페이지 이미지
PDF
ePub

Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis 10
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc noftros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio
Quas mihi femoto somni peperere sub antro, 15
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ. 20
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara car-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, (men
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ; 25
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu fternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
AEternæque moræ ftabunt immobilis ævi, 31
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa fonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes, 35-

Nunc

Nunc quoque fidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion ;
Stellarum nec sentit onus Maurusius. Atlas. 40
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vaftæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
AEsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, 45
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum AEtneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit, 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis ?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit Auvios et quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, simulachraquefuncta canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor facras contemnere Musas, 56
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille fonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò fis nominis hæres. - 60
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè fanguine juncti
Cognatas artes, ftudiumque affine sequamur ?
A aa .

Ipse

Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, 65
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi: 70
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano ftrepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ 75
Phæbæo lateri comitem finis ire beatum. .
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime fumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant 80
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur myfteria vates. 85
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo
'Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotàque venit spectanda scientia nube, 90
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,

Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Peruanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse 95 Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. 100 Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, i Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105 Invidiæque acies transverso tortilis hirquo, Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus; In me triste nihil fædissima turba potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus : Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu. 110

At tibi, chare pater, poftquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O noftri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos sperare audebitis annos, .... Et domini superesse rogo, lucemque tueri, . Nec spillo rapient oblivia nigra sub Orco,

[blocks in formation]

5

Forfitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo. 120
Ad Salfillum Poetam Romanum agrotantem.

S CA ZONTE S.
Musa gressum quæ volens trahis claudum,

Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis ledlum,
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cur tantum eft cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum 10
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela, sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali foli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ . 15
Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa Sallille,
Habitumque feffo corpori penitùs fanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divům munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phæbe morborum terror

[ocr errors]

20

« 이전계속 »