페이지 이미지
PDF
ePub

Apostolicas, quas super certis negotiis, conditionem et statum regni Scotia tangentibus, ex parte vestra receperat, in medio exhiberi, et seriose fecit nobis exponi.

Quibus auditis, et diligenter intellectis, tam nostris sensibus admiranda, quam hactenus inaudita, in eisdem audivimus contineri.

Scimus enim (pater sanctissime) et notorium est in partibus Angliæ, et nonnullis aliis non ignotum; quod, a prima institutione regni Angliæ, reges ejusdem regni, tam temporibus Britonum, quam Anglorum, superius et directum dominium regni Scotia habuerunt, et in possessione vel quasi superioritatis, et directi dominii ipsius regni Scotia successivis temporibus extiterunt:

Nec ullis temporibus ipsum regnum, in temporalibus, pertinuit, vel pertinet quovis jure ad Ecclesiam supradictam :

Quinimo idem regnum Scotiæ progenitoribus prædicti domini nostri regibus Angliæ, atque sibi feodale extitit ab antiquo.

Nec etiam reges Scotorum, et regnum aliis, quam regibus Angliæ, subfuerunt, vel subjici consueverunt.

Neque reges Angliæ, super juribus suis, in regno prædicto, aut aliis suis temporalibus coram aliquo judice ecclesiastico, vel seculari, ex libera præeminentia status suæ regiæ dignitatis et consuetudinis, cunctis temporibus irrefragabiliter observatæ responderunt, aut respondere debebant.

Unde, habito tractatu, et deliberatione diligenti, super contentis in vestris literis memoratis, communis, concors, et unanimis omnium, et singulorum consensus fuit, est, et erit inconcusse, Deo propitio, in futurum :

Quod præfatus dominus noster rex super juribus regni sui Scotiæ, aut aliis suis temporalibus, nullatenus judicialiter respondeat coram vobis, nec judicium subeat quoquo modo; aut jura sua prædicta in dubium quæstionis deducat:

Nec ad presentiam vestram procuratores aut nuncios ad hoc mittat; præcipue cum præmissa cederent manifeste in exhæredationem juris coronæ regni Angliæ et regiæ dignitatis; ac subversionem status ejusdem regni notoriam: nec non in prejudicium libertatum, consuetudinum, et legum paternarum; ad quarum observationem et defensionem, ex debito prestiti juramenti, astringimur; et quæ manu tenebimus toto posse, totisque viribus cum Dei auxilio, defendemus.

Nec etiam permittimus, aut aliquatenus permittemus, sicut

726.

Spelman.
Concil.

vol. 2. p. 435.

Ex Biblioth.
Cotton.
A.D. 1302.

nec possimus, nec debemus, præmissa tam insolita, indebita præjudicialia, et alias inaudita, prælibatum dominum nostrum regem, etiamsi vellet, facere, seu quomodo libet attemptare.

Quocirca sanctitati vestræ reverenter et humiliter supplicamus quatenus eundem dominum nostrum regem (qui inter alios principes orbis terræ, catholicum se exhibet, et Ecclesiæ Romanæ devotum) jura sua, libertates, consuetudines, et leges, absque diminutione et inquietudine, pacifice possidere; et ea illibata percipere benignius permittatis.

In cujus rei testimonium sigilla nostra tam pro nobis, quam pro tota communitate prædicti regni Angliæ, presentibus sunt appensa.

Datæ apud Lincolniam 12 die Februarii, anno Domini 1301.

XLV.

William, Bishop of Worcester, fined for receiving the Pope's
Bull containing a clause derogatory to the Crown.

Rex dilecto clerico suo Humfrido de Waleden custodi episcopatus Wigorn, sede vacante, salutem. Cum dominus Bonifacius summus pontifex dilectum nobis in Christo fratrem Willielmum de Gainsborough de ordine Minorum, in episcopum Wigorn præfecerit, et pastorem, sicut per literas ipsius summi pontificis bullatas, nobis inde directas plenius nobis constat; nos præfectionem illam acceptantes, cepimus fidelitatem ipsius Willielmi, et temporalia episcopatus prædicti, pro ut moris est, restituimus eidem et ideo vobis mandamus quod eidem Willielmo temporalia episcopatus prædicti sine dilatione liberetis, sicut prædictum est. Teste rege apud

Windsore 4 die Februarii.

Et mandatum est militibus, liberis hominibus, et omnibus aliis tenentibus de episcopatu prædicto, quod eidem Willielmo tanquam episcopo et domino suo, in omnibus quæ ad episcopatum illum pertinent, intendentes sint et respondentes, sicut prædictum est. In cujus, &c. Teste rege, ut supra.

Et memorandum, quod eadem die præfatus episcopus in castro regis apud Windesore oblata R. bulla Apostolica, in qua continebatur inter cætera; quod Papa sibi commisit administrationem spiritualium et temporalium episcopatus prædicti, pro eo quod dicta bulla, in hoc juri regio prejudicialis fore videbatur, præfatæ commissioni, quantum ad temporalia

dicti episcopatus expresse renunciavit; et se dicta temporalia a dicto rege, velle admittere, eaque ab ipso tenere, in presentia dicti regis, et sui consilii recognovit: et pro transgressione quæ dicto regi fieri videbatur, in admissione bullæ apostolicæ, in qua continebatur, quod Papa sibi administrationem temporalium dicti episcopatus commisit: fecit dictus episcopus finem mille marcarum dicto regi, ad voluntatem suam solvendam. Postmodum vero dictus episcopus fecit fidelitatem consuetam dicto regi, et idem rex præcepit cancellario suo, quod faceret sibi literas de restitutione temporalium episcopatus prædicti.

XLVI.

The Form of the Papal Indulgence to those who undertook an
Expedition against the Anti-Pope Clement VII.

727.

Auctoritate Apostolica mihi in hac parte commissa te A. B. Walsingab omnibus peccatis tuis ore confessis, et corde contritis, et de ham. Hist. Angl.p. 295. quibus confiteri velles, si tuæ occurrerent memoriæ absolvimus, a.d. 1382. et plenariam peccatorum tuorum remissionem indulgemus, et retributionem justorum ac salutis æternæ pollicemur augmentum, et tot privilegia quæ in terræ sanctæ subsidium proficiscentibus conceduntur, tibi concedimus, ac Ecclesiæ universalis synodi, et Ecclesiæ sanctæ Catholicæ orationum et beneficiorum suffragia tibi impartimur.

The second Numb. XLVI.

The Regalities of the County Palatine of Durham allowed by the

King and Parliament.

Clause 1.

Conventio

Rex, dilecto et fideli suo, Rogero de Mortuo Mari, custodi A.D. 1327. castri Bernardi, ac aliarum terrarum et tenementorum, quæ E. 3. P. 2. fuerunt Guidonis de Bello Campo, quondam comitis Warwici, M. 20. defuncti, qui de domino E. nuper rege Angliæ, patre nostro nes, Literæ, tenuit in capite, infra libertatem episcopatus Dunelmensis, vel &c. tom. 4. ejus locum tenenti, salutem. Petitio venerabilis patris, Ludovici episcopi dicti loci, coram nobis et consilio nostro, in ultimo parliamento nostro, apud Westmonasterium tento, exhibita :

Continebat ut,

Cum in parliamento prædicto, foris facturæ guerræ eidem episcopo, ut jus ecclesiæ suæ prædictæ, et prædecessori suo, in aliis parliamentis, fuissent adjudicatæ; et super hoc, brevia

p. 297.

nostra facta fuerint custodibus terrarum forisfactarum infra regalem libertatem ipsius episcopi, quod manum regiam inde amoveant;

Ac castrum prædictum, manerium de Geyneford, et aliæ terræ quæ fuerunt prædicti comitis, et Hert et Herterness, quæ fuerunt Rogeri de Clifford ;

Quæ quidem castrum, maneria, terræ, et tenementa, alias forisfacta fuerunt per forisfacturam Johannis de Baliolo, et Roberti de Brus, et infra libertatem prædictam existunt, in manu nostra detinentur, ac si nos ratione forisfacturæ prædictæ, prerogativa nostra, infra libertatem prædictam, uti possemus, sicut alibi infra regnum nostrum :

Quæ quidem prerogativa ad ipsum episcopum, infra libertatem prædictam, pertinet, sicut dicit;

Super quo nobis supplicavit, ut præcipere velimus custodibus terrarum prædictarum, per brevia nostra, quod manum regiam de terris illis, sicut de aliis, amoveant, ac prædictum episcopum libertate sua prædicta (ubi breve nostrum de jure currere non debet, nec nos ibidem terram seisire debemus) uti et gaudere permittant.

Nos pro eo quod per nos, et consilium nostrum alias in eodem parliamento, consideratum fuit, quod idem episcopus habeat libertatem suam regalem, prout alias concessum fuit tempore domini H. quondam regis Angliæ, proavi nostri; et etiam concordatum fuit ibidem quod nos amoveamus manum nostram de omni eo quod habemus in manu nostra, ratione jurisdictionis regalis, et etiam ministros nostros in regali officio ministrantes, volentes quod ea quæ sic concordata sunt effectui mancipentur.

Vobis mandamus quod manum nostram de omni eo quod habemus in manu nostra, ratione jurisdictionis regalis, et quæ in custodia vestra existunt, nec non ministros nostros, si qui fuerint, in regali officio infra libertatem prædictam ministrantes, amoveatis, secundum formam considerationis et concordiæ prædictarum; vos inde contra easdem considerationem et concordiam, nullatenus intromittentes.

Intentionis tamen nostræ, et consilii nostri non existit, quod aliqui, qui terras seu tenementa de foris-facturis, ex concessione progenitorum nostrorum, tenent, inde virtute considerationis prædictæ, absque responsione amoveantur.

Teste rege apud Dunelm. decimo quinto die Julii.

XLVII.

Archbishop Islip's Letter to Wickliffe, upon his preferring him to the Wardenship of Canterbury-college, in Oxford.

tiq. Univ.

A.D. 1365.

Simon, &c. dilecto magistro Johanni de Wiclive, salutem. In Regist. Islip. Ad vitæ tuæ et conversationis laudabilis honestatem, litera- fol. 306. rumque scientiam, quibus personam tuam in artibus magis- Wood, Antratam altissimus insignivit, mentis nostræ oculos dirigentes, Oxon. ac de tuis fidelitate, circumspectione et industria plurimum 728. confidentes, in custodem aulæ nostræ Cantuar. per nos noviter Oxoniæ fundatæ præficimus, tibique curam et administrationem custodiæ hujusmodi incumbentes, juxta ordinationem nostram in hac parte committimus per presentes, reservata nobis receptione juramenti corporalis per te nobis præstandi debiti in hac parte. Dat. apud Magfeild, et Idus Decemb. an. Dom. 1365, et nostræ consecrationis 16.

The second Numb. XLVII.

Wickleff's Bileve.

inter MSS.

n. 3. 7.

I have joyfully to telle alle trew men the Bileve that I hold, Biblioth. and algatis to the Pope. For I suppose, that if any faith be Bodleian. rightful and given of God, the Pope will gladly conserve it: Dr. James, and if my faith be error, the Pope will wisely amend it. I suppose over this, that the Gospel of Christ be part of the corps of God's law. For I believe that Jesu Christ, that gaf in his own persoun this Gospel, is very God and very Mon, and be this hit passes all other lawes. I suppose over this, that the Pope be most oblishid to the keping of the Gospel among all men that liven here; for the Pope is highest vicar that Christ has here in erth: for moreness of Christ's vicars is not measured by worldly moreness, bot by this, That this vicar sues more Christ by virtuous living. For thus techis the Gospel : That this is the sentence of Christ, and of his Gospel I take as Bileve That Christ for time that he walked here was most poor mon of alle, both in spirit and in haveing; for Christ says, that he had noht for to rest his hede on. And over this I take as Bileve, that no mon schuld sue the Pope, ne no seint that now is in hevene, bot in alsmyche as he sued Christ: for John and James errid, and Peter and Powl sinned. Of this

** follows.

« 이전계속 »