페이지 이미지
PDF
ePub

misera? mutatum Eschini animum, se vero, filiamque suam proditas per summam perfidiam, ac desertas putabat. Getam servulum, qui pauperem familiam solus, ut poterat, alebat, mittit ad Hegionem, puellæ cognatum, jubetque ei rem, ut tial, capuncic. Interea audierat Demea, suum quoque Ctesiphonem in raptione affuisse jamque totus in fermen to, ut aiunt, erat; cùm ei Syrus, servus vaferrimus, mendaciolum adspergit

venisse quidem rure Ctesiphonem, sed venisse objurgatum Æschinum; multa ei medio foro mala dixisse, deinde rediisse rus in præfe&turam suam. Lacrumare gaudio Demea, & gratulari sibi, quod unum saltem haberet, in quo exstaret paternæ severitatis exemplum. Dum rus redit, incidit in Hegionem, a quo de constuprata per vim ab Eschino Pamphila intelligit. Denuo commotus, dum fratrem, ut in eum iram evomeret, quærit, obvium habuit mercenarium a villa,

6

ex quo sciscitatus de filio, accipit non esse ruri. Redit ad Syrum, a quo ei rursus novum mendacium, velut offa in os, ne latraret, objicitur. Quærit ubi fratrem reperire possit: id vero ita indicavit Syrus, ut infelix senex, dum illius verbis fidem habet, nequicquam omne oppidum perreptaverit. Interea Micio omnium ab Hegione certior factus, ipsemet ad mulieres profectus, jacentes jam & afflictas erexerat, labantes & dubias confirmaverat, tristitia ac moerore confectas recreaverat, pollicitus se Eschino Pamphilam uxorem daturum. Venit Demea. Clamor, jurgium, convicia. Etiam eo præsente, servulus quidam Ctesiphonem per imprudentiam nominat. Ille cùm subito per vim in ædes irrupisset, quem jampridem putabat ruri fodere, aut arare, aut aliquid ferre denique, eum accubantem cum amica, & suaviter potitantem deprehendit. Ibi vero tanta iracundia incitatus est ut arderet. Satis diu

vociferatus cùm esset, tandem placida & composita Micionis oratione eo perdu citur, ut, deposita vetere sævitia, benignus, affabilis, lepidus esse meditetur. Itaque ipso non permittente tantum, sed etiam jubente, puerpera domum traducitur: fiunt nuptiæ, lenoni numeratur argentum: Micio ipse Sostratam ducit uxorem; Hegioni datur, unde vivat: Syrus unà cum Phrygia uxore manumittitur. Cùm Micio, ceterique omnes, sed tamen præcipue Micio illam tantam, tam insperatam, tam subitam mutationem admiraretur, gravi & cordata oratione claudit fabulam Demea: si omnia profundere, si in omni libidine ac nequitia vivere si totam rem helluationibus scortationibus largitionibus consumere libeat, nihilo id sua magis, aliquanto etiam minus quo sibi minus ætatis supersit, quàm aliorum, interesse : sin corrigi se in loco, & modice coerceri atque admoneri velint, eum esse se, qui

[ocr errors]
[ocr errors]

id præstare possit. Permittuntur ei omnia. Ita fabula concluditur.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

D

IN ADELPHOS.

Uos cùm haberet Demea adolescentulos,
Dat Micioni fratri adoptandum Aschinum,
Sed Ctesiphonem retinet. Hunc citharistiæ
Lepore captum, sub duro ac tristi patre,
Frater celabat Æschinus; famam quoque
Amoris in se transferebat: denique
Fidicinam lenoni eripuit. Vitiaverat
Idem Æschinus civem Atticam pauperculant,
Fidemque dederat hanc sibi uxorem fore.
Demea jurgare, & graviter ferre: mox tamen,
Ut veritas patefacta est, ducit Æschinus
Vitiatam, potitur Ctesipho citharistriam,
Exorato suo patre duro Demea.

« 이전계속 »