페이지 이미지
PDF
ePub
[graphic][merged small][merged small]

Qvae celebro meliore nitent signata lapillo

Tempora ; felici, qvisqvis es, ore fave. In solio Regina sedet iuvenilis avito,

Et populum iusta sub ditione tenet. Signat honos frontem, componit membra venustas,

Excubat in vernis gratia multa genis : Ambulat os circum gravitas limenqve tuetur,

Nec sinit indignos inde venire sonos. Cetera conveniunt externae cuncta figurae,

Incolit et pulcros mens qvoqve pulcra sinus. Caverat haec tenero prudentia matris ab aevo,

(Ah mater, pretium dulce laboris habes) Sedula, ne digno suboles indigna parente

Cresceret, et claros dedecoraret avos :

B

Provida ne fasces et avitam nacta coronam

Sorte minor magna regia nympha foret. Sic viguit, sic culta fuit, sic crevit in annos;

Edita sic miris formaqve mensqve modis. Dulce decus patriae, Virgo, rosa sacra, virebas;

Laeserat et tenerum nulla procella caput: Brachia te circum qvercus nativa tetendit,

Qvercus, amor superi dictaqve cura Dei. Salve lux populo praesens, Victoria salve ;

Cognatum patriae nunc qvoqve nomen habes. Per tua coniurat, veluti per foedera, regnum

Nomina ; vox turbam, vox tenet una duces. Immemores belli veteris paullisper et irae

Insolitam iungunt ignis et unda fidem. Altera qvod censent, ultro pars altera censent;

Raucaqve verboso Curia Marte vacat. Te proceres alti, te plebs adversa salutat,

Divitibus carum pauperibusqve caput. Tota suae faciem cognoverat Anglia natae,

Spesqve vel in cunis curaqve gentis eras : In gremio populi vivit tua semper imago,

Qvemqve dedit praesens forma, calescit amor. Sol veluti terris, eqvitat quocumqve, vigorem

Spargit ab aethereis laetitiamqve rotis:
Sic qvoqve, qvos visit, regina beaverat agros,

Passaqve formosum sunt loca mile iubar.
Ars neglecta diu venientem agnovit amicam,

Et fuit in pretio, sordidus ante, labor : Spretaqve patronam facilem doctrina recepit,

Ausaqve despectum tollere Musa caput. Illius et nostram penetravit gratia sedem,

Pressaqve regali regia tecta pede. Personuit, memini, et semper meminisse iuvabit,

Personuit laeto rusqve forumqve sono ;

Conscia laetantes vidit Sabrina catervas,

Vidit, et admissis auctior ivit aquis. Tempore non alio studiorum oblita iuventus

Dat calamo parvas ingenioqve moras : Iustitium labor ipse petit, mirataqve pompam

Consuetum fugiens Musa reliqvit opus, Dum veterem lustrans Mater cum Prole palaestram

Prorogat arguto tempora festa choro. O ter fausta tua, Virgo formosa, corona !

O ter fausta tuo terra Britanna iugo! Non melior totum regni tutela per orbem,

Non feret arx tantam, non feret ensis, opem, Quam populus regemqve colens et cultus ab illo,

Frenaqve frenantum doctus amore pati. Concitet Hesperios audax discordia fines,

Rixaqve cessantes mittat ad arma viros : Frangere seditio regnum Canadense laboret,

Iniiciens rutilas pectus in omne faces :
Haec tellus secura manet, secura manebit,

In medio cautes inlabefacta mari ;
Maneqve nigrantem tenebris iraqve procellam

Gratior inseqvitur candidiorqve dies.
Magne Pater caeli, rerum suprema Potestas,

Numine sors regum statqve caditqve tuo. Longa regat felixqve tuam Victoria gentem,

Dum, tibi qvae grata est, non timet ire viam ; Vim tua det semper trepidae praesentia menti,

Teqve adeat fido laeta dolensve sinu.
Qvid loqvor ? O careat, qvantum licet, illa dolore,

O videat placidos et sine nube dies.
Laeta sit in praesens, sed non incauta futuri;

Dum fruitur vita, sit qvoqve docta mori.
Sic, ubi mortalem deponet fronte corollam,
Cinget honoratum dia corona caput.

E. S. F.

My Native Stream.

Pure stream, in whose transparent wave
My youthful limbs I wont to lave,
No torrents stain thy limpid source,
No rocks impede thy dimpling course :
Devolving from thy parent lake,
A charming maze thy waters make,
By bowers of birch, and groves of pine,
And hedges flower'd with eglantine.

Still on thy banks, so gaily green,
May numerous herds and flocks be seen,
And lasses chanting o'er the pail,
And shepherds piping in the dale,
And ancient faith that knows no guile,
And industry embrown'd with toil,
And hearts resolved, and hands prepared,
The blessings they enjoy to guard.

SMOLLETT.

Melody.

How dear to me the hour when daylight dies,

And sunbeams melt along the silent sea! For then sweet dreams of other days arise,

And memory breathes her vesper sigh to thee.

And as I watch the line of light that plays

Along the smooth wave toward the burning west, I long to tread that golden path of rays, And think ’twould lead to some bright isle of rest.

MOORE.

Flumen Natale.

Rivule, qvo memini puerum me saepe lavari,

Purior electro splendidiorqve vitro,
Tu sine montanis torrentibus et sine saxis

Curris inoffensas lubrica lympha vias;
Te primos latices de matre palude trahentem

Dulcibus inlecebris daedalus error agit,
Aut ubi betullae frondet nemus, aut ubi pinus,

Septave pensilibus luxuriosa rosis.
Sic semper tibi riparum per amoena vireta

Mile boves passim, mile vagentur oves:
Et tibi non desint nymphae ad mulctrale canentes,

Laetaqve pastorum vallis arundinibus :
Et te prisca fides et nescia fallere virtus

Et labor adsiduo sole perustus amet, Cordaqve coniurata virum dextraeqve paratae Custodire, qvibus iure fruuntur, opes.

T. S. E.

Vesper.

Cara mihi redeunt moriturae tempora lucis,

Qvom radii in tacitas dissoluuntur aqvas; Somnia tum lapsos reddunt mihi dulcia soles,

Teqve memor cupido pectore, vita, seqvor.

Qvodqve tremit longo dum conspicor ordine lumen,

Levis ubi Hesperiis ignibus unda rubet, Mens avet aurato vestigia ponere tractu, Transqve vias solis rapta qviete frui.

K.

« 이전계속 »