페이지 이미지
PDF
ePub

Et aura silvae nata recessubus
Ludet per agros. Hos tamen obpriment

Tum fata, pallentisqve busti

Frigus iners et opacus horror

Custodiet, qvos vere puertiae
Cernis fruentes. Nec poterit lyra
Te rursus adfari; sed ipsi

Qvi tenui damus ore carmen

Nos heu sub urna surdus et inmemor
Pulvis relicto sole iacebimus,
Duroqve compressi sopore

Tartarea potiemur umbra :

Dum tu perenni luce superbiens
Pergis remotos visere nubium
Tractus, et extremos per orbes

Indomitis volitare pennis.

M. L.

Inest sua gratia parvis.

Ite graves voces, et inepto pondere verba :

Nomina si modo sunt parvula, grata sonant. Bellula bella vocetur: amicus amiculus esto: Accipe, non versus, accipe versiculos.

A. M. H.

O snatch'd away in Beauty's Bloom.

O rapta in ipso flore pulcritudinis,
Te non sepulcri pondus ignavum premet,
Tuum sed usqve caespitem nascens rosa
Servabit ultro, prima veris advena,
Almaqve surgens nube honor cupressinus.
Hic caerulos adclinis ad fontes aqvae
Demissus ora somniabitur Dolor,
Desideriqve pascet angorem sui ;
Vixqve inmoranti caespitem premet pede;
Frustra: sepultos ille nil turbat gradus.
At at qverelae parce: nil fletus valent,
Nec curat atra Mors

neqve
exaudit

preces.
Esto: qvis inde dedocebitur qveri ?
Unone flentum turba sic fiet minor?
Ipsi, malorum cui placent oblivia,
Tibi ora pallent, fletubus madent genae.

H. J. H. (ex BYRONO.)

[ocr errors]

In Tabellam Landserianam

Cui titulus · The Random Shot.

Σοι πίνακ', 'Αρτεμι, τόνδε πικρών θέτο μάρτυρoν έργων

ζωγραφος, είτε τεών, είτε και αλλοτρίων. ούθατι νεβρόν οράς προς μητέρος, ή δ' από πλευρής ούρεος αιμάσσει μαρμαρέην χιόνα.

. μή νυ κότει κλαίουσα τα δε κλυτα τόξ' απόβαλλε ή γάρ άγρης λήγειν ή σε γε χρή δακρύων.

J. R.

Κακώς το μέλλον ιστορών. .
Iam violens haeret victor Rubiconis ad undas;

Pectus agunt dubia spesqve timorqve vice:
Illinc spes stimulat magni praesaga triumphi,

Hinc timor in patrios praepedit arma deos. At pietas tandem furibunda vincitur ira;

Cedit amor patriae pulsus amore sui. Desilit obpositum fati securus in amnem,

Nec civis Latios transit, at hostis, agros. I demens, gladio regalem conripe sedem;

Scinde cruentatam tuta per arva viam. Nonne foret satius parta requiescere fama,

Inter et egregios dux nituisse duces ? Civibus edomitis qvaenam tibi gloria restat ?

Nil decoris tulerint sella, triumphus, opes. Qvid sit Caesareus Pharsalia sentiat ensis,

Et nomen Magni nomine maius emas; Cura vigil solio sedet assecla; caeca pericla,

Vitaqve perpetua morte trahenda manet. Instrumenta necis surgunt, queis fidis, amici,

Libertas sicam, qva feriare, parat. Invitus vindex aderis tu, Brute, tyranni:

Carior en caro Caesare Roma vocat. Opprobrium gentis Mars ulciscetur amatae, Exiget et poenas Idubus ipse suis.

F. E. G.

Dux fortissumus Pennycuick cum Filio

Indico Bello interfectus. Ήρως εν προμάχοισι πατήρ πέσεν ειξαν εταίροι: αμφι μόνος βεβαώς παίς πατέρ' αμφέπεσεν.

. J. R.

Aurea Testudo.

Aurea testudo, sic te Thymbraeus Apollo,

Sic tangat docta Calliopea manu,
Qvae te tanta deum finxit sollertia ? cuius

Praebuit artificis dextera tale melos?
Credo eqvidem, nec vana fides, caelestis origo

Est tibi, caelestes te genuere manus.
Olim per Cynthi, Phoebo comitante, recessus

Ibat venatu laeta Diana suo :
Ibat inauratis humeros armata sagittis,

Lunatoqve arcu tela parata tenet.
Non Phoebus pharetram, non Phoebus flexile cornu

Possidet, at vacuas commovet ille manus : Et nondum Aonia redimitus tempora lauru

Verberat intonsis ora genasqve comis.
Adspicit ecce procul latitantem Delia cervum,

Adspicit, et morti destinat illa feram.
Nec mora, curvatum cornu contendit in orbem ;

Dirigit in cervi spicula certa latus.
Dat sonitum nervus. Volat en letalis arundo:

Inruit in praedam laeta Diana suam.
Qvid Phoebus ? simul ac nervi sonus occupat aures,

Sub memori sollers pectore versat opus. Gaudia non illi victricis saeva sororis,

Gloria non illi sangvinolenta placet. Format

opus

nervis nervos imitantibus arcus; Icta docet certos reddere fila sonos: Atqve ait exsultans: lactet Diana sagittas,

Armaqve non armis anteferenda meis.
Scilicet hoc vincam summorum pectora divum,

Hoc vincam qvidqvid maxumus orbis habet.
Aurea testudo, sic te formavit Apollo,
Sic tibi divinum praebuit ipse melos.

J. B.

Nonae redeunt Decembres.

Qvom lapsi redeunt menses festumqve Decembre,

Anna culinari praeparat arte dapes. Exta boum in partes scinduntur opima minutas,

Hinc inde arvinae pingvia frusta micant. Ductile triticeo butyrum pulvere miscet,

Glutineumqve habili pollice format opus. Ut sapiat bene, pruna, merum, bellaria qvaerit ;

Tum madet infusa flexile gluten aqva. Erigit et niveo Cerealia moenia farre :

Surgit odorato massa rotunda sinu.
Haec bona : sed stomacho melior fultura voraci

Fumant supposito frusta bovina foco.
Ne melimela aliqvis, ne pulmentaria qvaerat,
Neu
qvas

ostentat Gallica mensa dapes. Adtenuent hostes bellaria macra; Britannis

Haec crura, hos humeros terga dedere boum. Sic nobis epulis fas indulsisse qvotannis;

Cum festa redeunt tempora festa dape. Iamqve foco lymphae purum fervescat ahenum ;

Indica vim proprii det mihi canna meri. Mellitos eadem destillet canna sapores;

Eoae redolens detur aroma nucis; Poma elisa acidos emittant citrea succos;

Digna viro sunt haec pocula, digna deo. Sunt etiam nivei qvi miscent flumina lactis ;

Qvisqve suum capiat; me sine lacte iuvat. Haec non vinosus fastidit pocula Rufus,

Haec qvoqve, sit quamvis sobria, Phyllis amat : Nempe liqvor mixtus cordi fit utriqve, bibisse Altera dum vinum se negat, alter aqvam.

C. J. T.

« 이전계속 »