페이지 이미지
PDF
ePub
[graphic][merged small]

In Venatione Vulpis interest apud Piceum-Vadum, quae Villa

est prope Salopiam Honoratissumi Comitis de Liverpool,

A.S. MDCCC.XXXII.

Ecce super campum, campo qva silva recedit,

Undiqve venatrix it glomerata manus. Vestibus arva rubent; late tuba personat aures ;

Nempe feri Martis signa Diana capit. Audivere sonos antiqva palatia regum,

Audivit picea fons medicatus aqva : Ipsa procul celeri dum ludit in amne Sabrina,

Capta sono liqvidum lentior urget iter. Prosilit en vulpes! visae vestigia praedae

Qvanta virum servant agmina, qvanta canum !

Prosilit en vulpes ! sed quae mora tardat euntem?

Non, veluti mos est vulpibus, illa fugit; Iam volat e latebris; iam non fugit ecce; reverti

Ad specus antiqvum notaqve lustra parat. Sicine nec campi neqve habent dumeta salutem ?

Nec sua fraus illam calliditasqve iuvat?
Qva prope de rheda Venatrix Regia cursus

Prospicit, audaci vertitur illa fuga.
I procul hinc vulpes; non hic tutamina fraudi ;

Nulla salus sceleri est praesidiumve tuo.
Regia, si nescis, spectant te lumina ; qvin tu

Fortiter instantem disce subire necem.
Nec mora ; qvae fuerat tanto stupefacta tumultu

Deposito sumit fortia corda metu ;
Nam voluit, vitae qvom spes sibi nulla maneret,

Viveret ut fama, splendida praeda mori.
Felix morte tua, cui tantum funus honoris

Adtulit: exuvias regia dextra capit. Felix morte tua : tu non sine laude iacebis, Inter vulpinum gloria prima genus.

W. G. Η.

Χαλεπα τα καλά.

Κύπριν, 'Αθηναίην, "Ηρην Πάρις είδε βραβεύσων,

εύρε δ' ιδών κρίνειν ως χαλέπ' ήν τα καλά. είτ' έμoλεν Σπάρτην Ελένης δι' έρωτα, το δ' ευθύς

εύρε μολών κλέπτειν ώς χαλέπ' ήν τα καλά. εν δε τέλει πλουτόν τ' ολέσας άλογόν τε βίον τε εύρε θανών σώζειν ώς χαλέπ' ήν τα καλά.

C. T. C.

Terris mutantem regna Cometen.zies, ::

O Tu, capillis cincte flagrantibus,
Qvem vestit atra terror imagine,
Caecosqve moturum tumultus

Regna pavent utriusqve mundi :

Qvo nunc per aethram flectis iter

vagum Albae feraci lucis in aeqvore? Cur igne ferali refulges

Caeruleae novus hospes aurae ?

O si profundae Noctis in ultumos
Tollar recessus, ut loca devia
Orasqve discretas solutus

Obstupeam vacuosqve tractus;

Qva parte sacri fulguris inpetus
Per caeca rumpit murmura nubium,
Et nigra maiestas procellae

De rutilo procul ardet axe;

Tuqve a sedili despicis arduo,
Cometa, coetus sidereos poli,
Lunaeqve contemplans labores

Per superas spatiaris aulas.

Te cautus horret navita, marmoris
Demensus astris dorsa tumentia;
Te pastor adspecto nivosis

E speculis animum fatigat,

N N

Ne celsiores flumina maereant
Contracta ripas, ne sitiant greges,
Virumqve letalem capillis

Decutias rapidasqve pestes.

Te semper anteit dura Necessitas
Terras tuentem lumine lugubri
Plumaque devectum rubenti

Per nebulas pluviosqve rores:

Terrorqve cristis excubias agens Pernoctat. O Fax per liqvidum aethera Qvae volvis indefessa flammas,

Regibus exitiale lumen,

Qvid mirum, ubi astris supplicia imminent Insculpta, si qvis membra perhorruit Qvicumqve concepit sub imo

Corde nefas tacitamqve fraudem ?

Num forte longa nocte latentium
Funesta nutris praemia criminum,
Et sera poenarum ministra

Funereos alis intus ignes;

An tu remoti conscia temporis
Inpune rerum conspicis exitus,
Et agmen annorum silenti

Deproperans in inane lapsu :

Seu nuntiasti funera Caesaris
Inauspicato flebilis omine,
Verosqve fovisti timores

Plena minis trepidoqve fato,

Seu luctuoso tramite fluctuans
Sionis arces sub pede prorutas
Fractasqve vidisti columnas

Dedecoris male certa vates,

Humana gaudens ludere pectora
Ludo insolenti? Nunc Sapientia,
Lux alma naturae, fugavit

Explicito propiore vultu

Qvae mente vana somnia pristinae
Finxere gentes. Te nihil adtinet,
O stella, qvid texat minaci

Parca colo, neqve si ruinae

Caeca ingruat vis : nil magis orbitae
Determinatae vincula negligis
Gyrosqve vulgares et arctum

Spernis iter fugiente penna.

Sed qvo recedis devia? Iam mihi,
Ceu fumus, auras in tenues abis
Extincta, nec taedae supersunt

Auricomae vigilisqve flammae

Damnosus ardor. Te revocat chaos
Et nox et aetas et fuga mensium
Aeterna. Qvas mundi latebras,

Qvem repetis fugitiva nidum?

Post longa forsan secula posteros
Annos revises. Vivet adhuc

ager
Campestris et colles et almi

Ruris honos nemorumqve fontes :

« 이전계속 »