페이지 이미지
PDF
ePub

Vale, Vale, inquit.

Dum potui puer esse, fui; puerilia lusi; nunc noua cura uocat, nunc noua meta, uirum. sin pelago metuit uasto se credere cumba nuper in exili uelificata lacu,

cur ego non timeam, cum me capit inter alumnos Granta, meis studiis impositura modum? si prius expansis nido super imminet alis quam leuis in liquidas exit alauda uias, cur ego non campos, ualles, iuga saepe reuisam, tot loca luminibus tam bene nota meis? turba rogat comitum quae sit mihi causa dolendi, quod uidear socios deseruisse choros.

auocor: heu luctum linquenda Salopia poscit: haec nimium ueri causa doloris adest, haec lacrimas mihi cura mouet: sit flebile carmen testis, et in charta multa litura mea. attamen extremis iuuat indulgere querellis, dum uagor ad lymphas, alma Sabrina, tuas. fallor, an alternos referunt tua flumina questus, utque gemo linquens, ipsa relicta gemis? fallor: harundineo resonabant murmure ripae, flumineos zephyro sollicitante sinus.

si mihi fata uiro dederint, uoluentibus annis, ut puero totiens arua petita petam, Mnemosyne tristi tanget dulcedine mentem, dum propriis reddit singula facta locis. forsitan, hinc, dicam, ludo lassusue labore nudus in irriguas praecipitabar aquas;

saepe sub hac quercu, cum sol properaret ad undas lunaque pallentes alta cieret equos, ingenuo primos animo meditabar amores,

et causam numeris Laura uel Anna dabat. hunc quoque, qui surgens Eoo limite collis1 pinguia turrito culmine prata uidet, hunc tibi, care pater, notum puerilibus annis, principium musae materiemque tuae, me memini suetum festis superare diebus uel solum, socia uel comitante manu, donec agros extra iussos inpune uagantem cogeret inuitos umbra referre gradus. nec loca2 non noram patriis inlustria fastis et pariter scaena, summe poeta3, tua; qua mihi, foedifragum poscens in proelia regem, martia surgebat saepe figura ducis*,

et uaga dum uictos inludunt somnia sensus,
turpis humum crassa mole premebat eques 5.
o nemora, o longis Celtarum hinc montibus arua,
illinc Uriconi' clausa, ualete, iugo;

et ualidi clarae regis cognomine rupes,
saxaque longaeuis edita prima fretis";
et super inposita titulum quae ducis ab alno,
urbs1o mea, Sabrina cincta meante, uale:

1 Haughmond Hill, where my father was at school. 2 Battlefield, the site of the engagement between Hen. IV. and the rebel army, July 21, 1403.

3 Shakespeare, Hen. IV. Part I.

Henry Percy (Hotspur).

6 The Long Mountain.

5 Falstaff.

7 The Wrekin.

8 The Caradoc Mountain (one of the Stretton range), said to take its name from Caractacus, but not the scene of the battle in which he was captured.

"The Longmynd, the most southerly mountain of the Stretton group, supposed by some geologers to be the earliest

British land.

10 Shrewsbury, the Celtic name of which was Pengwern,

cara uale nutrix: quamquam te semper amaui, maesta tamen plus te mens abeuntis amat: heu sic praeteriti pluris pensantur amores, deliciae melius, quae periere, placent. uos quoque, prae sociis cari, mea cura, ualete, quos mihi perpetuo foedere iunxit amor; nos lusus omnes sociauimus, omnia pensa, communes nobis spes, timor, ardor erant. quando ego non cursus et aperti mimica campi proelia, quae festi saepe tulere dies,

quando ego sermones memori non mente tenebo, seriaque ingenuis plurima mixta iocis?

nec tamen aeternum rapior: uos Camus habebit, excipiet sancto uos quoque Granta sinu. tuque, pium doctumque caput11, uenerabile nomen, carmina pro gratae pignore mentis habe.

qui mihi donasti cantum, tu nonne canendus? primitiis doni nonne fruare tui?

quo mihi vana loqui? nil, heu, mea carmina possunt:

non eget infirmi laus tua uatis ope.

sit laudare nefas: at fas est fausta precari,
nec pia discipuli pondere uota carent:
sint multi sine nube dies tibi, uita dolorum
libera, canities sera, perennis honos.
semper amate mihi, dum me tua cura fouebat,
nec minus absenti semper amande, uale.

1823

'the summit of alders'; called by the Saxons 'Scrobbesburh, the city of shrubs,' which the Normans softened into Salop.

11 Archdeacon (afterwards Bishop) Samuel Butler, Head Master of Shrewsbury School from 1798 to 1836.

Οἶδ ̓ οὐκ ἴσασιν οὐδὲν ἄλλο πλὴν δάκνειν.

ARISTOPH. Aues.

Eloquar an sileam? tanto perterrita coepto Musa moratur humi nec inertem commouet alam. nec leuis hic labor est, tot delectare togatos, tot criticos: quis enim critici non arrogat artem? quis non in trutina suspendit carmina? quis non triste supercilium nasumque ostentat aduncum? nunc critici passim, genus inplacabile, crescunt, quos non uespa fera, non crabro excesserit ira; nunc triuias omnis stipant omnisque tabernas, stercore nascuntur quouis, et tubera uincunt. insulsas laudes, iniusta opprobria miscent, sollicitantque bonos aeque prauosque poetas. sit qui non hostem timeat resecare secantem, parque referre pari; sit qui conuicia temnat; at cui molle cor est horum uiolabile telis mussitat emoriturque cruento uolneris ictu. iste pudore carens iudex, quia nominis expers, carmina nulla suis, ueri contemptor et aequi, distinguit meritis. uatem sententia uendit, non uersus. siquis populari concitus oestro regibus indicit bellum, plebeia tuetur iura, senatores corruptos munere uexat, lugubre ruricolae fatum, portoria, sumptus militiae, decumas et uectigalia damnat, concinit Othmanidae cladem domitasque phalangas, armaque felici rapientem sidere Graium, seu male frustratum laesi certamen Hiberi plorat et armatos in iura humana tyrannos, laudat Edinensis Musam Censura flagrantem;

'alter Vergilius mundo canit, alter Homerus; deseruit caelum terris reuocatus Apollo.'

sin, populi et Papae timidus rerumque nouarum,
audacem increpitat plebem prelique furores,
iuraque sacrorum diuinitus edita regum
ceteraque eiusdem miscet farraginis, 'euge,
mel sedet in labris, linguam suadela perunxit,'
aulica gens clamat, criticoque iubente Trimestri
cingitur Aoniis felicia tempora sertis,

gloriolaque satur lauri se sternit in umbra.
sin odio fuerit criticis sententia uatis,
bardus erit, stipes, caprimulgus, fossor, ineptus
nugator, fungus: conuicia singula narro?

nullum erit opprobrium quod non miser audiat. ast haec

si solus spueret criticus, tam triste poetae non fuerat fatum. sed rauco gutture latrat turba sequax, magni iurans in uerba magistri, et strepitum late clamosa repercutit echo. forsitan adstantem quidam compellet amicum, uix hanc materiem post longa silentia nanctus, iam boream aut solem aut pluuium conquestus Aprilem:

'dic age, legistin quod nuper Scaeuola carmen edidit?' 'haud equidem; sed quid Censura Trimestris,

Menstrua quid?' 'iugulant.' nil ultra interrogat alter, ilicet excussa suspendit nare poetam.

'nonne uides, sit quanta libri uecordia, quanta rusticitas? non mica salis tenuissima, crudis nulla subest iunctura modis. quo plura profari ? seditiosus homost: de libertate tuenda

nescio quid garrit: ne te morer, omnia plane Menstruus exposuit criticus, uir factus ad unguem, emunctae naris, doctus, catus, et mihi amicus.'

« 이전계속 »