페이지 이미지
PDF
ePub

debito modo baptizasse, et formam verborum baptismi ut supra in suo idiomate integre protulisse, approbet factum, et non rebaptizet eum. Si vero dubitet rationabiliter sacerdos, utrum infans ad baptizandum sibi oblatus prius in forma debita fuerit baptizatus vel non, debet omnia perficere cum eo, sicut cum alio quem constat sibi non baptizatum, præterquam quod verba sacramentalia essentialia proferre debeat sub conditione, hoc modo dicendo,

N., si baptizatus es, ego non rebaptizo te: sed si nondum baptizatus es, ego baptizo te, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. AMEN.]

Sub aspersione vel immersione, ut supra.

Et est observandum, tam de baptismate, quam de confirmatione, quod quandocunque dubitatur, sine dubitatione conferantur, quia non dicitur iteratum, quod nescitur fuisse collatum. Et ideo sub forma prædicta baptizantur infantes expositi, de quorum baptismo probabiliter dubitatur, sive inveniantur cum sale, sive sine sale.

Notandum est etiam, quod si infans sit in periculo mortis, tunc primo inducatur ad fontem, et postea baptizetur, incipiendo ad hunc locum, Quid petis? Et si post baptismum vixerit, habeat totum residuum servitium supradictum.

Hoc autem in quolibet sacramento observetur, quod quandocunque periculum videtur imminere, semper incipiatur ad substantiam illius sacramenti, et postea residuum compleatur, si poterit.

[Non licet aliquem baptizare in aula, camera, vel aliquo loco privato, sed duntaxat in ecclesiis, in quibus sunt fontes ad hoc specialiter ordinati; nisi fuerit filius regis, vel principis, aut talis necessitas emerserit, propter quam ad ecclesiam accessus absque periculo haberi non potest.]

Presbyter autem, si poterit, semper habeat fontem lapideum, integrum et honestum, ad baptizandum: si autem nequiverit, habeat vas conveniens ad baptismum, quod aliis usibus nullatenus deputetur, nec extra ecclesiam deportetur.

Solemnis baptismus celebrari solet in Sabbato sancto Pascha, et in vigilia Pentecostes: et ideo pueri nati infra octo dies ante Pascha, vel infra octo dies ante Pentecosten, debent reservari ad baptizandum in Sabbato sancto Pascha, vel in vigilia Pentecostes, si commode, et sine periculo valeant reservari. Ita quod tempore medio inter nativitatem puerorum et hujus baptismi perfectum recipiant catechismum, solaque diebus prædictis baptismi, consecratis fontibus, immersio sit facienda.

Alii autem qui aliis anni temporibus nati extiterint, incontinenter cum nati fuerint, propter mortale periculum, quod sæpe pueris imminet improvisum, baptizentur.

Veruntamen in Sabbato sancto Pascha, et in vigilia Pentecostes, peracta consecratione fontium, non infundatur oleum neque chrisma, nec ulterius in officio baptismi procedatur, nisi forte aliquis adsit baptizandus: sed linteamine mundo cooperiantur, et usque ad completorium Pascha et Pentecostes reserventur, ut si forte his diebus aliquis baptizandus advenerit, fœcundatis et sanctificatis fontibus olei et chrismatis infusione, baptizetur.

Et nota quod de aqua sanctificata in fonte baptismati in Sabbato sancto Pascha, et in vigilia Pentecostes, nunquam debet populus aspergi, nec post aquæ chrismationem nec

ante.

Non licet laico vel mulieri aliquem baptizare, nisi in articulo necessitatis. Si vero vir et mulier adessent, uti immineret necessitatis articulus baptizandi puerum, et non esset alius minister ad hoc magis idoneus præsens, vir baptizet, et non mulier, nisi forte mulier bene sciret verba sacramentalia, et non vir, vel aliud impedimentum subesset.

Similiter pater vel mater non debet proprium filium de sacro fonte levare, nec baptizare, nisi in extremæ necessitatis articulo: tunc enim bene possunt sine præjudicio copula conjugalis ipsum baptizare, nisi fuerit aliquis alius præsens, qui hoc facere sciret et vellet.

Præterea vir et uxor non debent simul levare puerum alterius de sacro fonte.

Nulli religiosi debent admitti in patrinos, quod etiam de monialibus observandum est.

Viri autem et mulieres qui suscipiunt pueros de baptismo constituuntur eorum fidejussores apud Deum. Et ideo frequenter debent eos admonere, cum adulti fuerint, seu disciplinæ capaces, ut castitatem custodiant, justitiam diligant, charitatem teneant, et ante omnia Orationem Dominicalem, salutationem angelicam, symbolum fidei et signaculo sanctæ crucis se signare, eos docere tenentur. Unde non debent recipi in patrinos, nec admittantur nisi qui sciunt prædicta: quia patrini debent instruere filios suos spirituales in fide, quod facere non possunt nisi ipsimet in fide prius instructi sint.

Si baptizandus non poterit loqui, vel quia parvulus, vel quia mutus, vel quia ægrotans, aut aliunde impotens, tunc debent patrini pro eo respondere ad omnes interrogationes in baptismo. Si autem loqui poterit, tunc pro seipso respondeat ad singulas interrogationes, nisi ad interrogationem sui nominis tantum, ad quam semper patrini sui respondeant pro eo.

Qui suscipiunt pueros de sacro fonte non debent eos tenere coram episcopo in confirmatione, nisi cogente necessitate.

Non plures quam unus vir et una mulier debent accedere ad suscipiendum parvulum de sacro fonte: unde plures ad hoc simul accedentes peccant, faciendo contra prohibitionem canonis, nisi alia fuerit consuetudo approbata: tamen ultra tres amplius ad hoc nullatenus recipiantur.

Monendi sunt etiam laici, quod parvuli sui confirmati, tertia die post confirmationem deportentur ad ecclesiam ; et frontes eorum per manus sacerdotis propter chrismatis reverentiam in baptisterio abluantur, et ligaturæ eorum tunc in igne comburantur.

Item nullus debet admitti ad sacramentum corporis et sanguinis Christi Jesu, extra mortis articulum, nisi fuerit

confirmatus, vel a receptione sacramenti confirmationis fuerit rationabiliter impeditus.

Non debet sacerdos parochialis esse sine chrismate; sed debet quilibet sacerdos parochialis a suo episcopo, non ab alio, in propria persona sua, vel per alium sacerdotem, diaconum, vel subdiaconum, chrisma petere singulis annis ante Pascha.

Sacerdos qui de veteri chrismate ungit baptizatum, nisi in articulo necessitatis, deponendus est : et ideo debet omni die cœnæ Domini in novum chrisma ab episcopo confici, et vetus removeri, et concremari.

Item tam sacrum oleum, quam chrisma, sub fideli custodia clave adhibita debent observari, ne ad illa possit manus temeraria extendi ad aliqua nefaria exercenda.

Nota quod tempore interdicti generalis licite possunt conferri baptismus et confirmatio tam adultis, quam parvulis; sed non cum pulsatis campanis, neque alta voce.

D

THE

BAPTISMAL LITURGY OF HERMAN,

ARCHBISHOP AND PRINCE-ELECTOR OF COLOGNE.

HERMAN, COUNT DE WIED,* was, before his appointment to the diocese of Cologne in A.D. 1515, bishop of Paderborn in Westphalia.† During his first episcopate he was exceedingly zealous in his attachment to the papal cause; but after his elevation to the see of Cologne, his mind became gradually enlightened to perceive the errors and corruptions of the cause he had before so warmly espoused. In A.D. 1539 he conceived the design of promoting a reformation of his diocese; and sent to Melancthon, who was then at Frankfort, not only to consult him upon the subject, but also to invite him to his episcopal residence at Bonn. Melancthon was at the time unable to accept the invitation; but he wrote to the archbishop, to encourage him in the prosecution of his design. The determination of Herman was further greatly confirmed, towards the close of A.D. 1541, by a visit from the reformer, Bucer.

*For an account of this illustrious individual, vide Sleidan, Comment. de Stat. Relig. lib. xiv. et xv.; Seckendorf, Hist. Lutheran. lib. iii. sect. 26, § cvii.; J. H. a Seelen, Stromat. Lutheran. p. 539. + Seckendorf, Histor. Lutheran. lib. iii. sect. 26. § cviii.

Ibid. lib. iii. sect. 27. § cvii. (2).

« 이전계속 »