페이지 이미지
PDF
ePub

She dwelt among the untrodden Ways.
Pascua Doveni lambunt ubi devia fontes,

Flumineas virgo propter agebat aqvas.
Nulla quidem nostram laudabat lingva puellam :

Perpauciqve, qvibus diligeretur, erant.
Non viola annosi musco prope condita saxi

Prodit amabilius semireducta caput:
Nec tam grata nitet nec tam formosa videri

Stella silescentem qvae tenet una polum.
Sic latuit virgo : paucisqve innotuit hora

Qva mea cum vivis desiit esse Chloe.
Illa sepulcrali sub caespite dormit : at eheu
Nunc alia est tellus, ac fuit ante, mihi.

G. A. C. M. (ex WORDSWORTHIO.)

2:31

Terminus.

Regia cui pellex non est audita Cloaca?

Nomen ab infausta pellice Fossa trahit.
Fumivomi currus gestamine si petis Urbem,

Terminus est rapidae non procul inde viae.
Terminus est statio furum notissuma: si qvem

Pressit onus nimium, parte levatur opum.
Terminus ille viae mihi ter fuit: adcidit eheu
Adcidit ut nobis ter minus esset opum.

R. S.

Lydia.
Emta tibi sunt mel, dentes, cerussa, capilli :
Hoc poterat pretio, Lydia, vultus emi.

T. S. H. (ex Anth. Gr.).

Γαστέρι Δουλεύοντες. Δαις μέλεται Πυλάδη, συνάγει θ' ας ιχθύας άλμη,

ουρανός όρνιθας γαιά τε θήρας έχει. είσι δ' εκεί πέλαγοί τε και ισχάδες ήδέ πλακούντες,

κουκ ολίγον μάζης και γλυκερου μέλιτος. προς τοϊσδ' έστιν εκεί πολλώ μαλακώτατος οίνος,

όνπερ έχει Λέσβος και Θάσος ήδέ Χίος. ή ρα φιλους εκάλει πάντας προς δαίτα τοσαύτην,

ου μα θεούς» έφαγεν πάντα μόνος Πυλάδης.

Qvom morte captus occidit Terentinus,
Dolore mota luget urbs gravem casum,
Lacrumisqve vicus omnis obrutus plorat.
Ergo iuvabat ante ceteros urbem ?
Non alter urbi sic inutilis vixit.
Cur ergo mortem sic dolent Terentini,
Inutilis qvi vixit, ut refers, urbi?
Ο stulte: caupo maestus et coqvus luget,
Piscariusqve et institor popinarum,
Vinariusqve et qvae nuces anus vendunt,
Poma, ova, crusta, ceteras dapes: omnis
Haec turba funus, haec dolet Terentini.

J. H.

Τη Παφίη το κάτοπτρον.
Do Veneri speculum : nunqvam non illa refulget :

Sed fovet hoc curas conduplicatqve meas :
Scilicet in vitro memet discernere fido
Non queo qualis eram, non volo qvalis ero.

P. (ex Anth. Gr.)

Vivax Phoenix, unica semper Avis.
Χ. "Όρνις ο φοίνιξ έστι θαυμαστος πάνυ

ύλης γάρ ούτος Ίνδικής άρχει μόνος
τέλος τεν έτεσι χιλίοις κάμπτει βίον.

. Δ. Αλλ' ει μακράν ζην, ως θάνης oίoς, τότε

φοίνικός έστιν, εκατόν εις έτη μόνον
τείνας βίον τόνδ', ευχερώς φοίνιξ έσει.

Qvae nunc ab atavis nostra discrepantia est !
Namqve unus olim laudibus rem praebuit
Phoenix, eosdem semper ornatus habens :
At nunc per omnes oppidi vicos freqvens
Ornata varia turba Phoenicum stola
Errat: sed illi secla Phoenices decem
Vixere: nostri vix tot exsistunt dies.

S.

Votum.

Molle caput, dormis : O si essem Somnus, ut ista

Possem agere excubias ante supercilia.
Sic addicta fores mihi tota, neqve aemulus esset
Qvi vigilis claudit lumina nocte Iovis.

P. (ex Anth. Gr.)

Senectus.

Pauper eram iuvenis : senior ditescere coepi :

Utraqve conditio qvod misereris habet.
Tunc aderat mihi posse frui, qvom cetera deerant:
Nunc mihi nil aliud dcest, nisi posse frui.

K. (ex Anth. Gr.) ' 38.

Ad Alexandrum Ventriloquum. Crudeli lingvam Philomelae vulnere Tereus

Abstulit, infandum ne memoraret opus; Talis, Alexander, tibi nil nocuisset egestas,

Qvi potes, occluso gutture, ventre loqvi.

Ventre nihil novi frugalius, inqvit Aqvinas;

Huic ego non prorsus credulus ante fui. Nunc non inficior qvod res mihi nota probavit: En sibi qvi victum non nisi ventre parit.

J. P.

Nemo hercule Nemo.

Esse Aliqvis pueros inter vis, Naevole : primum

Contemnis libros; seria tarda vocas :
De rhedisqve dehinc et eqvis, ceu doctus agaso,

De canibus loqveris curriculisqve sagax:
Talia semper agis: sed talia, Naevole, frustra :

Sic Aliqvis soli fis tibi, Nemo tuis.

Οϊτινες αυχούσιν Τινές έμμεναι Ούτινες όντες, ,

ύστερον εις λώβην πάντας άγει Νέμεσις» αλλ' όσσοι Τινές όντες εαυτοίς Ούτινές εισιν, , Αιδώς και μείζον τοϊσδε δίδωσι κλέος. .

C. H.

Pamphagus.
Mortuus es: sed adhuc positas in limite silvae

Dama tuas metuet, Pamphage, reliquias.
Te rapidum norat cursu flammante Cithaeron,
Pelion, atqve hirtis Ossa fragosa iugis.

R. M. D. (ex Anth. Gr.). 4;.

Homo sum, nihil lumani a me alienum puto.
Dixit, Amo Venerem, Bacchum, convivia, Daphnis,

Qvomqve homo sim, tali nomine digna seqvor.
Siste, precor, paullum, respondi protinus; erras:
Non homo, qvom facis haec, sed fera, Daphni, mihi es.

W. D.

Ad Amicum mortuum.

Splendebas supero sub fornice nuper Eous :
Nunc idem splendes Hesperus in tenebris.

11. J. (ex Anth. Gr.)?"69.

Timocritus.

Hic fruitur sacro per secla perennia somno
Timocritus : ne tu finge perire bonos.

Bizicos deline :) C. J. J. (ex Anth. Gr.) VII, 457.

Fortuna.

Hic cinis agricolae, nautae deponitur illic:
Unus adest terrae terminus, unus aqvae.

T. S. H. (ex Anth. Gr.): 265

« 이전계속 »