페이지 이미지
PDF
ePub

tis, qui urinae difficultate laborant, ut in senibus, autis vitiis, herpeticis maxime, nihil frequentius.

Sed redeo, unde digreffus sum, ne pathologi cum magis quam phyfiologicum tractare videar argu

mentum.

Cum igitur & nutritii succi separationem ad secretiones pertinere a nobis dictum fit; num harum characteres in eam cadant, brevibus adhuc videamus.

A vasculoso apparatu eum a sanguine separari debere, nemo nescit. Sed vero in sanguine ipsum nondum paratum adeffe plurimi forte negabunt; sanguinem enim lymphaticis partibus scatere inquient; hinc fimpliciffimam effe eius ex sanguine eductionem, nec magnam vis vitalis actionem ad hoc negotium requiri.

Equidem naturam non solum in educendis aptis quicunque parti nutriendae elementis summa uti diligentia, sed succum nutritium etiam in vasculoso apparatu revera praeparari ftatuo.

Cum enim pro diversa partium nutriendarum indole diversa etiam nutrimenti species requiratur, nifi quae cuique parti nutriendae aptae fint, materiae provide a natura e sanguine separarentur, materia nutriens temere corporis loca pererraret ac in ea apponeretur. Iam vero omnes partes ea, qua indigent materia nutriri ac ubi deftructae erant, reparari videmus; ergo naturam dum aptas cuique parti nutriendae materias adducit, non otiosam in nutritionis opere personam agere, concedendum eft.

Deinde fi sola humoris nutritii in sanguine iam

formati depofitio ad nutritionem neceffaria effet, ve reor partim, ne nunquam crescere definat animal, partim ne pleraque animalia vasorum polipis, moriantur.

Nam alimenti materia satis elaborata, dum per universum corpus, vasorum minifterio, cum sangoine, cui ineft, diftribuitur, nullo non loco condensari & solidescere poteft, nec ullus incrementi cor porum animalium finis foret, eum ne in senibus quidem sanguis altili lympha careat, nifi hanc legem natura dediffet animalibus, ut crescere aliquando definant; cuius neceffitatem neque optimi succi victu neque otio, neque alio quocunque modo effugere licet. Scilicet ubi in eam, quam poterant, magnitudinem corpora adoleverunt, id quod abundat alimenti ad nutritionem quidem partesque resarciendas, fi huius rei neceffitas incidat, impendi poteft, alias vero, imminuta iam materiae mere altilis secretione, alia fimilis fluidi, pinguedinis nempe augetur, quae in propriis ipfique deftinatis receptaculis affervatur nec proxime in solidae subftantiae nutritionem impendi poteft.

Quodfi igitur nondum perfecte in sanguine elabo rata eft haec materia, in vafis, quae ipfius partes constitutivas ex sanguine educunt, praeparari eam debere, sequitur. Sed alia adhuc hanc rem probant argumenta. Sub certis enim morbofis corporis conditionibus, eadem ratione ut ceterarum secretionum, ita & huius succi perversam fieri videmus secretionem; hae morbosae corporis conditiones tales effe so

lent, in quibus syftema nervosom fimul infigniter affectum eft, fic in hecticis, in quibus nulla locum habet suppuratio; fic in diabete, in quo ob male elaboratum principium nutriens, eiusque excretionem tabes inducitur. Sunt homines, exterum sani & qui opipare vivunt, qui vero marcore semper consumi videntur; sunt morbi, in quibus non ea, quae ipfis convenit, materia partes nutriuntur; exemplo sunt emollitiones offium, & mollium partium, membra→ narum, vasorum induratio offea. Dein quemadmodum nonnunquam alii humores specificae indolis nova secretione, in diverfis corporis partibus separantur & accumulantur, ut in meliceridibus, fteatomatis &c. fic & vel carneam vel offeam materiam in eiusmodi tumoribus invenire non rarum eft, ut in ofteofteato matis. Denique pathologia & hac ratione rem egregie illuftrat. In partium fingularum enim inflammatione veram materiam nutritiam aucta vasorum actione, exprimi ac membranarum superficiei apponi vi demus. Veram materiam nutritiam hanc effe effectus probat; saepius enim revera in solidam maffam con vertitur & partes, quae separatae effe debebant, concrescendo colligat. Eundem vero fic emiffum humo rem lymphaticum vasorum actione non patum immutatum effe, ex eodem ftatu morboso discimus; saepe enim providae naturae beneficio accidit, priusquam in solidam maffam convertitur, effusus hic liquor resorbeatur, ac in sanguinis torrentem reducatur. Iam fi nullam omnino mutationem expertus

fuiffet, ut humor corpori tam naturalis, mixtionem sanguinis facillime denuo iniret. Hoc vero Dunquam fieri videtur; sed ubi semel effusus hic liquor in sanguinis torrentem reductus eft, vel evacuatur aliquo emunctorio, vel metastasi, ut aiunt, in partem aliquam, saepe corporis detrimento, deponitur novumque producit morbum; morbos certe inflammatorios, qui paulo vehementiores per plures dies continuarunt fere semper vel urina cum sedimento puriformi, vel diarrhoea nonnunquam lymphatica, vel absceffibus horae spatio formatis, qui humorem illum hic depofitum continent, iudicari videmus ; eundemque in eorum cadaveribus, qui ex inflammatione mortui sunt, paucorum dierum spatio vel in superficiem membranarum, vel in parenchyma v. c. viscerum effusum deprehendimus.

Si igitur, ut omnino probabile videtur, haec humoris plaftici in inflammata superficie exsudatio nihil aliud eft, quam aucta humoris nutritii secretio, & fi humor ifte lymphaticam sanguinis partem peculiari ratione immutatam conftituit; naturali etiam in ftatu hunc humorem vitalium vasorum ope elaborari & praeparari debere, ipsumque a lympha in sanguine contenta quadam ratione differre concludendum eft.

Iam cum humoris plaftici in inflammationibus formati mentio iniecta eft, non poffum non quaedam de suppuratione, ut re analoga, his adiicere; haec enim, omnibus bene perpenfis cum illa, de qua modo locuti sumus, secretione plane convenit, nec nifi in

eo differt, quod a maiori gradu, quo vasa secernentia (quae in suppuratione lacerata sunt ), in humorem suum reagunt, hic ipse quodammodo immu-> tetur. Ceterum vero pus secundum BRUGMANSII (1) experimenta cum gelatina animali plane convenit; nec GRASMEYERI (2) menftruum, nempe solutio alcali fixi vegetabilis inter humorem purulentum & pus aliquam oftendit differentiam.

In hac igitur quam, fi velis, rectius forte novam nutritiae materiae elaborationem vocare poffes) secretione, quanta vasorum vi vitalis gaudentium in humoribus mutandis fit potentia, videre licet. Quam-. quam enim, ubicunque fit aliqua suppuratio, pus ex lymphaticis sanguinis partibus praeparatur, pro diversa tamen partium, quae id praeparant, indole illud semper diversum eft; differt igitur pus in glandula paratum ab eo quod nascitur in musculo vel in cute &c. deinde nulla eft secretio, quae tam facile. a caufis syftema nervosum ferientibus pervertatur ; hinc poft animi pathemata, iram, terrorem, nondum compofitio iterum animo, vel ab inutilis cibi ingluvie mox puris laudabilis in humorem corrosivum mutatio; hinc in valde irritabilibus, etfi sanis peffima saepe suppuratio &c.

(1) S. 1. BRUGMANS Diff. de puogenia. Groening, 1785. S. 9.

(2) P. F. H. GRASMEYERS Abb. von dem Eiter &c. Goett. 1799.

« 이전계속 »