페이지 이미지
PDF

Et qvando subitis adtonitum malis
Aegro cura ferit vulnere, vulneri
Sit vox illa medelae:
Praesto, ne timeas, Ego.

Sistar calle tuo nil ego proxumas
Horrens insidias, dum pia tesseram
Vox adclamat amicam :
Fautor, ne timeas, adest.

Et qvae clarisoni me tuba iudicis
Extollet tumulo, murmuret: En tibi
Dux auctorqve salutis
Christus, ne timeas, adest.

K. (eae Lyra Apostolica.)

Vital Spark of heavenly Flame.

I fuge, divinae scintillula vivida flammae,
I fuge ; mortali membra resolve iugo.
Qvid discedenti similis similisqve moranti
Ludis in aetherias semper itura plagas,
Et modo velle mori, modo vivere velle videris,
Dividuamqve tenent alter et alter amor ?
Mile qvidem cingunt venientem gaudia mortem,
Mile tamen qvoddam gaudia vulnus habent.
Desine soliciti tandem, natura, laboris:
Me vocat interitu vita paranda meo.
Audin' ab ignota geminantur voce susurri,
Murmuraqve aerii visa sonare chori:
Surge age, cara soror ; iam sacra recluditur aula,
Iam tibi devotas pandit amica domos.
T T.

Qvo sensu rapior? qvae me vaga ludit imago ?
Nescio qvo trepidae turbine mentis agor.
Num memor ipse mei? num spiritus hos regit artus ?
Sicine iucundum est, dic, mea vita, mori ?
Vanescit sensim mundus: nova panditur ora :
Iam videor sacros aure bibisse modos:
Auferor: O pennas subponite: me levis aura
Subripit in celerem lege soluta fugam.
Nunc tua dic ubi sit victoria, triste Sepulcrum,
Dic ubi nunc stimuli, Mors, dolor iste tui ?

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Deus est qvodcumqve vides, qvocumqve moveris.

Qva voce laudes expediam tuas,
Rerum Creator maxume, cui procul
Tellure mortaliqve visu
Templa super spatiosa caeli

Regnat potestas ? Te celebrat Deum
Divina mundi fabrica, Te canunt
Terraeqve caelestesqve tractus
Et pelagi resonantis undae.

Te sol perennem lucis originem
Proclamat oris omnibus, aureum
Qvandoqve Neptunum refectus
Deseruit, roseoqve nubes

Splendore tingit, seu face langvida
Finire lassam deproperet diem,
Noctiqve concedat patentis
Regna poli tacitaeqve lunae.

Qvis par deorum, qvis tibi proxumus,
Iehova ? Venti Te celebrant gravi
Clamore, montanisqve pronae
Verticibus venerantur orni:

Te laeta tellus, Te pecudum vaga
Armenta laudant, qvi varias solum
Herbis, et ad plenum ministras
Ruris opes facilemqve victum.

Sin tu benignum sustuleris, Deus,
Vultum, fatiscunt omnia lumine
Privata, devotasqve terras
Vis populat furiosa leti :

Hinc et malorum difficilis cohors
Incumbit aegris gentibus, hinc fames,
Hinc pestis improvisa mittit
Perniciem miseras per urbes.

Ter ille felix, numine qui tuo
Fretus carentes flagitio manus
Custodit, et decreta Patris
Obseqvio facili tuetur:

Namqve ille tutus praesidio Dei
Non insolentes terrigenum minas
Formidat, aut fastus tyranni
Grande nefas animo moventis:

Sed qvom trisulci fulminis impetu
Disiecta terrae moenia procident,
Securus, inlabente mundo,
Mente feret solida ruinas.

Ad Meteorum.

' Qvid mihi tot soles, stellas, nebulasqve recenses ?
An, nisi qvod numeras, est tibi grande nihil?
Qvae Spatium, Meteore, capit vel maxuma curas,
Sed Spatium magni nil, Meteore, capit.
K. (eae SchillERO.)

Desiderium Samuelis Episcopi Lichfieldiensis.

Ergone nil pietas letalibus eximit umbris ?
Nulla fugit mortem gratia, nullus honor ?
Est ita ; teqve, decus patriae, doctissume Praesul,
Abripuit saeva Parca maligna manu.
Flebilis Aoniae luctus male convenit arti,
Maesta negat luctum Musa referre suum.
At velut obscurat cauto velamine pictor
Fingere qvae nullo dextra colore valet,
Sic ego, qvas neqveo complecti carmine laudes,
Plus tamen ingenuo tristis amore colam.
Publica vita fuit ; mortis qvoqve publicus angor ;
Omnibus est idem clamve palamve dolor.
Audiit insuetae strepitum Sabrina qverelae,
Audiit, et fletu labitur aucta suo.
Fallor an et valles rigidoqve cacumine montes
Conscius abrepti maeror honoris habet ?
Graminei fontes, si promere verba daretur,
Ipsaqve si possent florida prata loqvi,
Inciperent passim maestos effundere cantus,
Et sua lamentis addere dicta meis.
Illaqve, ceu plorat genitorem filia raptum,
Ceu cari coniux coniugis orba dolet,
Illa Camenarum sedes clarissuma pullis
Ingemit abreptum vestibus usa patrem.
Tu qvoqve funereo resona, mea barbite, cantu,
Et novus adcendat torpida fila calor.
Haec tibi, dulce caput, tantarum praemia laudum
Tantula fert pietas et lacrumosus amor.
O ubi mens gravium moderatrix aemula rerum ?
O ubi maiestas indolis illa tuae ?

« 이전계속 »