페이지 이미지
PDF
ePub

Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus;
In me triste nihil fœdiffima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; fecuraque tutus
Pectora, vipereo gradiar fublimis ab ictu.

[ocr errors]

At tibi, chare pater, poftquam non æqua merenti
Poffe referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâffe fatis, repetitaque munera grato
Percenfere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O noftri, juvenilia carmina, lufus,
Si modo perpetuos fperare audebitis annos,
Et domini fupereffe rogo, lucemque tueri,
Nec fpiffo rapient oblivia nigra sub Orco,
Forfitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, fero fervabitis zvo.

PSAL. CXIV.

Σραὴλ ὅτε παῖδες, ὅτ' ἀγλαὰ φύλ ̓ Ἰαχώδη
Αἰγύπλιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον
Δὴ τότε μένον ἔην ὅσιον γένος υἷες Ιέδα.
Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἄρ ̓ ἐσυφελίχθη
Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν.
Ἐκ δ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ευτραφερῷ ἐν ἀλων.
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπλε σύγ ̓ αἰνὰ θάλασσα πέλως φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας

Τ4

115

120

5

10

Κύματι

Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ ; τί δ ̓ ἄρ ̓ ἐσυφελίχθης
Ιρὸς Ιορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ;
Τίπλ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε
Ως κριοί σφριγόωντης ευτραφερῷ ἐν ἀλω;
Βαιοτέραι τί δ' ἀφ ̓ ὑμμᾶς ἀνασκιρτησατ ̓ ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες;
Σείεο γαῖα τρέυσα Θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα
Γαία Θεὸν τρείεσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο,
Ὅς τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμὸς χέε μορμύροντας,
Κρήνηντ ̓ ἀεναὸν πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

15

20

Philofophus ad regem quendam, qui eum ignotum & infontem inter reos forte captum infcius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος hæc fubito mifit.

Ὦ ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, ἐδέ τω' ἀνδρῶν
Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον
Ρηϊδιὼς ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ἕτερον αὖθι νοήσεις,
* Μαψιδίως δ' άρ' ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῆ,
Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκας ὀλέσσας.

In effigiei ejus Sculptorem +.

* Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων. Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν ἐκ ἐπιγνότες φίλοι

Γελᾶτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφει..

* Μαψ αὕτως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα χρόνῳ μάλα πολλὸν ὀδύρῃ, Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλεως

-Edit. 1645.

+ Added in the Edition of 1673.

Ad

Ad Salfillum Poetam Romanum ægrotantem.

SCAZON TES.

Mufa greffum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes inceffu,

Nec fentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Deiope furas
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adefdum & hæc s'is verba pauca Salfillo
Refer, Camoena noftra cui tantum eft cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hifce qui fuum linquens nidum
Polique tractum, (peffimus ubi ventorum,
In fanientis impotenfque pulmonis
Pernix anhela fub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali foli ad glebas,
Vifum fuperbâ cognitas urbes famâ
Virofque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa Salfille,
Habitumque feffo corpori penitùs fanum;
Cui nunc profunda bilis infeftat renes,
Præcordiifque fixa damnofum fpirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O falus Hebes
Germana! Tuque Phoebe, morborum terror,
Pythone cæfo, five tu magis Paan

85

20

25

Libenter

Libenter audis, hic tuus facerdos eft.
Querceta Fauni, vofque rore vinofo.
Colles benigni, mitis Evandri fedes,
Siquid falubre vallibus frondet veftris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Mufis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipfe inter atros emirabitur lucos

Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Şuam reclivis femper Ægeriam fpectans.
Tumidufque & ipfe Tibris hinc delinitus.
Spei favebit annuæ colonorum:
Nec in fepulchris ibit obfeffum reges
Nimiùm finiftro laxus irruens loro:

30

35

Şed fræna melius temperabit undarum,
Adufque curvi falsa regna Portumni.

40

MAN

MANSUS.

Joannes Baptifta Manfus Marchio Villenfis, vir inge`nii laude, tum litterarum ftudio, nec non & bellica virtute apud Italos clarus in primis eft. Ad quem Torquati Taffi dialogus extat de Amicitia fcriptus; erat enim Taffi amiciffimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi
Rifplende il Manso-

Is authorem Neapoli commorantem fummâ benevolentiâ profecutus eft, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab ca urbe difcederet, ut ne ingratum fe oftenderet, hoc carmen mifit.

HAC quoque Manfe tuæ meditantur carmina laudí

Pierides, tibi Manfe choro notiffime Phœbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus ho-' Poft Galli cineres, & Mæcenatis Hetrufci

[nore, Tu quoque, fi noftræ tantum valet aura Camœnæ, 5 Victrices hederas inter, laurofque fedebis.

Te pridem magno felix concordia Taffo
Junxit, & æternis infcripfit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non infcia Musa Marinum
Tradidit, ille tuum dici fe gaudet alumnum,
Dum canit Affyrios divûm prolixus amores;

[ocr errors]
« 이전계속 »