페이지 이미지
PDF
ePub

Rursum aliud: neu, quum tulerit certamen arenæ
Summa dies, prius exanimem se in pulvere volvat
Quam vasto octavum singultu expleverit orbem.
Illum ducit amor poclî victricis avitum

Ornaturi abacum. Sed equos contendere credas
Fervet ubi campus stipulantibus, et sonat ingens
Sponsio. Quidni etenim ? Merces hominum quoque
carni

Nulla erit? Hinc aberunt, qui gaudent codice facto
E damno alterius certos educere nummos.
Græcia quippe suâ quondam certabat arenâ ;
Nec labor ingratus victori, ubi carmina vatum
Et spes et plausus et plurima palma suorum
Accepit venientem ; et sancto vespere Phobi
Aurea tangebat lux Alphea, claraque Pisæ
Marmora, Phidiacumque Jovem, saltusque Lyæos.
Sacra tamen tum fama viros, sacra præmia ducunt;
In solenne vocat certamen Olympia divos,

Et centum partis sociantur honoribus urbes.
Adde polum sudum, flatusque a monte ferentes
Delicias aurarum, et claro sole nitorem.

Nos, quibus ista placet cineres saluisse per atros
Gloria, et alta petunt plumbeum suspiria pôclum,
Currimus invitâ tellure atque aëre et auris.
At Graius solas mos afficit ille palæstras?
Nonne novam formam nostræ invenere puellæ
Incessûs, Graioque sinu sua corpora flectunt?
Scilicet hoc ævo placitum est; via peccat eundi,

B 2

Quam docuit Natura, et crebescebat in illo.

Tempore, quo stipat non omnem femina cœtum.
At non Graia hodie cursori sufficit illa

Simplicitas: non parva comas evinxit oliva :
Concisum argentum in titulos, inscriptaque vasa
Præmia victorum statuunt; ingentia pridem
Ruperunt loculos jam cælatoribus æra ;
Fervet opus cultris tot duratura metallo
Nomina felici sculpentibus; oraque pinxit
Mira virûm, jussitque suis prostare fenestris
Institor, et grandes mirantur compita suras.
Quis non hæc propter sudaverit ultima? quis non,
Horrenti nive, quis gelido non frixerit imbri?
Quamquam tot spatiis pulmo miser usque terendus,
Tot nitendi orbes, quot dum malè nota rogaret,
Nil respondentes ille Appius alter arabat;
Quot sacra mane cubant per tintinnabula alumni,
Pocula quot juvenes reddunt epota disertos.
Dira laborantûm interea vox provocat agmen ;
Jamque immensa virûm jactans spiramina Camus
Se negat et binis contentum millibus; ergo
Vos agite O rerum quibus inclinata recumbit
Gloria nostrarum! duplici jam rumpite cursu
Ilia, jam duplices tentigine ducite nervos!
Ite et nudati tria millia currite; et octo:
Quin potius tectorum apices conscendite summas,
Victor ut evadat certamine, quisquis ab imo
Viva pavimento salientia crura reportet.

Et quum membra adeo juvenilia tale fatiget Certandi cacoëthes, idem nonne inficit ipsa Ingenia, ut 'Primas' pretio quocunque requirant? Omnia certando fiunt: et turpe relinqui est : Nec jam res ipsas, sed rerum præmia curant. En! juvenis, quem jam propior tortoris imago Atque cruces turbant quas tractandas schola ponat, Exulat immersus studiis in devia rura

Secum, nec cœtus æquales curat adire.

Haud illum, quum nauta furens, et pessima plebs est,
Grassantem aspicias Alto sub nocte Novembri:
Ocius insanam Quintam fugit :* ocius illo
Qui, quum prisca sui petit institor æra libelli,
Sepsit se quercu' trepidans, et abesse videtur.

Quippe dolet, sic fama, caput, quod fuste dolatum est,
Luminaque excruciant miseros contusa legentes.
Grande etiam certamen adest. Quæ gloria Classis,
Quos labor ille ferat fructus, tum nôris, ubi hora
Tertia præteriit scribentibus, atque magistri
Blanda requisivit vox tradere quemque papyros;
Non tamen ulla viris requies, non secius omnes
Incumbunt studio ingenti, calamusque molestos
Dat strepitus, urgente manu: juvat addere chartas,
Dumque alii scribant nugas, tot scribere et ipsum.
* Cf. Virg. Georg. i. 277:

'Quintam fuge: pallidus Orcus,

Eumenidesque satæ.'

Mirâ quidem prudentiâ videtur Virgilius innuere Nonarum Novembrium, qui apud nos fuit, tumultui, sævisque illis execrationibus (öpкols) horrificisque leti minis, quas Duumviri vicis pacandis ægre cohibebant.

Dî cunctis Primas Classes! Tuque, optime, si vis
Esse aliquid, Quartæque tuum non addere pondus,
Nec (sortem infandam !) numeroso in Gurgite mergi,*
Scribe quod Austinum sapiat, Millumve dicacem :
Non hic Romulea tua summa peritia linguæ
Profuit, aut Graii Primas meruere lepores;
Mille solocismos liceat fecisse Sophistam.

At tibi dura legens, non infortunia soli: Quid juvenes, queîs contingit sub vesperis horam, (Cogit enim matrona,) meram sorbere Boheam, Crustulaque urbanis circumvehere uncta puellis ? Quam linguam oppressit juvenilem tempus iniquum, Et quota captivis virgo se jactat alumnis! Stant passim, vittati omnes, ceu victimæ ad aras, Gurgite bombycum absorpti: tanto agmine vestis Femina se cinxit propriæ, cohibetque regressum. Jamque omnes nugas de tempestate locuti, Aut vacuo capiti si quid præsentius adsit, Expectant blandi, (jam cantatrice vocatâ,)

Haud raro auditum carmen, ‘Rivumque' perennem,† Cui finis cursus nullus datur: illa canendi

* Gurgite.-Fabula antiquior est, gurgitem quondam subito se aperuisse in mediâ Aulâ scholarum. Responsum datur petentibus quomodo claudatur, injiciant eò rem quam habeant vilissimam. Proinde Vice-Cancellarius lictores jussit vincire eos, qui, quum honores ambiissent, nullam tamen classem adepti essent. His in barathrum detrusis solida, ut ante, fit terra. Mos solennis inde examinatoribus traditur, quem cinctu Gabino habiti quotannis servant. —C. V. G.

[ocr errors][merged small]

Prodiga percussit chordas, versante papyros
Ad nutum puero: tum immensis plausibus omnes
Finitum melos excipiunt, et singula laudant.
Tres tandem fugere horæ : tu tristior exis,

At liber: non nunc lateri tua futilis hæret

Dextera, non mancæ statuæ nunc figeris instar ;
Exarsere ignes solâ non nocte vetanḍi,

Et lassum ingenium reficit tibi fumus avenæ.

Sollennes vero cum Commemoratio pompas
Instituit, matresque tulit, gracilesque sorores,
Cum patre quæsitam vix sufficiente crumenam,
Ne nostros, peregrine, nimis, ne despice mores.
Pauca tibi præcepta canam, quæ ferre memento.
Area si quando te ceperit ipsa Theatri,

Ne toga, ne summo quamvis textore galerus
Albescat, peregrine; color deterrimus albo est.
Multi candentis damnati crimine vestis
Explosi didicere loci non temnere divos.
Neve ubi Doctorum processit contio, et ista
Acceptura Gradus series augusta virorum,
Mireris, si tradendos stetit inter honores
Tota cohors, utcunque velint Anabathra jocari—
Emeritos Anabathra sales jaculantia cunctis :-
Neve quod eloquium fundens ad rostra Professor,
Sive erit Orator,* non exaudita locutus

Verba per adversum strepitum, vappamque jocorum,

* Scilicet Publicus.

« 이전계속 »