페이지 이미지
PDF
ePub

in his qui non convertuntur ad Deum, certissimum est; juxta illa dicta, Lex est posita injustis: item, Qui gladium acceperit, gladio peribit: item, Scortatores et adulteros judicabit Deus; item, Væ qui spolias, quia spoliaberis.

Etsi autem omnes homines hâc disciplinâ suos mores regere debent, et Deus imperia severè hanc disciplinam tueri jubet, et ipse horribilibus pœnis declarat iram suam adversus hanc externam contumaciam tamen hæc externa disciplina etiam sicubi est honestissima, nequaquam est impletio legis, nec meretur Remissionem Peccatorum, nec est Justitia illa quâ coram Deo accepti sumus: nec lux illa fulgens in naturâ hominum, sicut fulsit in nobis justitia in vitâ æternâ, Sed tota hæc disciplina est, qualiscunque externa gubernatio, similis folio ficus quo tegunt nuditatem suam primi parentes post lapsum. Nec magis tollit peccatum, et naturæ corruptionem et mortem quam tollebant illæ frondes fici. Ideo Paulus toties clamat, non tolli peccatum lege, Rom. iii. Ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram eo. Et Rom. viii. Cum legi impossibile esset justificare, &c. Et Galat. ii. Si per legem justitia est, frustra Christus est mortuus. Et ad Tit. iii. Non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvavit nos.

Et contumelia est Filii Dei fingere ulla nostra

opera

opera merita esse, seu pretium Remissionis Peccatorum, et esse propitiationes pro peccato. Ideò Pharisaica illa et Pelagiana deliramenta clarè damnamus, quæ fingunt disciplinam illam esse impletionem legis Dei: item mereri Remissionem, seu de congruo, seu de condigno, vel esse Justitiam quâ homines coram Deo sint accepti. Sed Filius Dei Dominus noster Jesus Christus, qui est imago æterni Patris, constitutus est Mediator, Propitiator, Redemptor, Justificator, et Salvator. Hujus unius obedientia et merito placatur ira Dei, ut Rom. iii. dicitur: quem posuit Propitiatorem per fidem in sanguine ejus: et Heb. x. Impossible est sanguine taurorum tolli peccata. Ipse autem unicam pro peccatis offerens hostiam, in perpetuum sedet ad dexteram Dei, &c.

Etsi autem causas hujus mirandi consilii, cur hoc modo redimendum fuerit genus humanum, nondum in hâc infirmitate cernimus, sed postea discendæ erunt in omni æternitate, tamen hæc initia nunc discenda sunt:

Conspiciuntur in hâc victimâ justitia et ira Dei adversus peccatum, et immensa misericordia erga nos, et amor in Filio erga genus humanum. Tanta est justitiæ severitas, ut non sit facta reconciliatio, nisi pœna persolveretur. Tanta est iræ magnitudo, ut æternus Pater non sit placatus nisi deprecatione et morte Filii. Tanta misericordia, ut Filius

Filius pro nobis datus sit. Tantus amor in Filio erga nos, ut hanc veram et ingentem iram in se derivaverit. Harum maximarum et arcanarum rerum considerationem in pectoribus accendito tu, FILI DEI, Spiritu tuo sancto, ut verè expavescamus agnitione iræ, et rursus verâ consolatione erigamur, et te in omni æternitate celebremus!

Ut autem beneficia hujus Mediatoris nota essent generi humano, et nobis applicarentur, edita est promissio statim initio post lapsum primorum parentum, et deinde sæpius repetita, et voce Prophetarum declarata: sed clarissimè recitata per ipsum Filium, et deinde per Apostolos: et insti\tutum est ministerium docendi, et propagandæ promissionis, et condita Ecclesia, et subinde instaurata hâc ipsâ voce de Filio Dei Propitiatore. Per hoc ministerium semper fuit, est, et erit efficax Filius Dei in credentibus, sicut Rom. i. dicitur: Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti. Et instaurat ipse hoc ministerium, cùm inquit, Sicut misit me Pater, ita ego mitto vos: Ite, prædicantes pænitentiam et remissionem peccatorum in nomine meo. Vult argui peccatum in toto genere humano, sicut inquit, Spiritus arguit mundum de peccato, quòd non credunt in me. Et Rom. i. Revelatur ira Dei de cælo super omnem impietatem et injustitiam hominum. Vult Deus.

agnosci

agnosci iram suam adversus peccata omnia, et præcipuè adversus contemptum Filii, sicut in psal. inquit, Osculamini filium, ne irascatur, et pereatis de viâ, &c. Vult nos verè expavescere agnitione tenebrarum, et horrendæ pravitatis et contumaciæ nostræ. Et quidem ipse Deus iræ suæ sensu corda opprimit, ut inquit Ezech. Sicut leo contrivit omnia ossa mea. Et ad hoc judicium non solum voce ministerii legis et Evangelii utitur, sed etiam omnes calamitates humanæ sunt quasi vox legis, de irâ Dei nos admonens, et omnes ad pœnitentiam invitans. Cùm autem hâc voce peccata arguente mens perterrefacta est, audiat promissionem Evangelii propriam de Filio Dei, et statuat sibi remitti peccata gratis propter Filium Dei, Dominum nostrum Jesum Christum Propitiatorem, per misericordiam, non propter contritionem aut dilectionem nostram. Hâc Fide cùm erigitur, certum est donari Remissionem Peccatorum, reconciliationem et imputationem justitiæ, propter ipsius Christi meritum: et Christum in nobis efficacem esse, et suo Spiritu Sancto vivificare credentes et ex æternâ morte nos liberare, et facere nos simul hæredes vitæ æternæ. Ita inquit Paulus Rom. iii. Decernimus fide justificari hominem, sine operibus legis. Item, Justificamur gratis ipsius gratiá, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, quem proposuit Deus Propitiatorem

per fidem in sanguine ejus. Et Act. x. Huic omnes prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere omnes qui credunt in eum.

Sunt autem nota vocabula. Fides significat non tantum historiæ notitiam, qualis et in diabolis est, de quibus dicitur, Dæmones credunt et contremiscunt: sed significat amplecti omness articulos Fidei, et in his hune articulum, Credo remissionem peccatorum: Nec tantum aliis eam dari credo, sed mihi quoque.

Hæc Fides simul est fiducia acquiescens in Mediatore, juxta illud: Justificati fide, pacem habemus. Ita loquitur Paulus de Fide, quæ, adsentiens omnibus articulis Fidei, promissionem intuetur et amplectitur, copulat enim fidem et promissionem. Rom. iv. Ideo ex fide, ut sit firma promissio.

In declaratione vocabuli Justificari, usitatè dicitur: Justificari significat, ex injusto justum fieri, quod, rectè intellectum, hic quoque quadrat. Ex injusto, id est, reo et inobediente, et non habente Christum, fieri justum, id est, absolutum à reatu, propter Filium Dei, et apprehendentem Fide ipsum Christum, qui est justitia nostra, ut dicunt Jeremias et Paulus, quia ejus merito habemus remissionem, et Deus justitiam nobis imputat, et propter eum nos justos reputat, et dato Spiritu suo Sancto nos vivificat, et regenerat, sicut et Joan. v. dicitur: Hac est vita in Filio ejus. Qui habet

Filium,

« 이전계속 »