페이지 이미지
PDF
ePub

Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Schola.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II.

ANNO ETATIS 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

E, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem tequoque sævi
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea:

Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phœbo nuntius ire tuo,
Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, ætherea missus ab arce Patris:
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.

Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,
Personet et totis nænia mæsta scholis.

20

ELEG. III.

ANNO ETATIS 17.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.

ESTUS eram, et tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo;

Dum procerum ingressa est splendentes marmore

turres,

Dira sepulchrali mors metuenda face;
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi
Intempestivis ossa cremata rogis:

Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te præcipue luxi, dignissime Præsul,
Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:
"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,
Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

[ocr errors]

Et quod in herbosos jus tibi detur agros,
Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,
Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa;
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus
Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?

Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cœlo
Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,
Et quot alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,
Quid juvat humana tingere cæde manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,
Semideamque animam sede fugasse sua?"
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum
Phoebus, ab Eoo littore mensus iter:
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque soporque meos;
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro:
Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.

Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,
Vestitu nituit multicolore solum :

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura sub innumeris humida nata rosis.

Talis in extremis terræ Gangetidis oris

20

30

Luciferi regis fingitur esse domus.

Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.

Agmina gemmatis plaudunt cœlestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tuba.

Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos:
"Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca."
Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ;
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos:
Talia contingant somnia sæpe mihi.

50

60

ELEG. IV.

ANNO ETATIS 18.

Ad THOMAM JUNIUM præceptorem suum, apud mercatores Anglicos Hamburgæ agentes, Pastoris munere fungentem.

URRE per

immensum subito, mea litera,

pontum ;

I, pete Teutonicos læve per æquor agros: Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,
Gratas Eleusina missus ab urbe puer.

Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci:
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alia parte carere mei!

Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagyrites generoso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.

Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo;

Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

[ocr errors]

20

« 이전계속 »