페이지 이미지
PDF
ePub

simos monemus: sed nec regem ipsum cujus causam agitis, probaturum fuisse credimus, ut ita scriberetis: cognitam enim et perspectam habemus ejus probitatem, ut ne ultro quidem oblatum, quod æquum non esset, accepturum fuisse putemus : et tametsi vestrum omnium intercessionem magnifacimus, tamen noster erga serenitatem suam amor non patitur se cujusque cohortatione precibusque excitari: nec meminimus frustra unquam serenitatem suam a nobis petiisse quod cum nostro et hujus sanctæ sedis honore concedere possemus, paremque ostendemus perpetuo voluntatem. Denique quod ad hanc causam attinet, nos quidem nullam ejus expeditioni moram interponemus, quin cum instructa, et partes auditæ fuerint, terminetur: nobis summopere cupientibus vestrum regem, et ipsam reginam, nosque ipsos molestissimo hoc negotio liberari. Hoc tantum a serenitate sua et devotionibus vestris requirimus, ne plus, ob summa ejusdem regis beneficia, a nobis exigatis, quam quod sine offensa Dei persolvere possimus: cum in cæteris omnia a nobis expectare possitis, quæ habita officii ac personæ quam gerimus, et justitiæ ratione expectari debent. Datum Romæ apud sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die xxvii. Septembris, 1530.

XVI.

Sir Gregory Cassali's Letter to the King, mentioning a dispensation of the Pope; seeeming to import an Indulgence for the having two Wives.

A.D. 1530.

Superioribus diebus Pontifex secreto, veluti rem quam Paper-office. magni facere, mihi proposuit conditionem hujusmodi concedi Sept. 18, posse vestræ majestati, ut duas uxores habeat. Cui dixi nolle me provinciam suscipere ea de re scribendi, ob eam causam quod ignorarem an inde vestræ conscientiæ satisfieri posset, quam vestra majestas imprimis exonerare cupit. Cur autem sic responderem illud in causa fuit, quod ex certo loco, unde quæ Cæsariani moliuntur aucupari soleo, exploratum certumque habebam, Cæsarianos illud ipsum quærere et procurare: quem vero ad finem id quærant pro certo exprimere non ausim id certe totum vestræ prudentiæ considerandum relinquo . .

Dr. Atterbury's Rights, &c. of an Eng

lish Convo

cation,

pendix, P. 512.

Ap

March 22,,

A.D. 1530-1.

the Convo

cation, fol. 38.

XVII.

The Clergy's Grant of an Hundred Thousand Pounds to the
King for Release of the Premunire.

Excellentissimo et illustrissimo principi et domino nostro, domino Henrico Octavo, Dei gratia Angliæ et Franciæ regi, Fidei Defensori, et domino Hiberniæ invictissimo et potentissimo, Willielmus permissione divini Cantuariensis Archiepiscopus totius Angliæ Primas, et Apostolicæ sedis Legatus, salutem in eo per quem reges regnant et principes dominanJournal of tur. Vestræ regiæ celsitudini per præsens publicum instrumentum, sive has literas testimoniales, sigillo nostro sigillatas, ac signo, nomine et subscriptione manus publici notarii subscripti, scribæ nostri in hac parte assumpti, subscriptas et signatas tenore præsentium significamus et notum facimus, quod nos Willielmus archiepiscopus prædictus, ac suffraganei nostri, cæterique prælati et clerus nostræ provinciæ Cantuariensis, in sacra synodo provinciali, sive prælatorum et cleri provinciæ ejusdem convocatione in ecclesia cathedrali Divi Pauli Lond. quinto die mensis Novembris, an. Dom. 1529, Indictione tertia, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini, domini Clementis divina providentia hujus nominis Papæ septimi, anno septimo inchoata et celebrata, ac de tempore in tempus continuata, ac nuper ex causis urgentibus ad domum capitularem infra monasterium sancti Petri Westminster situatam prorogata, et ibidem de diebus in dies continuata congregati super quibusdam arduis et urgentibus negotiis Ecclesiam Anglicanam tangentibus, sæpius, pluries, et iteratis vicibus tractavimus, et communicavimus. Tandem post longum tractatum intra nos et confratres nos prælatosque, decanos, archidiaconos et cleri nostri provinciæ Cantuariensis procuratores in ea parte habitum, die Martis, viz. 24 die mensis Januar. A. D. secundum cursum et computationem, 1530, Indictione quarta, pontificatus dicti sanctissimi patris in Christo anno octavo, in domo capitulari Westminster prædicta iterum congregata, nos Willielmus arch. antedictus nostrique suffraganei, cæterique prælati, et clerus antedictus, vestræ regiæ majestati concessimus summam centum millium librarum, sumptibus et expensis omnium nostrorum prædictorum colligendam, levandam, et ad usum vestræ regiæ majestatis persolvendam, locis et terminis in ea parte assignatis et limitatis, prout in

12.

quodam scripto certificatorio, vestræ celsitudini per nos facto, et sub sigillo nostri archiepiscopatus prædicti plenius continetur: cujus concessionis forma sequitur in hæc verba.

Si naturaliter obligamur eis benefacere, qui de nobis præ cæteris bene meriti sunt (ut certe obligamur), profecto nisi humanitatis officia, et naturæ jura foede violare voluerimus, non possumus prætermittere vel præterire quin illustrissimo et potentissimo domino nostro Henrico Octavo, Angliæ et Franciæ regi invictissimo, Fidei Defensori, et domino Hiberniæ, pro suis ingentibus et incomparabilibus beneficiis aliquam animi nostri gratam significationem, non tantum per verbalem gratiarum et laudum actionem, sed etiam per realis et pecuniariæ benevolentiæ spontaneam oblationem ostendamus. Tanta enim sunt illustrissimæ ejus majestatis in nos merita, quod nullis laudibus æquari, nullis gratiis referri, nullis officiis rependi, nedum nostris præmiis aut muneribus recompensari queant. Etenim sicut superioribus diebus, universalem Ecclesiam (cujus humillima membra sumus) studiosissime calamo, et sumptuosissime bello contra hostes defendit, tam potenter et invicte quod et nominis et famæ æternam gloriam inde promeruit, atque ad cælos viam aperuit et ingressum sibi patefecit, atque præterea totam Christi Ecclesiam generaliter, et nos suos subditos peculiariter, tali merito sibi perpetuo et obligatissime devinxit; sic impræsens quam plurimos hostes, maxime Lutheranos, in perniciem Ecclesiæ et cleri Anglicani (cujus singularem protectorem, unicum et supremum dominum, et quantum per Christi legem licet etiam supremum Caput ipsius, majestatem recognoscimus,) conspirantes, ac in prælatorem et cleri famam et personas, sparsis famosis libellis, mendaciis et maledictis, jampridem hoc animo debacchantes, ut illorum æstimationem læderent, et vulgo contemnendos propinarent: sapientissima ejus majestas, ut decebat, piam fidei et Ecclesiæ defensorem, suis laboribus, suis rationibus et conciliis, immo suis monitis, edictis, et authoritate taliter contudit et repressit, quod illorum audacia cœpit refrigescere, quæ maximum tumultum contra Ecclesiam videbatur excitatura: qui tametsi in sola Ecclesiæ potestate præludebant, tamen forsan intendebant non solum prælatorum, sed etiam omnium principum potestatem enervare, et Evangelii imitationem simulantes, atque sanctam quandam hypocrisin suis inceptis pretendentes, eo respiciebant, ut tandem confœderata

nequissima multitudine insurgerent, et bona Christo data diriperent, ac in ecclesiarum possessiones violenter irrumperent: quem metum atque periculum rex noster invictissimus a nobis repulit, et curavit ut in quiete securaque pace Deo ministrare, et curæ animarum populi majestati ejus commissæ, debite inservire possimus. Quocirca ne illustrissima ejus majestas suam benevolentiam, et excellentissima beneficia præfata in omnino ingratos se contulisse judicet, et quia summe confidimus quod ejus celsitudo ex sua in Deum ingenti pietate, proque clarissimo Fidei Defensoris nomine, quod præ cæteris regibus longe honoratissimum jam olim promeruit, Christi fidem et ecclesiam solito zelo contra hæreticos et alios oppugnatores potenter defendet; et ut omnibus et singulis prælatis clericis, et religiosis in sacris ordinibus constitutis, abbatissis, priorissis, etiam sanctimonialibus Cantuariensis provinciæ, atque quibusvis judicibus, advocatis, registrariis, et scribis, procuratoribus ad judicia constitutis, ac apparitoribus cæterisque qui intra Cantuariensem provinciam, potestatem aut jurisdictionem, ut judices, eorumve deputati, in aliquibus curis spiritualibus exercuerunt, aut ejusdem jurisdictionis exercitio aut executioni, sicut advocati, registrarii, scribæ, procuratores ad judicia, et apparitores, ministri fuere, generalem gratiam, et pardonationem de omnibus eorum transgressionibus, pœnalium legum, et statutorum hujus regni, tum cæterorum tum etiam statutorum de provisoribus et præmunire, in tam amplis modis et forma, prout suæ majestati, ex solita sua benignitate, in subditos suos sæpius ostendere placuit, concedere dignetur, nobis in iis condonatis, quæ nobis humillimis suis subditis prodesse, et ab angustiis quibus versamur liberare potuerit. (Quod ut faciat, humillime provoluti in genua ante pedes ejusdem celsitudinis supplices deprecamur.) Nos prælati et clerus dictæ provinciæ Cantuariensis in convocatione, &c. illustrissimo et potentissimo principi, &c. dedimus et concessimus, prout per præsentes damus et concedimus summam centum millium librarum de bonis et possessionibus ecclesiasticis, &c. ad usum majestatis ejusdem, infra quinquennium ex nunc proxime et immediate sequens, per quintas æquales portiones, fideliter persolvendam, &c. Nos Willielmus archiepiscopus, primas et legatus antescriptus, præsentes literas testimoniales, sive hoc præsens publicum instrumentum sigilli nostri appensione, signoque et subscrip

tione Willielmi Potkyn publici auctoritate Apostolica notarii, et registrarii, scribæque nostri, ut præmittitur, in hac parte assumpti, fecimus et jussimus communiri. Dat. quoad sigillationem præsentium 22 die mensis Martii anno secundum cursum et computationem Ecclesiæ Anglicanæ 1530, et nostræ translationis anno 28.

XVIII.

The King's Confirmation of the Act for the extinguishing the

Payment of Annates.

net's Hist.

Memorandum quod nono die Julii, anno regni regis Henrici Bp. Burvicesimo quinto, idem dominus rex per literas suas patentes Reform. sub magno sigillo suo sigillatas, actum prædictum ratificavit et part 1. confirmavit, et actui illi assensum suum regium dedit, prout book 2. per easdem literas patentes, cujus tenor sequitur in hæc verba, magis apte constat.

[Then follows the king's confirmation, in which the act is recited.]

Records,

p. 107.

[blocks in formation]

The last Form of Submission required by the King, of the Clergy,

and to which the Lower House only consented.

Convoca

We, your most humble subjects, daily orators and beads- Dr. Attermen of your clergy of England, having our special trust and bury's Rights, &c. confidence in your excellent wisdom, your princely goodness, of an English and fervent zeal to the promotion of God's honour and tion. ApChristian religion, and also in your learning, far exceeding in pendix, our judgment the learning of all other kings and princes that A.D. 1532. we have read of, and doubting nothing but that the same shall Cleop. vi. F. continue and daily increase in your majesty:

First, Do offer and promise in verbo sacerdotii, here unto your Highness, submitting ourselves most humbly to the same, that we will never from henceforth presume to attempt, allege, claim, or put in ure; or to enact, promulge, or execute any canons, constitutions, or ordinances provincial, or by any other name whatsoever they may be called, in our convocation in time coming, (which convocation is always, hath been, and must be assembled only by your Highness's command or writ) unless your Highness, by your royal assent,

VOL. IX.

H

p. 537. Cotton. Lib.

fol. 96.

« 이전계속 »