페이지 이미지
PDF
ePub

Thomas Cantuariensis pacem mecum fecit ad voluntatem meam, et ideo præcipio quod ipse et sui pacem habeant, et faciatis habere ei et suis qui pro eo exierunt ab Anglia res suas bene et in pace et honorifice sicut habuerunt tribus mensibus antequam ipse archiepiscopus recessisset ab Anglia: et faciatis venire coram vobis de antiquioribus et legalioribus militibus de honore de Saltwde, et eorum sacramento faciatis recognosci quid ibi habeatur de feodo archiepisc. Canturiæ. Et quod recognitum fuerit de feodo ejus esse, ipsi archiepiscopo habere faciatis. Teste Rotrodo Rothomagensi archiepiscopo apud Chinum.

XXVI.

Pope Alexander's Bull for the Canonization of
Archbishop Becket.

Alexander Papa, venerabilibus fratribus, archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis aliis ecclesiarum prælatis, et universo clero et populo per Angliam constituto, salutem, et Apostolicam benedictionem. Redolet Anglia fragrantia et virtute signorum quæ per merita illius sancti et reverendi viri Thomæ quondam Cantuariensis archiepiscopi, omnipotens Dominus operatur; et universa ubique lætatur Christiana religio pro eo, quod ille qui est mirabilis et gloriosus in sanctis sanctum suum post mortem glorificavit. Cujus vita laudabilis multa fulsit gloria meritorum et tandem martyrio consummata est certaminis gloriosi. Quamvis autem dubitare de sanctitate ejus non possit, qui ejus vitam et conversationem laudabilem attendit, et gloriosam considerat passionem, voluit tamen Salvator et Redemptor noster ejus sanctitatis insignia, magnificis post mortem suam irradiare miraculis, ut qui pro Christo insuperabilis virtutis constantia necessitates et pericula pertulit, sui laboris et certaminis in æterna beatitudine cognoscatur ab omnibus percepisse triumphum. Nos auditis innumeris et magnis miraculis quæ jugiter per illius merita universitas narrat fidelium, et super his, non sine magno gaudio, per dilectos fratres nostros Albertum tituli sancti Laurentii in Lucina, et Theodinum sancti Vitalis presbyteros cardinales, et Apostolicæ sedis legatos, qui eadem miracula tanto perspicacius didicerunt, quanto amplius loco sunt vicini, præcipue certiores effecti, et plurium aliarum testimonio personarum fidem, sicut

debuimus, adhibentes, prædictum archiepiscopum solemniter in Ecclesia, magno ibidem clericorum et laicorum collegio presente, in capite jejunii, de liberato fratrum nostrorum consilio, canonizavimus, ipsumque decrevimus sanctorum catalogo ascribendum. Universitatem itaque vestram monemus, et auctoritate qua fungimur districte præcipimus, ut natalem prædicti gloriosi martyris die passionis ejus solenniter sub annis singulis celebretis, et apud eum votivis orationibus satagatis veniam peccatorum promereri; ut qui pro Christo in vita exilium, et morte virtutis constantia, passionis martyrium pertulit, fidelium jugi supplicatione pulsatus, pro nobis apud Deum intercedat. Dat' Signiæ 111. Idus Martii.

XXVII.

Geoffrey Elect of Lincoln's Resignation of his See into the hands

of the Archbishop of Canterbury.

Poster.

719.

Venerabili patri et domino Ricardo Dei gratia Cantuariensi Hoveden. archiepiscopo, Apostolicæ sedis legato, Gauffridus domini regis Annal. Pars Angliæ Filius et Cancellarius, salutem, et reverentiam debitam fol. 348. ac devotam. Placuit majestati Apostolicæ vestræ injungere sanctitate, ut me certo tempore vocaretis ad suscipiendum ordinem sacerdotis, et pontificalis officii dignitatem. Ego vero considerans quamplures episcopos maturiores, ac provectiores prudentia et ætate, vix tantæ administrationi sufficere, nec sine periculo animarum sui officium pontificatus ad perfectum explere; veritus sum onus importabile senioribus, mihi imponere juniori, faciens hoc non ex aliqua levitate animi, sed ob reverentiam sacramenti. Habito itaque tractatu super hoc cum domino rege patre meo, dominisque et fratribus meis, rege, et Pictaviæ, et Britanniarum comitibus; episcopis etiam Henrico Baiocensi, Rogerio Sagiensi, Reginaldo Bathoniensi, Segfrido Cicestrensi, qui presentes aderant, aliter de vita, et statu meo disposui, volens patris mei obsequiis militare ad tempus, et ab episcopalibus abstinere. Omne itaque jus electionis meæ, et Lincolniensem episcopatum spontanee, libere, et integre in manu vestra (pater sancte) resigno, tam electionis, quam episcopatus absolutionem postulans a vobis, tanquam a metropolitano meo, et ad hoc ab Apostolica sede specialiter delegato. Bene vale.

Conventio

XXVIII.

Alexander Papa Clericis per Archidiaconat. Berkesire constitutis indulget ne Canes vel Accipitres Archidiacono exhibeant.

Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis nes, Litere, clericis per Archidiaconatum Berkesire constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem.

et Acta

Publica,
tom. 1. p. 60.
A.D. 1182.

Cum nobis sit, quanquam immeritis, omnium ecclesiarum cura commissa, sicut officii nostri debito, cogimur providere ne subditi superioribus debitam reverentiam subtrahant et honorem, ita quoque volumus præcavere, ne a majoribus subditi valeant indebite prægravari; ea propter, quieti vestræ paterna solicitudine providentes, auctoritate vobis Apostolica indulgemus, ne canes vel accipitres archidiacono vestri cogamini exhibere, nec eum pluries quam semel in anno recipere, tunc ei per diem unum et noctem necessaria ministraturi, cum septem tantum equitaturis, et personis totidem, et tribus servientibus peditibus.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire.

Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Dat. Lateran. VIII. Kal. Martii.

XXIX.

Hoveden.

Poster.

fol. 371.

Pope Clement III's Bull of Exemption of the Church of Scotland, directed to King William.

Clemens Episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Annal. Pars Christo filio Willielmo illustri Scotorum regi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum universi Christi jugo subjecti ad sedem Apostolicam patrocinium invenire debeant et favorem, illos tamen specialius convenit munimine protectionis confoveri, quorum fidem ac devotionem in pluribus est experta, ut ad ipsius electionis favorem tanto amplius provocetur, et ejus reverentiæ devotiori affectione subdantur, quanto benevolentiæ ipsius, et gratiæ pignus se noverint certius assecutos. Ea propter, charissime in Christo fili, reverentiam ac devotionem quam ad Romanam te habuisse, a longis retro temporibus, Ecclesiam novimus, attendentes, presentis scripti pagina duxi

mus statuendum, ut Scoticana Ecclesia Apostolicæ sedi, cujus filia specialis existit, nullo mediante debeat subjacere; in qua hæ sedes episcopales esse noscuntur: ecclesiæ videlicet Sancti Andreæ, Glascuensis, Dunkeldensis, Dumblinensis, Brechinensis, Aberdonensis, Moraviensis, Rosensensis, Katinensis; et nemini liceat nisi Romano Pontifici, vel legato ab ipsius latere destinato, in regnum Scotia interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare: et si promulgata fuerit, decernimus non valere. Adjicimus ut nulli de cætero qui de regno Scotia non fuerit, nisi quem Apostolica sedes propter hoc de corpore suo specialiter destinaverit, licitum sit in eo legationis officium exercere. Prohibemus autem ut controversiæ quæ fuerint in regno illo de possessionibus ejus exortæ, ad examen extra regnum positorum judicum non trahantur nisi ad Romanam Ecclesiam fuerit appellatum. Si qua vero scripta contra hujus libertatis statuta apparuerint impetrata, vel in posterum, istius concessionis mentione non habita, contigerit impetrari; nullum tibi, vel ipsi regno, circa hujus prerogativæ concessionem, præjudicium generetur. Preterea libertates, et immunitates tibi, vel eidem regno, vel ecclesiis in eo constitutis, a prædecessoribus nostris Romanis pontificibus indultas, et hactenus observatas, ratas habemus, et illibatas futuris temporibus statuimus permanere. Nulli ergo hominum liceat, &c. Dat. Laterani, tertio Idus Martii, pontificatus nostri anno primo.

XXX.

The King's Offer of Satisfaction to the Pope in the case of Stephen Langton, Archbishop of Canterbury.

hannis

720.

Regis. M. 3.

A.D. 1208.

Rex, &c. Londoniensi, Elyensi, et Wigorniensi episcopis, Pat. 9. Josalutem: sciatis quod parati sumus obedire domino Papæ sic ut debemus, et mandatum ejus super negotio Cantuariensis eccle- n. 22, siæ ad nos directum, quod nobis ostendistis, implere, cum consilio fidelium nostrorum sicut decet, secundum rationem : "Salvis nobis in omnibus et heredibus nostris, in jure nostro, et dignitate nostra, et libertatibus nostris." Testibus, G. filio Petri, comite Essex, R. comite Cestriæ, William comite Arundel, W. comite Sarisburiensi, fratre nostro, R. comite de Clara, S. comite Winton, A. comite Oxon, Roberto filio Rogeri, R. constabulario Cestriæ, W. Briewer apud Lameh, vicesimo primo die Januarii.

Matth.

Angl. ad an. 1213.

p. 237. Fœdera,

Conventiones, Literæ,

P. 177.

XXXI.

King John's Oath of Homage to Pope Innocent III.

Ego Johannes, Dei gratia Rex Angliæ, et Dominus HiberParis. Hist. niæ, ab hac hora et in antea, fidelis ero Deo et beato Petro et Ecclesiæ Romanæ, et domino meo Papæ domino Innocentio III. ejusque successoribus catholice intrantibus. Non ero in facto, in dicto, consensu, vel consilio ut vitam perdant, vel &c. tom. 1. membra, vel mala captione capiantur. Eorum damnum si scivero, impediam, et removere faciam si potero; alioquin eis, quam citius potero, intimabo, vel tali personæ dicam quam eis credam pro certo dicturam; consilium quod mihi crediderint per se, vel per nuncios, seu literas suas, secretum tenebo, et ad eorum damnum nulli pandam me sciente. Patrimonium beati Petri, et specialiter regnum Angliæ et regnum Hiberniæ, adjutor eis ero ad tenendum et defendendum contra omnes homines, pro posse meo. Sic Deus me adjuvet et hæc sancta Dei Evangelia.

Rot. Chart.
1. Regis
Johan.
Part 1.
M. 28.

Chart. 171.
Coke's In-

stitutes, part 2. fol. 508.

XXXII.

King John's Charter for constituting a Jewish Patriarch or
High Priest.

Rex omnibus fidelibus suis, et omnibus et Judæis et Anglis salutem. Sciatis nos concessisse, et presenti charta nostra confirmasse Jacobo Judæo de Londoniis presbytero Judæorum, presbyteratum omnium Judæorum totius Angliæ, habendum et tenendum, quam diu vixerit, libere et quiete, et honorifice, et integre, ita quod nemo ei super hoc molestiam aliquam, aut gravamen inferre præsumat. Quare volumus et firmiter præcipimus, quod eidem Jacobo, quoad vixerit, presbyteratum Judæorum per totam Angliam garantetis, manu teneatis, et pacifice defendatis. Et si quis ei super eo foris facere præsumpserit, id ei sine dilatione (salva nobis emenda nostra) de foris factura nostra emendari faciatis, tanquam dominico Judæo nostro, quem specialiter in servitio nostro retinuimus. Prohibemus etiam ne de aliquo ad se pertinente ponatur in placitum, nisi coram nobis, aut coram capitali justitiario nostro; sicut charta regis Ricardi fratris nostri testatur. Teste S. Bathoniense episcopo, &c. Dat. per manus H. Cantuariensis archiepiscopi, cancellariii nostri apud Rothomagum, 31° die Julii, anno regni nostri primo.

« 이전계속 »