페이지 이미지
PDF
ePub

nam, tuumque idem, quod olim Simeonis videtur votum. Demitte, Domine, nunc servum tuum in pace. Ast nostrum longe ad hoc alienissimum est, nempe ut D. T. O. M. te diutissime interesse rebus nostris literariis, ac præesse patiatur. Sic vale, doctissime Miltoni, longum et feliciter cum omnibus tuis, plurimum a nobis salutatus. Dabam postridie nonas Junii vulgaris Æræ Christianæ clɔ. loc. lxvi. Clivopoli ubi Electoralı solio, vivimus ac consiliis. Iterum vale, et nos quod facis adamare persevera, ac quam primum jucundissimo omnium responso bea.

S. P.

No. V.

Partim quia Morus in suo Scripto quædam tibi aspersit ex libro tuo de divortiis Anglico, vir nobilis et cl: partim quia multi curiose quæsiverunt de argumentis quibus opinionem adstruis tuam dedi cuidam tractulum illum totum in Hollandicum sermonem vertendum: cum desiderio, ut quanto ocius imprimatur. Nescius autem an quicquam in eo correctum vel additum velis; non potui quin hoc verbo te admoneam et de animo tuo, ut me certiorem facias, rogem.

[blocks in formation]

EXTRACT OF THE PASSAGES

IN THE CORRESPONDENCE OF NIC. HEINSIUS AND ISAAC VOSSIUS, WHERE MILTON IS MENTIONED.

(v. Burmanni Syllogen, vol. iii.)

P. 217. Jussus ille (Is. Vossius) Miltonianum scriptum, simul ac allatum in aulam esset, Salmasio sistere, quod invitus credo, fecerit. Qua fronte exceptum sit, vellem simul monuisset amicissimus Wullenius, qui ejus rei certiorem me fecit.

P. 259. Salmasius post acceptum Miltoni scriptum, fremit ac frendet, auctoremque ejus se cum toto parlamento perdi

VOL. I.

k

turum palam minatur. Sed illos primos impetus sufflaminabit credo, non nihil, respondendi molestia ac labor.

P. 267. Salmasius in Miltono defricando totus est, quem a me subornatum instigatumque palam prædicat, magnumque mihi ac patri malum hoc nomine minatur in apologiâ quam parat, nobis tribus simul insultaturus. Mira profecto est hæc hominis insania, quam impune tamen non fecit. Vidi freneticam ejus epistolam, qua existimationi nostræ, dira quævis portendit.

P. 270. Scribonii largi (i. e. Salmasii) atrox contra rempublicam Anglicanam scriptum, prælo Holmiensi jam commissum ferunt. Miser iste Senecio prorsus delirat ac insanit. Misit duas in hanc urbem nuper epistolas, rabiei sycophanticæ non inanes, quibus omne se virus in me conversurum minatur, quod Miltoni scriptum probari a me intelligat. Ego vero, et dixi, et dicam porro, malam a Miltono causam tam bene actam, quam regis infelicissimi causam pessimè egit Scribonius. Hanc meam libertatem si ferre non potest, rumpatur. Adulatoris a me partes, non est, quod exigat. Cum nescire non debeat quam me servilis obsequii clientem hactenus non sit expertus. Hoc etiam maligne et Salmasiane, quod regibus non minus ac Miltonum me infensum fingit, cum publice jam bis testatus sum, quid de parricidio Anglicano senserim. Inter regicidas, si locum mihi dat, ut omni procul dubio daturus, videbis brevi pro meritis ornatum et depexum. Nihil neque senectuti ejus, neque valetudini adversæ parcam. Ita illum excipiam, ut parentem meum ille jamdudum excepit, pejus etiam, si potero.

P. 271. Salmasii in Miltonum invectivæ jam eduntur. Graswinchelius noster etiam regum causam suscepit defendendam contra eundem Miltonum.

P. 276. Ludimagistrum vocat Scribonius passim Miltonum, qui tamen et nobili loco natus, ut ferunt, qui hominem norunt, et in re lautâ constitutus, variis peregrinationibus, assiduisque studiis privatus ætatem, quam quadraginta annis grandiorem vix numerat, exegisse narratur. Donec a consilio status Anglici ad scribæ provinciam in isto collegio suscipiendam invitatus est. Virum esse miti, comique ingenio aiunt, quique illam non habuisse se causam profitetur, Scribonium acerbe insectandi, quam quod ille et viros e maximis celeberrimisque multis nihil benignius exceperit, et quod in universam Anglorum gentem, convitiis atrocissimis injurius valde fuerit. Si quis Anglorum versibus illis meis, quos tu nosti, aliquid reponeret, numquid ridiculus tibi viderer si illum a Scribonio instigatum asseverarem?

P. 286. Miltoni liber Londini auctior, et augusta forma

iteratur, ingens rumorum materia discessus eod m tempore Tou devá (Salmasii) Freinshemi, Boecleri, Moncheronis, exhaustas arcas alii, alii gentis ferunt invidiam.

P. 303. Prodiit et Clamor regii sanguinis,' sine auctoris nomine, quem tamen intelligo facile esse Morum qui etsi vult videri se causæ id dedisse, satis prodit, se potius id dedisse patrono hospiti, ut Miltono frigidam suffunderet in antecessum, dum alter mare, aut lacum criminum undique conductum parat.

P. 305. Ethiops (A. Morus) Sociennus ejus triumphum egit, ut audio, in amici sui ædibus de subactis BritannisGazettæ certe Londiniensis fabellam narrant lepidissimam : palmam eam præreptam sibi dolet Alastor (Salmasius) quare simultates cum Æthiope nunc strenuas exercet, siquid famæ creditur.

P. 307. Clamorem regii sanguinis' ab Anglo scriptum nescio quo, sed a Moro editum intellexeram. Morum tamen parricidæ pro auctore ejus libri habent, ac egregie in Gazettis, ut vocant, Londinensibus defricarunt, tanquam confessa sit ab illo, Alastoris (Salmasii) pedisequa addito hoc epigram

mate

Galli exconcubitu gravidam te, Bontia, Mori
Quis bene moratam, morigeramque neget?

Agnoscis in illo Ouweiani acuminis ineptias, quod Ulitius herus mecum communicavit, Alastoris (Salmasii) scriptum contra Anglos avide expecto; de meo enim tergo, quin illic comitia sint habenda nullus dubito. Sic promisit certe, cum Miltonum a me amatum persuaderi sibi passus sit.

P. 323. Magnus ille Pan (Salmasius) qui secundam Vossii ex Suecia fugam minabatur, mihi quoque mala multa, ac ipsi dominæ exitium, nisi nos a se abigerit, ut ex Moro intelligebas nuper, nunc ad plures abiit. Alii Spadæ, alii Aquisgrani in balneo mortuum ferunt. Trajecti ad Mosam sepultum certe constat. Nimirum qui armis tantopere delectabatur, inter arma sepeliri voluit. Hunc casum accidisse mihi non valde lugubrem fateor, non quod miros hominis edentulos timerem, sed quod tranquillitatem animi unice amem, quam ille mihi propriam ac perpetuam haud quaquam reliquisset. Erat etiam eâ ætate, ut nihil solidi aut eruditi ab eo amplius sperari posset.

P. 595. Liber Miltoni heri huc est allatus. Exemplar meum petiit a me regina. Ipse non nisi cursim dum perlustravi. Nihil tale ab Anglo expectaram, et certe nisi me fallit animus, placuit quoque, uno tantum excepto, incomparabili nostræ Dominæ. Dicit tamen Salmasius se perditurum auctorem cum toto parlamento.

P. 596. Miltoni apologiam pro parlamento suo, priori accepimus hebdomade. Legit istud scriptum incomparabilis nostra domina, et, nisi fallor, valde ei placuit. Certe et ingenium istius viri, et scribendi genus, multis præsentibus collaudavit. Salmasius jam sese ad respondendum accingit quamvis necdum a diuturno morbo convaluerit, ira tamen satis ei suppeditabit roboris et armorum.

P. 600. Virulentum Miltoni librum jamdudum ad vos perlatum confido, ejus editiones quinque jam hic vidimus. Belgicam etiam versionem, Gallicam nunc adornari ferunt.

P. 603. Ex Miltoniano libro unicum tantum exemplar Holmiam perlatum miror, cum tria uno eodemque tempore, fuisse missa sciam. Est hic liber in omnium hic manibus ob argumenti nobilitatem, et jam quatuor, præter Anglicanam, editiones vidimus, unam in quartâ ut vocant formå Goudæ editum, tres in duodecima, quarum primam L. Elzevirius, secundam J. Jansenius, tertiam Trajentensis nescio quis edidit, quinta in octava formæ editis. Hagæ sub proelo sudat ut monet Elzevirius. Belgicam versionem video etiam circumferri, Gallicam expectari ferunt. Miltonus ille quis sit non satis constat. Vidi qui adfirmarint, infimo loco natum : eruditum tamen, et plebeiorum factione ad maximam dignitatem promotum. L. Elzevirius adfirmat, certo sibi constare hominem esse et nobili loco natum, et opulentum, a reipublicæ muhiis negotiisque omnibus remotum, ac sibi in rure suo viventem. Refutavit Anglico sermone Iconem Basilicam, qui liber inter Parlamentarios maximo est in pretio. Poemata etiam Latina edidit, sed quæ in manus meas hactenus non pervenerunt. Si certiora cognovero, faciam ut ex me intelligas.

P. 605. Valde quoque gratum erit, si porro significaveris, quis et qualis sit iste Miltonus, Iconoclastem si habeas, rego ut transmittas.

P. 606. Salmasius situs est in meditatione operis contra Miltonum. Lepidum est, quod de Graswinchelio narras, male mulctabitur, si Miltonum adtigerit.

P. 601. Gronovii adversam valetudinem ægre admodum fero. At vero plus ægrotat Graswinchelius, si cum Anglo isto Molosso, Miltono dico, sese commiserit.-Ipse (Salmasius) totus nunc est in confutando Scripto Miltoni, cui totidem reddit convitia nec patietur, ut a minore, vel hâc in parte saperetur.

P. 621. Graswinchelio interdictum esse, ne pergat in Miltono confutando, ægre fert Salmasius. Verum idem ex animo gaudet librum Miltoni, Lutetiæ publice a carnifice esse combustum. Non opus, ut meum de hoc scripto interpo

nam judicium, interim hoc scio, fatum esse bonorum fere librorum, ut hoc modo vel pereant vel periclitentur. Homines plerumque propter scelera et pravitatem manus carnificum sabeunt, libri vero virtutis et præstantiæ ergo. Soli fatuorum labores tales nou metuunt casus. Sed sane frustra sunt, qui se hoc modo exstirpare posse existimant Miltoni et aliorum Scripta, cum potius flammis istis, mirum quantum clarescant et illustrentur. Qua autem de Miltoni conditione, ad me scribis, illa convenire puto cum iis, quæ tibi ante hebdomades aliquot significavi.

P. 643. De notibus Anglicanis certiora procul dubio ex illo intelligere possis. Ego quippe raro in publicum prodeo, et non me multum immisceo publicis rumoribus. Miltonum cæcum esse factum, jam tibi significavi, addunt alii etiam mortuum.

P. 647. De Æthiope (Moro) et Anglâ (Pontiâ famulâ Salmasii) lepida sunt et festiva quæ reponis. Sed nunc negant ea vera esse, et sparsa esse ab Malevolis quibus. dam. Sane constant mihi Anglam istam omnes Ethiopi (Moro), reddidisse amatorias suas. Inter ipsum et Salmasium lis forte orietur (quænam inter tales possit esse diuturna Conrcordia), propter librum hîc excusum, cui titulus "Clamor Sanguinis Regii in Coelum." Scriptus ille videtur a quovis Anonymo Anglo transmissus vero Salmasio, divulgatus vero ab Æthiope (Moro). Propter sexaginta exemplaria, quæ permisit typographus, inter ipsos est contentio.

P. 649. De'Moro' vero quæ scribis, quam sunt ea lepida, quam venusta. Auctor sane ei sim, ut nummum det cum hâc inscriptione, “Subacta Britannia" verum vide quam ingratus sit iste heros erga Ethiopem, cujus tamen clavæ istam debet victoriam, quoniam is non cupit eam uxorem ducere, acerrime nunc illum persequitur. Mihi sane Æthiops multo rectius facturus fuisse videtur, si ex Ovidii tui præcepto a Domina incipisset. Minor quidem voluptas ista fuissit, sed longe majorem inivisset gratiam, divulgata est passim hæc fabella etiam in gazettis publicis Londinensibus addita etiam Epigrammata.

P. 651. De Salmasio nihil omnino habeo, quod tibi significem. Credo enim etiamnum cum solito suo malo conflictari. Rettulit tamen non nemo, eum nunc meliuscule valere. Lis ipsi est cum Moro. Cupit enim ut is Anglicanam suam in uxorem ducat, quod alter recusat. Verum isti duo boni amantes, qui nuper tam suaviter et amice oscula jungebant, valde nunc sibi invicem sunt infensi. Ante quatriduum siquidem, cum forte Maurus huic nostræ occurreret in vasta ista area, quæ ædibus Salmasii adjacet, statim illa capillitium ejus invasit, pluribusque adfecit ver

« 이전계속 »