PART II. THE LATIN POEMS. Separate Title page in Edition of 1645:-"Joannis Miltoni Londinensis Poemata. Quorum pleraque intra annum ætatis vigesimum conscripsit. Nunc primum edita. Londini, Typis R. R. Prostant ad Insignia Principis, in Cemeterio D. Pauli, apud Humphredum Moseley. 1645." 66 Separate Title-page in Edition of 1673:- Same as above, word for word, as far as to Londini," inclusively; after which the rest runs thus: "Excudebat W. R. anno 1673." ? P LATIN POEMS. [DE AUCTORE TESTIMONIA.] Hæc quæ sequuntur de Authore testimonia, tametsi ipse intelligebat non tam de se quam supra se esse dicta, eo quod præclaro ingenio viri, nec non amici, ita fere solent laudare ut omnia suis potius virtutibus quam veritati congruentia nimis cupide affingant, noluit tamen horum egregiam in se voluntatem non esse notam, cum alii præsertim ut id faceret magnopere suaderent. Dum enim nimiæ laudis invidiam totis ab se viribus amolitur, sibique quod plus æquo est non attributum esse mavult, judicium interim hominum cordatorum atque illustrium quin summo sibi honori ducat negare non potest. JOANNES BAPTISTA MANSUS, MARCHIO VILLENSIS NEAPOLITANUS, AD JOANNEM MILTONIUM ANGLUM. Ut mens, forma, decor, facies, mos, si pietas sic, AD JOANNEM MILTONEM ANGLUM, TRIPLICI POESEOS LAUREÂ CORONANDUM, GRÆCA NIMIRUM, LATINA, ATQUE HETRUSCâ, EPIGRAMMA JOANNIS SALSILLI ROMANI. Cede, Meles; cedat depressâ Mincius urnâ ; At Thamesis victor cunctis ferat altior undas; AD JOANNEM MILTONUM. Græcia Mæonidem, jactet sibi Roma Maronem ; SELVAGGI. Di bella gloria amante Milton, dal Ciel natio, per varie parti Volgesti a ricercar scienze ed arti; Fabro quasi divino, Sol virtù rintracciando, il tuo pensiero Chi di nobil valor calca il sentiero; Quanti nacquero in Flora, 40 Ổ in lei del parlar Tosco appreser l'arte, 50 Il mondo fatta eterna in dotte carte, Volesti ricercar per tuo tesoro, E parlasti con lor nell' opre loro. Nell' altera Babelle Per te il parlar confuse Giove in vano, Di se stessa trofeo cadde sul piano : Ch' ode, oltr' all' Anglia, il suo più degno idioma Spagna, Francia, Toscana, e Grecia, e Roma. I più profondi arcani Ch' occulta la Natura, e in cielo e in terra, Troppo avara talor gli chiude, e serra, Chiaramente conosci, e giungi al fine Non batta il Tempo l' ale, Fermisi immoto, e in un ferminsi gli anni, Scorron di troppo ingiuriosi ai danni; Dammi tua dolce Cetra, Se vuoi ch' io dica del tuo dolce canto, 60 70 Ch' inalzandoti all' Etra Di farti uomo celeste ottiene il vanto; Io, che in riva dell' Arno Tento spiegar tuo merto alto e preclaro, E ad ammirar, non a lodarlo imparo ; Del Sig. ANTONIO FRANCINI, 80 JOANNI MILTONI, LONDINENSI, Juveni patriâ, virtutibus, eximio : Viro qui multa peregrinatione, studio cuncta, orbis terrarum loca perspexit, ut, novus Ulysses, omnia ubique ab omnibus apprehenderet : Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ sic reviviscunt ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda; et jure ea percallet ut admirationes et plausus populorum ab propriâ sapientiâ excitatos intelligat : Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustate vocem laudatoribus adimunt: Cui in Memoriâ totus orbis; in Intellectu sapientia; in Voluntate ardor gloriæ; in Ore eloquentia ; harmonicos cælestium sphærarum sonitus Astronomiâ duce audienti; characteres mirabilium Naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistrâ Philosophiâ legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assiduâ Autorum lectione, 'exquirenti, restauranti, percurrenti' (At cur nitor in arduum?): Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec homirum stupor in laudandis satis est, Reverentiæ et Amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert CAROLUS DATUS, Patricius Florentinus, Tanto homini servus, tantæ virtutis amator. |