페이지 이미지
PDF
[ocr errors]

Totius eximio iactas te robore ? ineptis.
Idem sapis, si Primum habes.

`Intereat Primum: qvid fiet deniqve Toto ?
Nempe in Secundum vertitur.

Primum tepores educat, rosas, risus:
Cereri Secundo facite ; nam nocet Primo:
De laude Primi nemo non facit Totum.

Omnia vici olim: si inverteris, omnia vinco.

Sunt litterae tres, verba qveis fiunt duo
Sibi invicem contraria:

Qvas qvi docebis, haud latine tu qvidem
Sed barbare laudaberis:

Trilitteratus audies lubentius
Qvam litterarum vir trium.

Cauda viris curae est in bello, in pace puellis:
Laesa Ceres odit Meqve meumqve Caput.

Totum pone, iacet: Caput aufer, per nemus errat: Caudam deme, viret: Viscera tolle, senet.

Frontem pone, fluit: Caudam, tria cernis in uno: Virtutum custos sum tibi, mater opum.

Ara parata meum novit Caput, araqve Caudam : Compita Me norunt, festa, theatra, nemus.

Vivendi caussa Caput est mihi, Cauda coqvendi; Dum legis, in manibus Me, bone lector, habes. IK.

[merged small][ocr errors][merged small]

Dirus Amor, dirus. Sed qvo recitare misello
Sic iterum atqve iterum murmure : Dirus Amor?
Scilicet his ridetqve puer, laediqve renidet :
Crescit et opprobriis erigiturqve suis.
Dic age, caerulei fueris qvae filia ponti,
Qvomodo tu flammae, Cypria, mater eras ?
K. (eae Anth. Gr.)

[merged small][ocr errors]

Qvi studet ut placeant sua munera maribus, ipsum Emunctae naris dicite, Pierides.

II.

Grata seni ac puero, narisqve levamen anilis,
Plurima in occiduo nascitur herba solo.
Gaudia dat fumus ; sua dat qvoqve gaudia pulvis:
Sic, mirum, sensus adlicit una duos.
Creditur humani pulvis, qvem colligis illinc,
Vel certe nasi caussa fuisse mei.
Aurea misisti mihi dona ; qvid aptius auro,
Cui commendetur tam pretiosus odor ?
Pyxis odorifero dum pulvere plena nitebit,
In memori stabit pectore dantis amor.

R. S
IIλόον ήμισυ παντός.
Emensa virgo iam decem vetus lustra,
Qvid ? pars, ait, dimidia plus valet toto ?
Cui nos: Decem tu nata qvinqvies annos
Lubenter esses nata qvinqve viginti.
R. S

Improbus.

Improbe, linqve meum neu dic salvere sepulcrum :
Dummodo ne venias tu prope, salvus ero.
R. (eae Anthol. Gr.)
S S

[ocr errors][ocr errors][graphic]
[merged small][ocr errors]

Iam te premit nox. Laetitiae diem Festae dicatam naenia possidet: Laurus triumphales obumbrat Debita funeribus cupressus.

[graphic]
« 이전계속 »