페이지 이미지
PDF
ePub

Ergo iuventas nil tua profuit,
Augusta, nil qvod filia gentium
Inlustrium ex alta creatos

Stirpe patres atavosqve censes,

Isti iuventae qvin nimis invidens
Scindat capillos furva Proserpina,
Frontemqve nudatam corollis

Multa dolens Hymenaeus abdat?

O digna fatis prosperioribus;
Si qvam vel aetas eriperet Stygi
Vel forma sinceriqve mores,

Haec erat. Heu Libitina, leto

Nil adtulerunt vota morae, neqve
Multum gementis cura Britanniae et
Poscentis uxorem mariti

Soliciti valuere qvestus?

Notum ut legentis saepe pependerit
Ex ore coniux coniugis. Hinc tuo
Narraris effinxisse normam

Imperio, reducemqve Elissam

In te videbant secla. Sed abstulit
Nox una tantam spem populi. Tuam
Cassandra si qvando ruinam

Fatidico cecinisset ore,

Ceu Troia qvondam incredula, vocibus
Nil credidisset surda Britannia,
Spe laeta qvae nuper nepotum

Nunc dabit inferias parenti.

Ergo qviescit spiritus igneus,
Villamqve lentus dum Tamesis lavat,
Te plorat absentem, suamqve

Nereides dominam reqvirunt.

Dum tu sepulcro condita melleos
Ducis sopores, nos tua funera
Lugemus ut commune vulnus ;

Te patriae gemitus sequuntur.

Qvantos dolores intuleris patri
Qvis dicet? Orbus progenie senex
Tabescit, heredemqve regnis

Ancipitem metuit paternis.

Ast audienti talia qvis tuus,
Infausta mater, sensus erit, mari
Divisa, qvam falsis fugatam

Criminibus mulier coegit

Mutare terrae litora dissitae ?
Hinc O parentes egregium trahant
Exemplar, et rixae prioris

Inmemores coeant in unum.

Ardore cernant ut bene mutuo
Cum coniuge uxor regia vixerit:
Ut gaudia et curas vicissim

Contulerint neqve suspicata

Sponsum illa, non hanc ille. Superstitem Partem haec reliqvit nunc animae alteram, Et parte divulsa maritus

Morte caret magis invidenda.

Ut adsidebat luctubus ultumis,
Lucina qvom non partubus adfuit;
Ut fraude prudenti peritus

Dissimulare suos dolores

Mussabat : Esto: lux mea dum valet,
Deflenda qvamvis mors pueri est, tamen
Cedo voluntati Iehovae et

Coniugis in gremio qviescam.

Sic pro pudico solicitus toro
Duxit suorum oblivia vulnerum:
Ast illa suspirans amorem

Dum reticet, melius locuta est.

Solem atra nubes condidit : Angliae
Incerta fulgent sidera. Pauperum
Qvae cura, qvae regalis uxor

Nuper erat, populiqve mater,

Evanuit flos. Qvis pudor aut modus
Nunc sit dolendi ? Conqveritur deos
Gens nostra mutatos, novisqve

Damna timet nocitura seclis.

Sed deprecandi si venia est, adhuc
Adscripta caelo mens tua patriam
Tutetur, avertatqve pestes

A populo. Tibi Have Valeqve

Flentes supremum dicimus. At memor
Urnam reviset posteritas tuam,
Fletusqve votivosqve cantus
Fundet adhuc pietas superstes.

A. L.

Ex Proverbiis xix. 1-12. "Έχουσι πλείον, όστις ών πένης ανήρ χωρεί δι' απλότητος, ή διάστρoφoν γλώσσαν νέμων τις μώρος εκ μώρου φρενός. ουδ' αξυνήμων ούσα φρών καλώς έχει αμαρτάνει δ' ο τιθέμενος σπουδών ποδός. και μην το μωρόν γ' άνδρα της οδού πλανά, προς κέντρα λακτίζοντα διά φρενών Θεώ. πολλούς γ' ο πλούτος τους φίλους εφέλκεται, οικεί δε χωρίς των πέλας πένης ανήρ. ή ψευδόμαρτυς ουκ απαλλαχθήσεται αθώος, ουδε μη 'κφύγη ψευδόστομος. πολλοί γέ τοι σαίνουσι τον κρατούντ' αεί, και το διδόντι δώρα πάς τις ευ φρονεί. γεγηθέναι τον μωρον ουκ εν ευπρεπεί ήπου το δούλον φώτα κοιράνων κρατεϊν. το σώφρον οργής άμβολάς θέσθαι φιλεϊ, όστις πεπονθώς τάδικ' είταγάλλεται παρείς. χόλος του βασιλέως φλέγων πρέπει βρυχωμένη λέοντι, φρικώδης κλύειν" χάρις δ' έoικεν ευδρόσα χλόης γάνει.

T. S. E.

Caelum Stellis ardentibus aptum.

Adspice sidereos orbes et lumina caeli,

Qvo tacitam servent ordine fixa viam, Dum mortale genus mortaliaqve omnia, vitae

Spes, timor, ira, dolor, gaudia, nocte latent.
O nitidi domus alta poli sedesqve beatae,

Et vos aeterni regia tecta Dei:
Ille igitur, vestrae peperit qvem spiritus aurae,

Compositus somno sicine torpet homo?

Sicine dat circum lentos oblivia sensus,

Inmemor, ut cursu praepete tempus eat? Ut cito vita fugit, properat cito funeris hora,

Qvo propior venit haec, ocior illa fugit. Surgite, mortales, et vastos cernite tractus,

Qvot decorent varia sidera luce polum: Divinas spectate domos, tecta ardua caeli,

Et, qvid sit mundus, discite, qvid sit homo.
Ille qvidem parvum est inter tot sidera lumen,

Hic viget in punctum temporis, inde perit.
Si qvis ubiqve faces, et tantas undiqve flammas

Cernat, et aetherias igne micare vias :
Omnia si solitum videat servantia cursum,

Cuiqve Deo proprias suppeditante vices: Nonne velit mundi letales linqvere curas,

Et tandem vita liberiore frui? Nonne velit, mentem cohibent qvae vincula, solvi,

Ut petat aeternas, unde sit orta, domos, Qva nitidas inter stellas sedesqve beatas

Pax et grata Qvies regnat et almus Amor; Qva sine tristitia viget incorrupta Voluptas,

Et stabilis semper Gloria fine caret? O campi virides, O pleni floribus agri,

O semper vitrea qvi fluis, amnis, aqva! Tantane mortales viderunt gaudia caeli, Nec miseras mundi deseruere domos?

J. L.

Christus adest.

Qvom me vel miseri solicitant metus
Vel spes lusa premit, laetitiam tuus
Reddat, Christe, susurrus :

Praesto, ne timeas, Ego.

« 이전계속 »