페이지 이미지
PDF
ePub

Alexander ad Milites.
Sicine vos tandem, comites, qvibus omnia nuper
Solus Alexander, post tot bene gesta per orbem
Praelia, post cladem regnorum atqve oppida ferro
Strata, Asiamqve meo tantum non Marte subactam,
Deseritis regem terrarum limite in ipso ?
Hos mihi vos fructus, haec praemia redditis eheu
Qvam male tam longo nunc responsura labori?
Qvid variant, qvid corda labant? aut cuius egentes
Sic fremitis malesana, viri? Victoria nunqvam
Haesit adhuc, nec nostra videt fortuna regressum.
Qvae mora ? cur vobis retro nunc versa voluntas ?
Omnia nunc effecta: extremam imponere bello
Festinate manum.

Non amplius illa minantur
Qvae

per

tot duros nimium toleravimus annos
Indefessa cohors. Non iam furialia Martis
Fulmina, non flictus galearum iterandaqve fessis
Pugna vocat. Posthac veniet sine sangvine vobis
Gloria. Qvod superest, comites, nolite vereri :
Cetera iam vestra est non ullo vindice tellus.
Vestrum qvippe decus longas et fama per oras
Didita, Persarum Granicus caede calescens,
Turbatumqve fluens confusis stragibus Issus,
Et qvae cernit adhuc latos Arbela per agros
Ossa albere virum, foedoqve cadavera visu,
Praecepere plagas Orientis et ultuma mundi
Litora: vos animis ipsi praesumite regna.
Ductor Alexander, qvae tunc promissa dedistis,
Vos ea nunc posco. Nil me iam terret haruspex
Si

qva canit nova monstra; mihi deus auctor et omen :
Qvo deus ille vocat, qvo nos fortuna, sequamur.
Nunc iter Aurorae ad populos et fulgida gemmis
Arva, ubi perpetuo fruges aestate renident.
Illic certa domus ditisqve opulentia terrae,

Innocuae sedes, et digna labore decenni
Praemia non deerunt. Sin cui fors carior illis
Sit patria Haemoniumqve solum, mecum ibit ovanti
Victor classe redux. Trans flumina Gangis Eous
Volvitur Oceanus totum circumvagus orbem :
Unde

per
Australes tractus et prona

feremur
Aeqvora, dum Libyam praeter Gaetulaqve vectus
Regna sub Herculeo reqviescat litore miles.
Cur igitur tali rerum sub fine timetis
Ultra ferre pedem et propriae virtutis egentes
Deficitis coepto? Qvin mecum pergitis ? Absit
Segnities animis : vobis cito serviat omnis
Terra, triumphato dominetur Graecia mundo.
Artibus his victo rediere Oriente superbi
Bacchus et Alcides. Nos, qvorum avertere tela
Non mare, non montes, non septae cautibus arces,
Non potuit lugens exhaustam Media pubem,
Non ferro flammaqve Tyrus succincta, neqve ipse
Viribus Herculeis neqvidqvam obsessus Aornos,
Nos fugimus? nos terga damus? Proh degener aetas!
Post tanton' ea fama loco atqve infracta recedet
Gloria ? Qvam bello mallem cecidisse, priusqvam
Dedecus hoc nossem. Sed si communibus obsto
Votis solus ego, et donis de milibus unum
Hoc fortuna negat, non ultuma tradere posse
Regna sub Aemathiis semper servanda colonis;
Nil moror invitos: iam vadite, vadite Graiis
Indigni patriaqve viri, tandemqve reversi
Dicite, vos hostes inter prope flumen Hydaspen
Extremos mundi cupientem exqvirere fines
Destituisse ducem, Vobis sine, si quid acerbi est,
Stat mihi nunc vel morte pati. Si vincimus, illud
Gens aliena dabit: gens scilicet altera victo,
Non mea, qvam volui, dominabitur altera mundo.

H. H.

Calendae Septembres.
Tempore qvo campi studiis operata iuventus
(Felices animae nimium, bis terqve beati,
Qvorum ego magna fui pars saepius; ut redeam ad rem)
Tempore qvo pubes, cui lege licentia venit,
Vixdum inaturis bellum perdicibus infert,
Tres iuvenes (si vis, mihi nomina dicere promptum est)
Metropolitani cupiunt invisere rura,
Ut possint ludoqve frui praedaqve potiri.
Ergo tormentis instructi Mantonicis et
Pulvere nitrato canibusqve et grandine plumbi
Tres simul in rheda fumumqve urbemqve relinqvunt.
Qvid tamen a tergo dependet? Pera adeo ingens
Ut credas caesis elephantibus esse paratam.
Nunc mihi qvi casus, qvalis fortuna diei
Musa velim memores: nam certe magna volucrum,
Magna fuit leporum strages. Postqvam cumulata
Usqve novem ad digitos tormenta fuere, per agros
Ire procul madidos, dumeta per avia, sepes
Atqve rubos, cauti dum spectant undiqve, perdix
Ne forte in ramo lateat, ne sit lepus uda
Sub cavea.

At subito fossam dum transilit, unus
Trossulus in foedas collo tenus incidit undas.
Huc, precor, auxilium! Vestes et vita peribunt:
Auxilium, comites. Sed cur dumeta moventur ?
Ocius arma viri : lepus hac sub sepe latescit.
Molliter adrepunt omnes: tormenta parantur;
Intonuere aurae : qvom (parcite risubus) exit
Triste cruentato de gutture vociferans sus.
Iamqve viri fugiunt: fugientibus ecce anus instat
A tergo, et multum leges fustesqve minata
Ob laesam solidos cogit sex pendere porcam.

Sed qvid opus verbis ? qvis digne scribere possit
Mustelae effugium, leporem qvam qvisqve putavit,
Qvotqve asini doluere, qvot exhibuere fenestrae
Vulnera pulvereas nimium testantia vires ?
Ecce autem substant catuli, Sapphoqve Catoqve:
Hic volucrum bona turba latet: nunc ite, cavete,
Praemia nunc longo capietis digna labore.
Ite cito. Adcedunt taciti; fragor aethera terret:
Euge viri: tandem dantur duo corpora leto:
Aufugiunt volucres; pereunt Sapphoqve Catoqve.

Interea Oceano ardentes submergere currus
Sol properat, piceamqve polo diffundere noctem.
Iam redeunt iuvenes : redeuntibus obvius ultro
Fit qvidam, emptorem insidiis inducere hiantem
Callidus. Hic peram ingentem, quasi forte, gerebat
Differtam grandi praeda, spolia ampla tenentem
Sex volucres : qvos deinde ostentans: Ecce Calendis
Dignum opus ! en qvi cuiqve decor! qvam hic pinguis

obeso
Pectore! Nostrorum interea iecur urere livor :
Multiplici inter se nutu signisqve loqvuntur:
Mox qvisqve (ah qvid non mortalia pectora cogis
Ambitio ?) alterius secretam dicere in aurem:
Mercemur ; dolus an virtus qvid in aucupe refert ?
Ecce decem solidos: vin' tu? Adnuit ille. Beati
Hi contra mercem adripiunt urbemqve reqvirunt
lactantes caesas volucres peramqve repletam.
Turba coit mirata novos heroas; ut olim
Saepe salutabat bellis laetata peractis
Roma duces, ita nunc, si fas componere magnis
Parva, colit reduces ab agro vicinia cives.
Deducunt clamore viros, factaqve corona
Exspectant, inhiant. Effunditur in medium ingens
Pera : sed effusam qvae voces excipiunt? Heu

Ut semper gaudes, Fortuna, inludere rebus
Humanis! Loqvar an sileam?

Loqvar an sileam ? Sex cernimus, ecce
Cernimus expositos, ingloria corpora, corvos !
Fit clamor: condunt risusqve iociqve Calendas.

H. H.

She is far from the Land where her young Hero

sleeps. Stat procul a terra, qva tu, puer inclute, dormis,

Stat tua solicitis culta puella procis : Frigida sed flentes oculos avertit, et illuc

Mente fugit, carum qva tegit herba caput. Mox patria raptim promit testudine si qvae

Audierat qvondam carmina laetus amans: Nec cupida cernunt inhiantes aure catervae,

Qvae canit, hanc sensim corde labante mori. Pro patria periit, qvi vixerat omnis amori;

Nil aliud caussae, cur superesset, erat. Nec patriae maerore brevi deflebitur heros;

Nec mora qvin puerum nympha seqvatur erit. Ponite, decidui qva lux monet ultuma solis

Gloria sit reducis qvanta futura dei : Insula per fluctus risisse videbitur illi, Carior aerumnis insula facta suis.

G. A. C. M. (ex Moorio.)

Fontis Inscriptio.
Aut ab aqva fuit hac Veneri natalis origo,
Aut Venus hanc loto corpore fecit aqvam.

H. J. (ex Anthol. Gr.),

Ꭱ Ꭱ

« 이전계속 »