페이지 이미지
PDF
ePub

Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit i. 45
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, & nucibus strepitat focus, at malus auster
Miscet cuneta foris, & defuper intonat ulmo?

Ite domum-impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æfculeâ fomnum capit abditus umbra, Et repetunt sub aquis fibi nota sedilia nymphæ, ; Pastoresque latent, stertit fub sepe colonus, Quis mihi blanditiáfque tuas, quis tum mihi risus; 55 Cecropiosque sales referet, cultofque lepores ?

Ite domum impatti, domino jam non vacat, agni. At jam folus agros, jam pascua folus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbră, Hic serum expecto, supra caput imber & Eurus 60 Triste fonant, fractæque. agitata crepuscula fylvæ. .

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, & ipfa fitu seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit & uva racemo, ' 6'5 Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ . Morent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni." Tityrus ad corylos vocat, Alphisibæus ad ornos, Ad falices Aegon, ad Aumina pulcher Amyntas, 70 Hic gelidi fontes, hîc illita gramina musco, · VOL. ILL.

Hic

Hîc Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas; Ista canunt furdo, frutices ego nactus abibam. .

Ite domuni impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, 75 (Et callebat avium linguas, & fidera Mopsus) Thyrfi quid hoc ? dixit, quæ te coquit improba bilis ? Aut te perdit amor, aat te malè fascinat aftrum, Saturni grave fæpe fuit paftoribus aftrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. 80

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te Thyrfi futurum eft? Quid tibi vis ? aiunt, non hæc folet effe juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque feveri, Hla choros, lususque leves, & femper amorem 85 Jure petit, bis ille miser qui ferus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Ægle . Docta modos, citharæque fciens, fed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;

go Nil me blanditiæ, nil me folantia verba, Nil me, fi quid adest, movet, aut fpes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi fecum fibi lege sodales,

95 Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum De grege, fi densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri: Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum 108 Paffer habet semper quicum fit, &c omnia circum

Farra

105

Farra libens volitet, ferò sua tecta revisens,. ,
Quem fi sors letho objecit, fua milvus adunco
Fata tulit roftro, feu stravit arundine fosfor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors,
Vix fibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut fi fors dederit tandem non afpera votis,
Illum inopina dies quâ non fperaveris horâ 110
Surripit, æternum linquens in fæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpeinque nivosam !
Ecquid crat tanti Romam vidisse sepultam,

115 (Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim, Tityrus ipse suas & oves & rura reliquit;) Ut te tam dulci possem caruiffe sodale, Poslem tot maria alta, tot interponere montes, Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !

120 Ah certè extremùm licuisset tangere dextram, Et bene compositos placidè morientis ocellos, Et dixisse vale, nostri memor ibis ad aftra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam veftri nunquam meminiffe pigebit, Pastores Thusoi, Mufis operata juventus, Hic Charis, atque Lepos ; & Thuscus tu quoque Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum ftratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtus, .

145

Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Difplicui, nam sunt & apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, & cerea vincla cicutæ, 135
Quin & noftra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, crant & vocibus ambo
Et studiis noti, Lydoruin sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

140 Dum solus teneros claudebam Cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, & præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat, Imus ? & argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150 Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque hya

cinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentům Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, poftquam ipsi nil profecere magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat 155 Fistula, ab undecimâ jain lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Diffiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne fim Turgidulus, tamen & referam, vos cedite Sylvæ. 160

Ite

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belia

num, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; 163 Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170 Brittonicum ftrides, quid enim ? omnia non licet uni Non sperâsse uni licet omnia, mi fatis ampla Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, & potor Alauni, 175 Vorticibusque frequens Abra, & nenius omne Treantä, Et Thamesis meus ante omnes, & fusca metallis Tamara, & extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ sub cortice lauri, 180 Hæc, & plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripä, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipfe, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, & odoriferum ver, 185 Littora longa Arabum, & fudantes balsama fylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris Coeruleûm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis furgentem refpicit undis. U 3

Parte

« 이전계속 »