ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

sine conditione, successoribus vero tuis conditionabiliter obtemperaturum me esse promisi.

Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo secundo, regni vero Willielmi gloriosi regis Anglorum et ducis Normannorum, sexto; pontificatus autem Domini Alexandri Papæ, undecimo, in præsentia regis et episcoporum, atque abbatum, ventilata est causa de primatu: quem Lanfrancus Dorobernensis archiepiscopus super Eboracensem ecclesiam jure suæ ecclesiæ proclamabat, et de ordinationibus quorundam episcoporum, de quibus ad quem specialiter pertinerent, certum minime constabat. Et tandem aliquando diversis diversarum causarum authoritatibus probatum atque ostensum est, quod Eboracensis ecclesia Cantuariensi ecclesiæ debeat subjacere: ejusque archiepiscopi, ut primatis totius Britanniæ, dispositionibus, in iis quæ ad Christianam religionem pertinent, in omnibus obedire. Subjectionem vero Dunelmensis, hoc est Lindiffarnensis episcopi, et omnium regionum a terminis Licefeldensis episcopi, et Humbræ magni fluvii, usque ad extremos fines Scotiæ, et quicquid ex hac parte prædicti fluminis ad parochiam Eboracensis ecclesiæ jure competit, Cantuariensis Metropolitanus, Eboracensi archiepiscopo ejusque successoribus in perpetuum obtinere concessit: ita ut si Cantuariensis archiepiscopus concilium cogere voluerit; ubicunque ei visum fuerit, Eboracensis archiepiscopus sui presentiam cum omnibus sibi subjectis episcopis ad nutum ejus exhibeat, et ejus canonicis dispositionibus obediens existat. Quod autem Eboracensis archiepiscopus professionem archiepiscopo Cantuariensi facere etiam cum sacramento debeat, Lanfrancus Dorobernensis archiepiscopus ex antiqua antecessorum consuetudine ostendit, sed ob amorem regis Thomæ Eboracensi archiepiscopo sacramentum relaxavit, scriptamque tantum professionem recepit, non prejudicans successoribus suis, qui sacramentum cum professione a successoribus Thomæ exigere voluerint. Si archiepiscopus Cantuariensis vitam finierit, Eboracensis archiepiscopus Doroberniam veniet, et eum qui electus fuerit, cum cæteris præfatæ Ecclesiæ episcopis, ut primatem proprium jure consecrabit. Quod si archiepiscopus Eboracensis obierit, is qui ei successurus eligitur, accepto a rege archiepiscopatûs dono, Cantuariam, vel ubi Cantuariensi archiepiscopo visum fuerit, accedet, et ab ipso ordinationem canonico more suscipiet.

VI.

Spelman.
Concil.

ad Eadmer.

p. 167. A.D. 1086.

Charta Regis Willielmi Primi, quæ secernit Placita Ecclesiastica a Causis Civilibus.

Willielmus Dei gratia Rex Anglorum, R. Bainardo, et G. vol. 2. fol.14. de Magnavilla, et P. de Valoines cæterisque meis fidelibus de Selden. Not. Essex, et Hertfordshire, et de Middlesex, salutem. Sciatis vos omnes et cæteri fideles mei, qui in Anglia manent, quod episcopales leges, quæ non bene, nec secundum sanctorum canonum præcepta, usque ad mea tempora in regno Anglorum, fuerint, communi consilio, et consilio archiepiscoporum, et episcoporum, et abbatum, et omnium principum regni mei, emendandas judicavi; propterea mando, et regia authoritate præcipio, ut nullus episcopus vel archidiaconus, de legibus episcopalibus amplius in Hundret, placita teneant: nec causam quæ ad regimen animarum pertinet, ad judicium secularium hominum adducant, sed quicunque secundum leges episcopales de quacunque causa vel culpa interpellatus fuerit, ad locum quem ad hoc episcopus elegerit, et nominaverit, veniat; ibique de causa vel culpa sua respondeat, et non secundum Hundret, sed secundum canones, et episcopales leges, et rectum Deo et episcopo suo faciat : si vero aliquis per superbiam elatus, ad justitiam episcopalem venire contempserit, et noluerit, vocetur semel, et secundo, et tertio. Quod si nec sic ad emendationem venerit, excommunicetur; et si opus fuerit, ad hoc vindicandum fortitudo, et justitia regis, vel vice-comitis, adhibeatur: ille autem qui vocatus ad justitiam episcopi venire noluerit, pro unaquaque vocatione legem episcopalem emendabit : hoc etiam defendo, et mea authoritate interdico, ne ullus vicecomes, aut præpositus seu minister regis, nec aliquis laicus homo, de legibus quæ ad episcopum pertinent, se intromittat. Nec aliquis laicus homo alium hominem, sine justitia episcopi ad judicium adducat. Judicium vero in nullo loco portetur, nisi in episcopali sede, aut in alio loco quem episcopus ad hoc

construeret.

VII.

In the Ap- Charta Willielmi Regis Primi de Restitutione ablatorum in pendix to Somner's Episcopatibus et Abbatiis totius Angliæ. Gavelkind, Willielmus Dei gratia Rex Anglorum, L. Archiepiscopo p. 191. 712. Cantuar. et G. episcopo Constantiarum, et R. comiti de Ou et

R. filio comiti Gil. et H. de Monte Forti, suisque aliis proceribus regni Angliæ, salutem. Summonete vicecomites meos ex meo præcepto, et ex parte mea eis dicite, ut reddant episcopatibus meis et abbatiis totum dominium omnesque dominicas terras quas de dominio episcopatuum meorum et abbatiarum, episcopi mei et abbates eis, vel lenitate, vel timore, vel cupiditate dederunt, vel habere consenserunt, vel ipsi violentia sua inde abstraxerunt, et quod hactenus injuste possederunt de dominio ecclesiarum mearum; et nisi reddiderint, sicut eos ex parte mea summonebitis, vos, ipsos velint nolint, constringite reddere. Quod si quilibet alius vel aliquis vestrum quibus hanc justitiam imposui ejusdem querelæ fuerit, reddat similiter quod de dominio episcopatuum vel abbatiarum mearum habuit; ne propter illud quod inde aliquis vestrum habebit, minus exerceat super meos vice-comites, vel alios quicunque teneant dominium ecclesiarum mearum quod præcipio.

VIII.

Elien. penes

Willielmus Anglorum Rex, omnibus fidelibus suis et vice- Historia comitibus in quorum vicecomitatibus abbatia de Heli terras Doctorum, habet, salutem. Præcipio ut abbatia habeat omnes consuetu- Gale, p. 87. dines suas, scilicet, saccham et socham, toll et team, et infanganetheof, hamsocna, et grithbrice, fithwite, ferdwite, infra burgum et extra, et omnes alias forisfacturas quæ emendabiles sunt in terra sua super suos homines has inquam habeat sicut habuit die qua rex Edwardus fuit vivus et mortuus, et sicut mea jussione dirationatæ sunt apud Keneteford per plures Sciras ante meos barones, viz., Galfridum, Constantiensem episcopum, et Baldewinum abbatem, et abbatem Eilsi, et Wifwoldum abbatem, et Ivonem Taillebois, et Petrum de Valoniis, et Picotum vicecomitem, et Tehelum de Helium, et Hugonem de Hosdeng, et Gocelinum de Norwico, et plures alios. Teste Rogero Bigot.

IX.

The Conqueror's Charter to St. Paul's.

Cart. 9.

E. 2. N. 37.

Et par.

Willielmus gratia Dei Rex Anglorum, omnibus fidelibus suis per Inspex. Francis et Anglis, salutem. Sciatis quod ego concedo Deo et 1 H. 5. ecclesiæ St. Pauli de London, et rectoribus, et servitoribus per Inspex.

4 M. 3.

St. Paul's

p. 190.

ejus in omnibus terris quas ipsa ecclesia habet vel habebit infra burgum et extra, saccham et soknam, et thol, et theam, et infanganatheop girthbriche, "and ealle freoshipes, by strand Dugdale's and by land, on tyde and of tyde, and alle the right that into History of tham Christendom byrath, on morth sprake, and on unrightCathedral, hamed, and on unright-work of all that biscopriche on mine land, and on eich othre mannes land." Quare volo ut ipsa ecclesia ita libera sit in omnibus sicut volo esse meam animam in die judicii; testibus Osmundo cancellario, Lanfranco archiepiscopo Cantuariæ, et Thoma Ebor. archiep. et Rogero comite Saropesberiæ, et Alano comite, et Gaufrido de Magna Villa, et Ranulpho Peverell.

Stow,
F. 535.

Selden. Not.

ad Eadmar, fol. 165. ex

X.

William, king, greeteth William, bishop, and Godfrey Portgrave, and all the burgesses within London, French and English and I grant that they be all law-worthy, as they were in Edward's days, the king: and I will that each child be his father's heir, and I will not suffer that any man do you wrong. And God you keep.

(The original is Saxon.)

XI.

The Conqueror's Charter to Battle-Abbey.

Willielmus Dei gratia Rex Anglorum, tam clericis, quam laicis per Angliam constitutis, salutem. Notum sit vobis, me concessisse et confirmasse, assensu Lanfranci archiepiscopi A.D. 1806. Cantuariensis, et Stigandi episcopi Cicestrensis, et concilio

Biblioth.
Cotton.

etiam episcoporum ac baronum meorum, ut ecclesia sancti
Martini de Bello quam fundavi ex voto ob victoriam quam
mihi Deus in eodem loco contulit, libera sit et quieta in per-
petuum ab omni servitute, et omnibus quæcunque humana
mens excogitare possit, cum omnibus dignitatibus et consue-
tudinibus regalibus, quas ei regali authoritate concessi, sicut
chartæ meæ testantur. Volo itaque et firmiter præcipio, qua-
tenus ecclesia illa, cum Leuga circumquaque adjacente, libera
sit ab omni dominatione, et oppressione episcoporum, sicut
illa
quæ mihi coronam tribuit, et per quam viget decus nostri
regiminis. Nec liceat episcopo Cicestrensi, quamvis in illius
diœcesi sit, in ecclesia illa, vel in maneriis ad eam pertinenti-

bus, ex consuetudine hospitari contra voluntatem abbatis, nec ordinationes aliquas ibidem facere, nec abbatiam in aliquo gravare, sed neque super illam dominationem aliquam, aut vim, vel potestatem exerceat, sed sicut dominica mea capella, libera sit omnino ab omni exactione. Ad synodum vero abbas ire non summoneatur, nec compellatur nisi propria voluntate pro aliquo negotio ire voluerit. Nec monachos suos, ubi sibi opportunius viderit ad sacros ordines promoveri facere prohibeatur. Nec altarium sacrationes, confirmationes, vel quaslibet episcopales benedictiones abbatis vel monachorum requisitione a quolibet episcopo ibidem libere fieri ab aliquo contradicatur : hoc etiam regali authoritate, et episcoporum, et baronum meorum attestatione constituto, quatenus abbas ecclesiæ suæ, et Leugæ circumjacentis, per oninia judex sit, et dominus. Defuncto abbate, de eadem ecclesia abbas eligatur, nisi forte et quod absit ibidem, idonea persona reperiri non possit. Hanc constitutionem meam, sic voto et regali authoritate confirmatam, nullus successorum meorum violare, vel imminuere præsumat. Quicunque igitur contra libertates, vel dignitates ejusdem ecclesiæ fecerit, forisfacturæ regiæ coronæ subjaceat. Hujus rei testes sunt Lanfrancus archiepiscopus Cantuariensis, Stigandus Cicestriensis episcopus, Walkelinus episcopus Winton. Wulstanus Wigorn. episcopus; qui omnes, me presente et audiente, horum preceptorum meorum et constitutionum violatores perpetuo anathemate damnaverunt. Apud Winton.

XII.

713.

in Eadmer.

N. 22. ad

Excellentissimo sanctæ ecclesiæ pastori Gregorio, gratia Selden. Not. Dei Anglorum Rex, et Dux Normannorum Willielmus, salutem fol. 164. cum amicitia. Hubertus legatus tuus, religiose pater, ad me Baron. Anveniens, ex tua parte me admonuit, quatenus tibi et succes- nal. tom. 11. soribus tuis fidelitatem facerem, et de pecunia quam anteces- A.D. 1079. sores mei ad Romanam Ecclesiam mittere solebant melius cogitarem. "Unum admisi, alterum non admisi ;" fidelitatem facere nolui, nec volo; quia nec ego promisi, nec antecessores meos antecessoribus tuis id fecisse comperio: pecunia tribus ferme annis in Galliis me agente, negligenter collecta est. Nunc vere Divina misericordia me in regnum meum reverso, quod collectum est per præfatum legatum mittitur: et quod reliquum est, per legatos Lanfranci archiepiscopi fidelis nostri,

VOL. IX.

C

« ÀÌÀü°è¼Ó »