페이지 이미지
PDF
ePub

POMPA LARVALIS. *

Dido. Rector deorum Jupiter et hominum sator

(Nam jura te loquuntur hospitibus dare),
Si rite pateram solitus hanc Belus tibi
Implere vino, et quisquis a Belo minor,
Hanc esse Tyriis pariter et Teucris diem
Jucundam, et hujus posteros olim velis
Meminisse nostros ! Bacche, lætitiæ dator,
Adsis, et alma Juno jam Phrygibus bona !
Et O faventes este vos, Tyrii, precor !

(Libat Jovi.

ASCANIUS, Dido. Asc. Regina, tandem quæso tollantur dapes;

Satis epularum, luxui satis est datum:

Inambulando membra relevemus precor. Dido. Mos tibi geretur.— Tollite, ministri, ocius.

Interea læto personet cantu domus :
Nos inferamus regiis hortis gradum.

MAHARBAL, HANNO.

En. Regina, variis illa numerantur modis :

In his reponi Troili letum solet,
Scissumque Scææ limen, atque Helenus

sacer,
Rhesique equorum raptus, et Pyrrhus

simul;
Sed prima Trojæ fata memorantur duo,
Flavae sacratum Palladis signum deæ,

Et cum sagittis arcus ac pharetra Herculis. Dido. Quod hoc Minervæ quæso simulacrum

fuit?
Æn. Cum dives Asiam regeret et muros novi

Extrueret Ilus Ilii, festo die
Cecidisse cælo fertur, huc illuc means,
Column sinistra, spiculum dextra tenens,
Habituque toto bellicam referens deain.
Obstupuit Ilus: consulit Phæbum pius :
Consultus ille tale respousum dedit;
" In hoc ruina stabit et Trojæ salus;
Servate tectis urbe cum vestra deam;
Ablata secum tollet imperium loci."
Ast Ilus arcem Palladi sacram extruit,
Cæleste tuto collocat signum loco,
Additque vigiles; nec quidem hæredi minor
Pervenit inde cura, Laomedon, tibi.
At, beu, parum servata sub Priamo fuit !
Hoc ipsa voluit Pallas ex illo die
Quo forma victa est Paridis arbitrio

furens.
Dido. Quis machinator facinoris tanti extitit?
£s. Purtis Clysses aptus ac natus dolo,

Duiu per cloacas abditam quærit viam. Dido. Quin et secundum Pergami fatum explica. En. Arsurus illo natus Alcmena rogo

Quo victor astra petiit et superùm domos,
"Paante genite," dixit, “hoc munus cape;"
Areumque dono pariter et pharetram dedit

Graviduin sagittis : arguunt tela Herculem. Dids. Quis boc Pelasgis aperuit fatum deus ? tn. Et hoc et illud proximum Phæbo caput

Monstravit Helenus, ipse fatorum mora.
Hic, captus Ithaci fraude, sic Danais sacra
Resolvit ora, Delio plenus deo:
"En, hic sagittis restat Alcidæ labor
Supremus! illum fata rapuerunt licet,
As interesse gloriæ hæredem jubent;
Nec minima tanti pars erit facti Hercules;
Sua ante Troja poterit æquari solo
Priamque regnum quarn Philoctetes gravi
Serpmotis ictu saucius, Lemno exulans,
lu ca-tra veniat, ut ducum strage edita
Criore arundo maleat Herculea Phrygum,
Ne quid geratur arduum dempto Hercule."
En, ista Trojæ summa fatorum fuit !

Mah. Ut vereor, Hanno, quem ferent ista exitum

Hospitia! si (quod omen avertat deus)
Quod sæpe factum, jamque ne fiat precor,
Si deperiret hospitern Dido novum,

Quæ bella, quas hæ nuptiæ turbas darent! Han. At tu, Maharbal, quem tibi fingis metum?

Nolo oscitantem, nolo prudentem nimis.

Quæ bella vates (illa fac nubat) canis ? Mah. Tantumne lärbas dedecus inultum feret

Furens adhuc amore? quid Libyæ duces
Quos illa toties sprevit ? impune hospitem

In regna recipi, despici indigenas sinent ? Han. Si tu, Maharbal, exigi miserum putes,

Licito juventam ducat ut vacuam toro
Regina pollens opibus, ætate integra,
Tuone potius nubet arbitrio, an suo,
An magis lärbæ? Lege si tali velim
Rex esse, moriar! conjugem nolo eripi,
Nolo imperari; gravius hoc multo reor.
Nam quas lärbæ, quas refers regum minas?
Ducente Tyrias Troico turmas duce

Carthago clarum gentibus caput efferet. Muh. At subeat animo quæ sit hospitibus fides

Habenda; Theseus doceat Ariadnæ malo,

Jason Medeæ : trita peregrinis fuva est. Han. Ah, ne duorum scelera sint culpa omnium!

Sed mæsta vultus exiit Dido foras :
At nos secreto tecta repetamus gradu.

Pompa larraiis) i. e. A Masque.

Sparsos penates, solus hic sensus meos DIDO, ANNA.

Flexit, animumque cardine labastem Dido. Quæ me, Anna, dubiam somnia exterrent,

impulit, soror?

Primasque flammæ veteris agnosco notas: Quis iste nuper sedibus nostris novus

Sed dubius animum distrahit nostrum Successit hospes ! ore quem sese ferens !

timor Quam fortis alto pectore armisque inclytus!

Pudorque. Voti quam mei spem das Equidem, soror, (nec vana credentis fides,)

soror?
Genus esse divām credo: degenerem arguit an. Germana, tantum posce tu veniam deos
Animum timor: quot ille perpessus mala

Sacris litatis : hospiti indulge noro;
Terra marique! bella quæ gessit ferox!

Causas morandi decte dum pelago gravis
Si non sederet in animo fixum mihi

Desævit hiemis ira, dum quassæ rates, Ne cui jugali lege sociari velim,

Dum non sereno murmurant venti polo. Postquam mariti morte deceptam mei

Dido. Satis est : amori subdis ardenti faces: Amor fefellit primus, et tædæ mihi

Laxabo fræna; stultus excedat pudor.
Si non perosæ penitus ac thalami forent,

Cras demereri victims crebra deos
Huic forsan uni cederem culpæ libens.

Pacemque in extis quærere statutum est
Sed vel dehiscat ante mihi tellus precor,

mihi: Vel pater ad umbras fulmine omnipotens

Tibi vacca Cereri, pariter et Baccho cades; agat,

Longe ante reliquos sacra Junoni feram
Pallentis umbras Eredi et infernam Styga,

Cui conjugalis vincla sunt curæ tori.
Quam tua resolvam jura, te violem,
pudor!

CHORUS
Me primus ille qui sibi junxit meos

Eheu, Dido, miseret nos tui!
Abstulit amores; habeat is secum et suo

O ignaræ vatum mentes !
Servet sepulcro : nemo levitate arguat.

Quid juvat aras tangere supplicem?
An. O cara magis hoc lucis aspectu, soror,

Nulla juvabunt vota furentem :
Semperne mærens cælibem vitam exiges ?

Exedit intus flamma medullas,
Nunquamne Veneris pignora et licitos toros Tacitum vivit pectore vulnus.
Dulcesque natos noveris ? id tu putas

Dido miseris uritur ignibus,
Curare manes ? esto, nulli ægram viri

Totaque furens urbe vagatur:
Flexere quondam, non tua spretus Tyro

Missa qualis cerva sagitta
Nobilis Iärbas, gentis et Libyæ duces,

Quam procul inter Cressia fixit
Et quos abundans Africa triumphis alit;

Nemora incautam pastor, et inscius
Etiamne Amori sola pugnabis deo?

Medio liquit pectore ferrum;
Nec quorum in arvis degis in mentem Mærens silvas illa petit fuga,
venit?

Lateri stridens hæret arundo.
Hinc Marte gens invicta, Gætuli truces,

Nunc per muros demens hospitem
Numidæque cingunt; hinc regio squalens Secum Æneam ducit Elisa ;
situ,

Nunc Sidonias ostentat opes
Et vasta syrtis; inde Barcæi fremunt

Urbemque novam; cupit effari,
Late furentes : bella quid dicam Tyro

Et mox media voce resistit;
Jam nascitura ? quid graves fratris minas?

Nunc Iliacos audire expetit
Junonis equidem et cælitum auspiciis reor

Illa labores; nunc convivia
Huc detulis Dardanas ventum rates.

Eadem quærit labente die.
Germana, quam tu, quam brevi hapo Non jam cæptæ surgunt turres,
urbem tuam,

Non exercent juvenes arma, Quæ regna cernes surgere Ænea duce !

Non jam bello tela recondunt, Comitante Teucro milite ut se Punica

Portusve parant; cessant opera, Nomenque terris gloria attollet tuum!

Pendent altæ murorum minæ. Dido. Non ista nostrum quæ refers animum

O quis superum tanta clemens
latent;

Peste furentem solvat Elisam!
Et jam fatebor, Anna, post miserum mei
Fatum Sichæi et cæde fraterna impie

Secundo (actu) transitur ad venationem.

ACTUS TERTIUS.

SICHÆI UMBRA.* Teilure scissa per vias saxo asperas Mæstum Sichæus Tartaro gressum extuli, Atram sinistra præferens tædam novis Thalamis Elisæ conjugis quondam meæ. Nam quæ sub imas fama mihi terras venit! Amore Teucri furere Didonem hospitis ! In media recipi regna peregrinum ! loco Viri esse ! quo me, quo meas lachrymas feram? Si jam Sichæus excidit penitus tibi, Si jam secundos expetis, Dldo, toros, Nullosne Libya quos ames gignit duces ? Misero beata, perfido nubes pia? Regina perfugæ, Troico Tyria viro? Genus omne Phrygium fecit invisum Paris ; Hic rapuit, iste deseret vagus hospitem. Absiste, Dido; rara in hospitibus fides, Erratque ut ipsi ; prodidit patriam suam, Prodet alienam; conjugem quanto magis ? Secum penates avebat, Latium petat. At tu, Megæra, pectus hoc furiis age, Perure. Satis est: caveat Æneas malum. Quin intus abeo : stabo et arcebo nefas.

(Brit in regiam. Tempestas Junonia.

Flagravit igne; nec levi pretio stetit
Tenuisse lülum genibus et gremio levem.
Insuave retuli suavium dulci osculo;
Cum lusit illa ludicro, lusi dolo:
Bibit ? recepi; aspexit? et vultum intuli;
Vocavit? aderam; mulsit? implevi sinum;
Vafer fefelli simplicem astutus piam :
Et jam reliqui perditam, quamvis putet
Abiisse curam penitus. En, conjux Jovis
Genetrixque nostra, manibus ad speciem datis,
Pepigere foedus ! nuptiis dicunt diem;
In nemora mittunt; imbribus cælum rotant;
Et hanc cavernam nuptiis statuunt locum :
Mox ducet extra conjugem sponsus suam.
Sed nos in urbem magnus etiamnum labor
Accersit ; aliquis semper in Tyriis amat.

[ocr errors]

Redeunt a venatione.

[ocr errors]

NYMPHARUM PLANOTUS. (Nympha canant in

scena.)
Eheu, querulos fundite planctus !
Terite infestis pectora palmis;
Eheu, dicite Tyriis omen

Venit acerbum !
Heu, hymenæos, heu, male junctos !
Heu, connubium quale nec ævum
Vidit priscum nullaque nascens

Hora videbit!
Non cessabit nemorum questus:
Nos quoque Nymphæ fletum dabimus;
Atque ex imis mosta cavernis

Ingemet Echo.

MERCURIUS SOLUS (Cælitus delapsus.) Facunda proles maximi superum Jovis Matrisque Maiæ, nuntius velox deum, Corusca summi templa deserui ætheris. Quis hic locus ? quæ zona ? quas terras premo? Utrumve votum visa decipiunt meum ? Ap ista Libya est ? ista Cartbago nova ? Ni fallor, ipsa est, urbis agnosco notas; Didonis hoc est regiæ limen domus. Hic delinitus ductor Æneas Phrygum Moratur; ille causa veniendi fuit. Nec vile quisquam munus hoc nostrum

putet, Quod huc et illuc pervolem nutu Jovis : Sancte colendum est numen in terris meum; Legatione cælitum fungi grave est, Nec nisi valenti munus ingenio datur. Seu petere terram, seu fretum supra placet Volare, rapido flamine alarum vehor. Tum quanta virgæ, quam potens virtus meæ ! Hac pallidi animas evoco Ditis domo, Hac pariter alias mitto ad infernam Styga; Induco somnos, rursus hac sompos fugo, Et pressa morte lumina resiguo gravi; Hac fretus æquor transeo ventos agens, Nubesque moti turbidas trano ætheris.

Sed, ecce, quispam regia gressum extuliti, Ipse est Achati junctus Æneas suo,

[ocr errors]

CUPIDO VERUS. (Exeat e nemore.) Bene est, abunde est, exitum nacti sumus, Matris repertum fraudibus, partum meis. Amavit; etiam amore bacchata est, novo

Sichai Umbra) I may notice here, that in the Didone of Dolco (first printed in 1547) one of the personages is L'Ombra di Sicheo.

[merged small][ocr errors]

Rerum tuarum oblite regnique immemor?
Hominum deumque rector et mundi arbiter,
Qui numine polos torquet et terras suo,
Celeres per auras ipse me jussit tibi
Mandata ferre : quid struis? qua spe teris
Libycis in oris otia et terris tibi
Fato negatis ? quo tuæ spectant moræ ?
Si nulla rerum fama tantarum movet,
Nec ipse proprium laude moliris super
Tua laborem, subeat Ascanius tibi,
Et spes lüli respice bæredis tui,
Cui jam Latini regna debentur soli:
Arcesne Latias invides nato pater ?
Non alma talem te mihi dixit Venus,
Nec vindicavit ideo bis Graiûm dolis ;
Sed qui frementem regeret Italiam fore,
A sanguine alto proderet Teucri genus,
Orbique jura victor et leges daret.
Legationis summa nostræ est, naviga.

ÆNEAS, ACHATES.

En. Horrore quatior totus, et mentem pavor

Concussit ingens, atra nox oculos subit,
Facilemque verbis denegat lingua exitum :
Sed quid profari, quid loqui, Æneas, potes?
Aut unde fas est? huc et huc animus mihi
Variusque rapitur, qualis Euripus solet
Fluere et refluere septies uno die.
Tanto deorum attonitus imperio juvat
Abire, et istas deserere terras fuga :
Sed te furentem quo mihi affatu licet
Ambire, Dido? quem mihi vultum induam ?
Quæ prima sumam verba ? quæ causa est

satis?
Incertus animi versor in varias vices ;
Sic ut carinam media sulcantem freta
Hac rector, illac unda transversum rapit.
Restitue fluctus, Juno, jam Libycos mihi;
Levior in illis ira prælusit tua
Quicunque sævo maria transitis deo,

Amate fluctus; credite experto mihi.
Ach. Magnanime Troûm ductor et captæ unicum

Patriæ levamen, comprime affectus precor,
Teque obsequentem nuntio præbe Jovis :
Minus eligendum est cum duo occurrunt

mala. Æn. Sic est, Achates : at quis bic judex erit ? Ach. Jove imperante te tainen judex latet! Æn. At hospitalis Jupiter prolibet fugam. Ach. Iter institutum cur fugam turpein vocas ? £n. Sic prædicabit fama. Ach. Sed falsa et

levis.

Æn. Tamen est timenda levior. Ach. At superi

magis. Æn. At cara Dido est. Ach. Veniat in mentem

tibi Ascanius. Rn. Etiam magna Carthago

venit. Ach. Num terra fatis debita Italia est minor? Æn. Via longa pelago. Ach. Jupiter monstrat

viam. Æn. At sæva Juno. Ach. Materia laudis tuæ. En. At cuncta Elisæ debeo, classem, meos, Vitamque lüli. Ach. Quas decet grates

age.
Rn. Omnis habeatur gratia, ingratum arguet.
Ach. Promerita perdit qui satis grato exprobrat.
En. Amat. Ach. Sequetur forsan. n. Insanit.

Ach. Fuge.
Æn. At obsecrabit per fidem misero datam,

Per hospitia, per lacrymas, per dexteram,

Per omne quicquid dulce mihi secum fuit. Ach. Tu pariter obsecra per Ascanii caput,

Per dira superum monita, per fatis tibi
Promissa Latii regna, per gentes novas.
Obsiste lacrymis, jamque te intractabilem
Durumque præbe fortis, auresque obstrue,
Vocesque miseras perfer, obdura, excute;
Ut alta quercus quam simul facto impetu
Boreæ valentes hinc et hinc flatibus
Eruere certant, hæret hæc scopulis tamen,
Quantumque ad auras vertice erigitur suo

Radice tantum extenditur in imam Styga. Æn. Satis est, Achates ; vincat imperium Jovis.

Et te, deorum sancte, quisquis eras, sequor:
O placidus adsis quæso, cursumque adjuves,

Et astra cælo dextra placato feras !
Ach. At Mnesthea Cloanthumque rectores jube

Ut arma taciti colligant, classem instruant,
Ex urbe socios ad suas cogant rates,
Novique causam fronte consilii tegant.
Interea tu, dum nesciat Dido furens,
Tantosque amores non putet rumpi suos,
Aditum experire quæque fandi tempora

Idonea, rebus quis modus dexter tuis.
Æn. Te cura, Achates, classis armandæ manet.
Hominesque deosque testor et sanctam

fidem,
Me, Elisa, terris cedere invitum tuis !

CHORUS. O quam velox est Fama malum Celeri versans mobilitate! Primo semper parva timore, Postea sese tollit in auras,

Graditurque solo, mox caput inter
Nubila condit.
Odiis illam stimulata deûm
Cæo, ut perhibent, Enceladoque
Tulit extremam Terra sororem,
Pedibus celerem levibusque alis;
Monstrum horrendum, cui quot pluma
Corpore, tot sunt oculi subter,
Tot sunt linguæ, totidemque sonant
Ora, tot avidas subrigit aures.
Noctu cæli medio pervolat,
Nec declinat lumina somno;
Custos summi culmina tecti
Turresve altas tenet interdiu.
Garrula magnas territat urbes,
Nuntia ficti, nuntia veri.
Hæc multiplici voce replevit
Populos gaudens, infecta simul
Et facta canens; scilicet hospitem
Venisse novum sanguine Teucro,
Cui se Dido dignetur viro
Jungere, nunc se luxis * hiemem
Ducere totam, regni immemores :
Hæc dea passim fæda per urbes
Libycas hominum fundit in ora.

Venus inimico credere antiquo vetat :
Ut faveat hostis, cogitat semper dolos ;
Ut Juno Teucris sit bona, insidias struit.
Fidemque opemque regium est miseris dare;
Hospitia claram magna nobilitant domum.
Beneficio quicunque destrictus manet
Capite minuitur, esse liber desinit;
Sit gratus usque licet, at ingrate audiet.
Junonia male expressa tempestas monet
Habenda quæ sit Prometheis posthac fides,
Nec posse quemquam fulmen imitari Jovis.
Decet obsequentes esse præmonitis deum;
Omnisque nimia est, sit licet brevior, mora.
Molles moveri fæminæ lacrymis solent;
Sed fortis aures obstruere debet suas.
Promerita si majora detineant bona,
Quæcunque fuerint, neminem vinctum tenente
Vis magna amoris : fæminas gravior solet
Corripere flamma; levior accendit viros.

Sed vita paucas nostra Didones tulit:
Prudentiores fæminas factas reor;
Amore nullam credo morituram gravi.

Sed una longe, Elisa, te superat tamen
Regina virgo : quot tulit casus pia !
Quæ regna statuit ! quam dat externis fidem
Dignata nullo conjuge Sichæo tamen,
Animumque nullus flectat Æneas suum.
Tamen, ecce, major hospes Ænea hospite,
Cui verba, Dido, rectius quadrent tua!
Quis iste puper sedibus nostris novus
Successit hospes ? ore quem sese ferens ?
Quam fortis alto pectore armisque inclytus !
Genus esse divům credo, nec vana est fides.

Sed Elisa fato Tyria miserando occubat :
At nostra Elisa vivit, et vivat precor,
Talesque reguans hospites videat diu,
Sabæ salutent undique et magni duces.
Huic vos Elisa tollere applausum decet.

EPILOGUS. Jam nacta tandem est exitum Dido suum; Utinam expetitum; quem tamen potuit tulit; Et scriptam et actam tempus excuset breve. Nunc quisque reputet quid sibi hinc referat

bopi.

* luxis] Here Gager seems to have forgotten that “luxus" is a noun of the 4th declension.-Qy. "dignatur" in the preceding line ?

« 이전계속 »