Priscumque Belon, inclytumque Osiridem; Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens) Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus (Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam poetas, urbis exules tuæ, Revocabis, ipse fabulator maximus; Aut institutor ipse migrabis foras.
NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum; Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis Surgat in offiicum venerandi Musa parentis. Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi Aptiùs a nobis quæ possint munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima possint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Esse queat vacuis quæ redditur arida verbis. Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census, Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ, Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio, Quas mihi semoto somni peperere sub antro, Et nemoris laureta sacri, Parnassides umbræ. Nec tu, vatis opus, divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus et semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant Superi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet, divosque ligare profundos, Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phœbades, et tremula pallentes ora Sibyllæ; Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum, Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris Consulit et tepedis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam, patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cæli templa coronis, Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus geminique poli convexa sonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis Immortale melos et inenarrabile carmen, Torrida dum rutilus compescit sibila Serpens, Demissoque ferox gladio mansuescit Orion, Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. Carmina regales epulas ornare solebant, Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo. Tum de more sedens festa ad convivia vates, Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, Heroumque actus imitandaque gesta canebat, Et Chaos, et positi latè fundamina Mundi, Reptantesque deos, et alentes numina glandes, Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro Denique quid vocis modulamen inane juvabit. Verborum sensusque vacans, numerique loquacis? Silvestres decet iste choros, non Orphea, cantus, Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures, Carmine, non citharâ, simulacraque functa canendo Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.
Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere mille sonos numeros componis ad aptos, Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus Arionii meritò sis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum si me genuisse poëtam Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti Cognatas artes studiumque affine sequamur? Ipse volens Phoebus se dispertire duobus, Altera dona mihi, dedit altera dona parenti; Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus. Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas, Non odisse reor. Neque enim, pater ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi; Nec rapis ad leges, malè costoditaque gentis Jura nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed, magis excultam cupiens ditescere mentem, Me, procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripe, Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis; Me poscunt majora. Tuo, pater optime, sumptu Cum mihi Romulea patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quae Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus, Quæque Palestinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo Terra parens, terræque et cælo interfluus aër, Quicquid et unda tegit pontique agitabile marmor, Pet te nôsse licet, per te, si nôsse libebit; Dimotâque venit spectanda Scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.
I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato, Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ, Victrices hederas inter laurosque sedebo; Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles Curæ, procul este Querelæ, Invidiæque acies transverso tortilis hirquo; Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus In me triste nihil, fœdissima turba, potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora vipereo gradiar sublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.
Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modò perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.
Ισραὴλ ὅτε παῖδες, ὅτ ̓ ἀγλαὸ φῦλ Ιακώβου Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον, Δὴ τότε μοῦνον την ὅσιον γένος υιες Ιούδα· Εν δὲ θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν. Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα, Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁ δ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθη Ιρὸς Ιορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν· Ἐκ δ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ· Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πᾶσαι ανασκίρτησαν ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες. Τίπτε σύ γ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ ̓ ἐῤῥώνησας Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ' ἄρ ̓ ἐστυφελίχθης Ιρὸς Ιορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ;
Τίπτ', ὄρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε, Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ; Βαιότεραι τί δ ̓ ἄρ ̓ ὄμμες ἀνασκιρτήσατ' ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες ; Σείεο, γαῖα, τρέουσα Θεὸν μεγάλ' ἐκτυπέοντα, Γαία, Θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ισσακίδαο, Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμοὺς χέε μορμύροντας, Κρήνην τ' ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.
Philosophus ad Regem quendam, qui eum ignotum el insontem inter reos forte captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subito misit.
*Ω ἄνα, εἰ ὀλέσῃς με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν' ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον, ἴσθι, κάρηνον Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῇ, Τοιόνδ' ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.
In effigiei ejus sculptorem.
̓Αμαθεί γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων. Τὸν δ' ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι, Γελάτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.
AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.
O MUSA gressum quæ volens trahis claudum, Vulcanioque tarda gaudes incessu, Nec sentis illud in loco minus gratum Quam cum decentes flava Deïope suras Alternat aureum ante Junonis lectum Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo Refer, Camoena, nostra cui tantum est cordi, Quamque ille magnis prætulit immeritò divis. Hæc ergo alumnus ille Londini Milto, Diebus hisce qui suum linquens nidum Polique tractum (pessimus ubi ventorum, Insanientis impotensque pulmonis, Pernix anhela sub Jove exercet flabra) Venit feraces Itali soli ad glebas, Visum superbâ cognitas urbes famâ, Virosque, doctæque indolem juventutis, Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille, Habitumque fesso corpori penitùs sanum; Cui nunc profunda bilis infestat renes, Præcordiisque fixa damnosum spirat; Nec id pepercit impia quòd tu Romano Tam cultus ore Lesbium condis melos. O dulce divûm munus, O Salus, Hebes Germana! Tuque, Phœbe! morborum terror, Pythone caso, sive tu magis Pæan Libenter audis, hic tuus sacerdos est. Querceta Fauni, vosque rore vinoso Colles benigni, mitis Evandri sedes, Siquid salubre vallibus frondet vestris, Levamen ægro ferte certatim vati. Sic ille charis redditus rursùm Misis
« ÀÌÀü°è¼Ó » |