페이지 이미지
PDF
ePub

Bright be the Place of thy Soul.

Sit sine nocte dies qvocumqve vagatur in orbe

Mens tua, corporeo libera facta luto:
Mens tua, qva nunqvam mortalia vincula rupit

Pulcrior, aetheriis adsocianda choris.
Hospes eras terrae, modo non divina, parumper;

Sidera divinam te tua semper habent.
Nec nimiae deceat nos indulgere qverelae,

Qvom vocet in gremium te Deus ipse suum. Nobile gemmanti vernet tibi caespite bustum,

Et premat exiguo pondere terra caput:
Absint indigni feralia signa doloris;

Non inter lacrumas fas meminisse tui.
Hunc florum sollemnis honor myrtusqve perennis

Rite sacret memori religione locum :
Sit tamen atra procul taxus, tristisqve cupressi
Qvae male tam fausto convenit umbra rogo.

S. M. (er BYRONo.)

Epitaphium.
Ιφι μαχησάμενοι της Ελλάδος είνεκα πάσης

ώδ' ενί ταϊς ιεραϊς κείμεθα Θερμοπύλαις ημάς δ' ημετέροιo Λεωνίδου άλκιμον ήτορ

ήγαγεν εις νίκην, ήγαγεν εις θάνατον. τους δε βροτών μάκαρας φάμεν εμμέναι, ους έλε μοίρα μαρναμένους κοινής είνεκ' ελευθερίας.

F. W.

Ο Ο

Ulysses.

Ω πόποι, ού τοι ταύτα θέμις άνεμώλιον αύτως οίκω εν ευκήλω, πέτρας ύπο παιπαλοέσσης, γραίας αμφ' αλόχου βασιλεύεμεν· ή ρα θέμιστας δεί με καπηλεύειν γενεή τοιήδε μετ' ανδρών νηπίη, ούτε πανημέριον μεγάροισι εοίσιν εύδουσή μεθύουσιν ατάσσαλοι, ουδ' έτ' έμείο μνήσαντ'; αλλά μοι ήτορ ενί στήθεσσιν άνωγεν πάντα περ εξαντλεϊν, τά τε κεν δώωσι θεοί περ. πλάγξομ' έπει κακά πολλά πέπονθά τε, πολλά τ' άρ'

έσθλά αμφ' ετέρους έριήρας, έπειτα δε νοσφίν ερυχθείς, Πληϊάδων άμα δυσμώ, ότ' ήερόεσσα θάλασσα πνεύμασι τετρήχει, κραιπνός δ' επιδέδρομε λαίλαψ: ευρύ τέ μοι κλέος εστίν εν ανδράσιν αλφηστήσιν. αιει δ' εν στήθεσσι λιλαιόμενός περ οδοίο πολλών ανθρώπων ίδoν άστεα και νόον έγνων.

G. O. M. (ex TENNYSONO.)

Prudens Simplicitas.

Fama refert Sextum studiis incumbere nolle,

Qvom tamen aetatem iam tria lustra notant. Qvidni? litterulas nondum didicisse fatetur

Sextus, et a multis iure vocatur hebes. Ni fallor, iuvenem librorum copia terret, Inqve sua prudens simplicitate manet.

A. G. Η.

Arcadiae gelidos invisere Fontes.

Arcadiae fontes divinaqve gaudia ruris,

Digna qvidem plectro nobiliore, cano. Hic Natura parens veteres sibi vindicat aras

Fanaqve, qva merito possit honore frui.
Pan amat Arcadiae nemus umbrososqve recessus;

Hinc colitur votis, nomen habetqve dei.
Hic qvoqve triticeas segetes invisere quondam

Fertur et in campis delituisse Ceres.
Naïades proprios sacrant, bona numina, fontes;

Ipsaqve felicem Musa tuetur humum. Phoebus ubi Eoas curru supereminet undas,

Utqve gigas, rutilum carpere gestit iter, Suave est erranti per culta novalia passim

Delicias picti dinumerare soli. Undiqve ridet ager: mitis nemus aura secundat;

Purpureas ultro vinea promit opes : Lacte novo ditant spumantia mulctra capellae;

Inter et adsiduum cantat arator opus : Rusticus indociles cogit sub vomere tauros;

Palantes revocat carmine pastor oves: Rivulus invitat somnum : levis aura susurros

Integrat, aetherium visa sonare melos. Qvom tamen occiduis sol sese exstinxit in undis,

Iamqve viris longi meta laboris adest;
Lascivi redeunt saturis cum matribus hoedi;

Aqve capris rabidos arcet ovile lupos.
Qvalia nocturnum fallunt tunc gaudia tempus !

Qvamqve foci laetis insonuere iocis!
Lata ubi per medios expanditur area campos,

Totus amat solitos pagus inire choros.

Instituunt Satyri ludos Dryadesqve puellae,

Dulcisonos Fauno praecipiente modos. Excipiunt omnes alterno carmina versu ;

Dum canit ille, silent; dum silet ille, canunt. Phyllida dum Corydon ardens comitatur amantem,

Oscula felici datqve rapitqve vice;
Suaviter et sponsae adridens suspirat amator,
Dulce mihi tecum est vivere, dulce mori!

J. F.

Dulce Periculum.
Τέρπεται αμβροσίη το φίλον μοι γηθοσύνη κηρ

τω δύο της καλής όμματ' ιδόντι Χλόης.-
α φιλε, μή τερπνόν θάρρει κίνδυνον: "Έρως γάρ
όμμασι τοιούτοις δεινός έπεστι φύλαξ. .

W. B. T. J.

Vir bonus est quis ?

Saepe decem noctes thalamum sponsamqve relinqvis,

Nec piget interea, Pontice; vir bonus es : Alea tum cordi est, Bacchiqve rubentia pocla ;

Ebrius es semper, Pontice; vir gravis es:
Et subolem sensim vitia ad maiora pusillam

Instruis exemplo, Pontice; vir pius es.
Tot scelerum facies his qvom vicinia laudat
Nominibus, dic, qvis, Pontice, vir malus est ?

C. W. B.

Awake, Eolian Lyre, awake. Depelle somnum et dic age fervidis Dic laeta chordis Aeolium melos, Divina Testudo: canora

Mile fluunt Heliconis arce

Vocalium cum murmure fontium Rivi meantes, qvos sitientium Floresqve pratorum et fragranti

Vallis amat decorata risu.

Nunc lympha, multis devia flexubus,
Levi fluento non sine viribus
Lambit virescentes recessus

Et Cereris geniale regnum:

Nunc latiori prona licentia
Secum labantum culmina rupium
Devolvit avulsosqve truncos

Et virides Heliconis umbras.

Salve lubentum blanda cupidinum
Regina, victi pectoris arbitra:
Te Luctus exauditqve Cura,

Te placidis inimica ludis

Vindicta lenem fassa potentiam.
Audit cruento dirus ab Ismaro
Gradivus, infraenatqve currus

Et rabiem sitientis hastae :

« 이전계속 »