ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

Brumalem patitur longa sub nocte Booten.
Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phœbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum, perhibet nisi vana vetustas,
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandaque gesta canebant;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosa, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

45

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, 50
Claraque perpetui succrescet fama Marini;
Tu quoque in ora frequens venies, plausumque vi-
Et parili carpes iter immortale volatu.

[rorum,

Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, cœlo fugitivus Apollo ;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,

45 more] Ov. Met. ii. 711.

'Castæ de more puellæ.?

52 venies] Propert. El. iii. ix. 32.

Warton.

'Venies tu quoque in ora virûm. Bowle.

60

57 Apollo] Compare the Alcestis of Euripides, v. 570,

et seq.

TOL κai ò Пú0ιoç, &c. Warton.

[ocr errors]

Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigra,
Ad citharæ strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

75

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet 7c
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phœbæos decorasse viros qui tam bene norit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges, 80
Arturumque etiam sub terris bella moventem ↓
Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ
Magnanimos heroas; et, O modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte pha-
langes!

15 Vernat] I venture to object to ́ vernat senectus.”

Warton.

79 Phabaos] This is entirely an Ovidian epithet, as in
Ep. Her. xvi. 180. See too Milton's Eleg. vii. 46. Warton.

Britonum] Though the first syllable in Britannia'

[ocr errors]

уо

Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna :
Forsitan et nostro ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolum semotus in æthera divum, 95
Quo labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt; et tota mente serenum
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

and Britanni,' is either of short or long quantity, I do not know authority for Milton's shortening the first syllable in 'Britones.' See Juvenal, xv. 124. 'Qua nec terribiles Cimbri nec Britones unquam.' See also Milton's Epit. Damonis, 165. 'Armoricos Britonum.'

92 Parnasside] Ov. Metam. xi. 165. vinctus.' Virgil's epithet is Parnassius.'

lauro Parnasside

Warton.

Charles Diodati died in Blackfriars Arg 1638', his sider (2) Phila= delphin died 1yday earlier is his brother's wife

SYLVARUM LIBER.

[ocr errors]

321

child birth June

1637

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia
sequuti, a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis,
animi causa profectus peregre, de obitu Damonis nuncium
accepit. Demum postea reversus, et rem ita esse com-
perto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat.
Damonis autem sub persona hic intelligitur CAROLUS
DEODATUS, ex urbe Hetruriæ, Luca paterno genere oriun-
dus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque
cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.*
HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hy-
Et plorata diu meministis fata Bionis) [lan,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque reces-
[altam
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona suh umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe:

sus;

5

10

* On what Milton has borrowed in this poem from the Aminta of Tasso, see Black's Life of Tasso, vol. ii. p. 462, et seq. 9.

[blocks in formation]

Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assueta seditque sub ulmo, 15 Tum vero amissum tum denique sentit amicum, Cepit et immensum sic exonerare dolorem.

24

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virga qui dividit aurea, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certe nisi me lupus ante videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores. Illi tibi vota secundo Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque, Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

30

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon ;

At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus

15 assueta] Il Pens. 60.

Warton.

Gently o'er the accustom'd oak.' 15 seditque] The position of the que' is wrong. 28 Indeplorato] Ov. Trist. iii. 3. 45. Met. xi. 670. Ibis, 166. · Indeploratum projiciere caput.' Warton.

« ÀÌÀü°è¼Ó »