페이지 이미지
PDF
ePub

Qvo tua nunc virtus, qvo simplex gratia morum,

Qvo constans abiit religionis amor?
Qvid decus eloqvii dicam, facilemqve leporem,

Cordaqve non tacta candidiora nive?
Horum fama diu meritorum inlaesa manebit,

Hoc decus haud ulla fiet inane die. Qvam variae pectus ditarunt fertile dotes,

Commoda qvae seclo praestitit ille suo! Otia discinctae neglexit inertia vitae,

Tempus et ingenuis artibus omne dedit. Adspice praeclaram Musis qvam rite dicavit,

Qvamqve diu cauto fovit amore domum :
Cui signata manent fidis inlustria fastis

Nomina, delapso nobilitata die;
Illa diu stabunt docti monumenta laboris :

Mors tulit auctorem ; non morietur opus.
Ah nimium felix hoc praeceptore iuventus,

Qvae didicit tanti docta labore viri. Inlecebras luxus omnes vitare monebat,

Nil nisi virtutis praemia magna seqvi, Spernere praesentis mendacia gaudia vitae,

Qvaerere qvas praebet vita perennis opes. Doctrinae jussit sanctos exqvirere fontes,

Aonidum miti duxit ad antra manu : Aut teneram dio perfudit nectare mentem,

Ingenui praesens duxqve comesqve chori.
Vos igitur, iuvenes, amissum flete magistrum,

Cui parient paucos secula longa pares :
Qvi dedit exemplum vitae, dum vita manebat,

Iamqve sua, qvid sit mors pia, morte docet.
Gloria non illum fallaci splendida fuco,

Non auri nimius solicitavit amor: Ambitione vacans, brevium contemptor honorum,

Suspexit vitae nobilioris opes.

At semper miseris adtentam praebuit aurem,

Semper erat luctum prompta levare manus. Illius admonitus aegrae solatia menti,

Auxilium cunctis spemqve tulere malis. . Felix ille dies qvi te, pater optume, morum

Custodem patriae praesidiumqve dedit:
Neqvidqvam : tibi enim, celeri delapsa volatu,

Iniecit gelidas aegra senecta manus :
Et tua letiferis languebant pectora morbis,

Membraqve furtiva debilitata lue.
At tibi mens, veluti cuspis spectata per ignem,

Corporis infirmi firmior hospes erat;
Et modo soliciti vinclis exuta doloris

Principium vitae pura perennis agit.
At procul hinc qvamvis caelesti luce fruaris,

Non tua Lethaeis acta prementur aqvis.
Te laudemqve tuam praesens intelligit aetas,

Te recolent grata postera secla fide. Effigies surget caelato structa labore,

Et referent vultus marmora muta tuos: Effigies, nostri mansurum pignus amoris,

Ardua turrita surget in aede Dei : Ars utinam mores animumqve effingeret illum,

Non foret in toto pulcrior orbe lapis. Vana loqvor: tantae virtutis splendida vivet

Gloria, Phidiacum qvom morietur opus. Qvare tu nimios, Salopia, proiice luctus,

Proiice : tristitiae qvod medeatur habes : Ille tuus periit; sed non ignotus honori :

Sat sibi, sat famae vixerat ille suae. Sit mihi, sancte, tuam meditari comminus urnam,

Virtutesqve animo commemorare tuas. Frigida funerea decorabo saxa cupressu,

Serta feram lacrumis humida facta meis.

Adflabunt zephyri lugubria murmura busto,

Puraqve pulvereum vix premet ossa solum.
Iniussi sancto crescent in gramine flores,

Ut vivo virtus, ut tibi crevit honor.
At, quicumqve leges memoris praeconia saxi,

En tibi praestantem, qvem venerere, virum :
Huius ad exemplum vitam conferre memento,
Et simili tumulo te, moriture, para.

G. A. A.

[graphic]
« 이전계속 »