

De rhedisqve dehinc et eqvis, ceu doctus agaso,
De canibus loqveris curriculisqve sagax:

Talia semper agis : sed talia, Naevole, frustra:
Sic Aliqvis soli fis tibi, Nemo tuis.

[ocr errors][ocr errors]

Pamphagus,

Mortuus es: sed adhuc positas in limite silvae
Dama tuas metuet, Pamphage, reliqvias.

Te rapidum norat cursu flammante Cithaeron,
Pelion, atqve hirtis Ossa fragosa iugis.

[ocr errors][merged small]

Dixit, Amo Venerem, Bacchum, convivia, Daphnis,
Qvomqve homo sim, tali nomine digna seqvor.

Siste, precor, paullum, respondi protinus; erras:
Non homo, qvom facis haec, sed fera, Daphni, mihi es.

[ocr errors][merged small]

Splendebas supero sub fornice nuper Eous:
Nunc idem splendes Hesperus in tenebris.

[ocr errors][merged small]

Hic fruitur sacro per secla perennia somno
Timocritus: ne tu finge perire bonos.

[ocr errors][merged small]

Hic cinis agricolae, nautae deponitur illic :
Unus adest terrae terminus, unus aqvae.

[ocr errors]
« 이전계속 »