페이지 이미지
PDF
ePub

195

Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, 190
Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube pharetræ,
Arma corusca faces, & fpicula tincta öyropo ;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm fiammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit fua tela per orbes
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit fpes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret,
Sanetáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divósque perennes, 205
Æthereos haurit latices & gaudia potat
Ore sacro. Quin tu cæli poft jura recepta
Dexter ades, placidúfque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Dicdotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, fylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona, • 2
Lätáque frondentis gestans umbracula palmæ .
Æternum perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
F.fta Sionæd båcchantur & Orgia thyrso..

fan,

210

Jan. 23, 3646. AD JOANNEM ROUS IU M,

OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM. , De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mitti

poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica *reponeret, Ode.

Strophe I.
M EMELLE cultu fimplici gaudens liber,

U Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetze ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lufit
Infonş populi, barbitoque devius
Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antistrophie.
Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?:
Cum tu miffus ab urbe,
Docto jugiter obfecrante amico,
Illuftre tendebas iter
Thamelis ad incunabula
Cærulei patris,

Fontes

[ocr errors]
[ocr errors]

Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque facer
Orbi notus per immensos.
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in ævum ;

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia fanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm ;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetra,
Phineamque abigat pestem procul amne Pegasco.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet malâ
Fide, vel ofcitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat fpecus.
Seu qua te latebra, forfan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique fuperam
In Jovis aulam remige pennâ;

Strophe 36

35

Strophe 3.
Nam te Roüsius fui
Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abeffe,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam facris
Voluit reponi, quibus & ipfe præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvofque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creüsâ.

[ocr errors]
[ocr errors]

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Mufarum ibis amoenos,
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit
Delo pofthabitâ,
Bifidòque Parnaffi jugo :
Ibis honestus,
Poftquam egregiam tu quoque fortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ fimul & Latinæ
Antiqua gentis lumina, & verum decus.

[ocr errors][merged small]

Epodos. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam ferò placidam fperare jubeo Përfun&tam invidiâ requiem, fede que beatasQuas bonus Hermes Et tutela dabit folers Roüsi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe Turba legentum prava facesset;

85 At ultimi nepotes, Et cordatior ætasJudicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro finu. Tum livore sepulto, Si quid meremur sana pofteritas fciet .. . Roüsio favente.

Ode tribus conftat Strophis, totidemque Antiftro. phis, unâ demum Epodo clausis, quas; tametfi omnes nec versuum numero, nec certis ubiqne colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem fpectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortaffe dici monoftrophicum debuerat. Metra partim funt rata. oxéow, partim &nbedduéva. Phaleucia quæ sunt Spondæum tertio loca bis admittunt, quod idem in fecundo loco Catullus ad libitum fecit:

. Ad

« 이전계속 »