페이지 이미지
PDF
ePub

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM. SCAZONTES.

IO

20

O MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum
Quam cum decentes flava Dëiope suras
Älternat aureum ante Junonis lectum.
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ,
Virosque, doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat ;
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divům munus, o Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phæbe ! morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans ;
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum ;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimiùm sinistro laxus irruens loro;
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

30

40

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non

et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus ; erat enim Tassi amicissimus: ab quo etiam inter Campania principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi e cortesi
Risplende il Manso

Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit

humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

[ocr errors]

HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides; tibi, Manse, choro notissime Phæbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinuin
Tradidit ; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divům prolixus amores,
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
lile itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec Manes pietas tua chara fefellit amici ;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo ; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et variâ sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ ;
Æmulus illius Mycalen qui natus. ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phæbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper, gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos 30
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines ;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

20

40

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant.)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex! ergo quacunque per orbem
Torquati decus et nomen celebrabitur ingens,

50 Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas. At non sponte dumom tamen idem et regis adivit Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo, Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantùm, ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,

60 Irriguos inter saltus frondosaque tecta, Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ, Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici, Exilii duros lenibat voce labores. Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo Saxa stetere loco ; nutat Trachinia rupes, Nec sentit solitas, immania pondera, silvas; Emotæque suis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculosi carmine lynces. Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet

70 Nascentem et miti lustrârit lumine Phæbus, Atlantisque nepos ; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phæbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit, Siquando indigenas revocabo in carmina reges,

80 Arturumque etiam sub terris bella moventem,

Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modò spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges !
Tandem, ubi, non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis ;
Astanti sat erit si dicam, 'Sim tibi curæ’;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvâ componi molliter urnâ :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas ; et ego securâ pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego, cælicolûm semotus in æthera divům,
Quò labor et mens pura vehunt atque ignea virtus,
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt), et totâ mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

90

100

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

THYRSIS et DAMON, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritiâ amici erant,

ut qui plurimum. THYRSIS, animi causâ profectus, peregrè de obitu DAMONIS nunciur. accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. DAMONIS autem sub personâ hic intelligitur Carolus DEODATUS, ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissi. misque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES Nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis),
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmius aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis ; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum pecorisque relicti

10

20

30

Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum, tum denique, sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem :-

"Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni.
Hei mihi ! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon ?
Siccine nos linquis ? tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille animas virgâ qui dividit aureâ
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentûm.

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè, nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit
Inter pastores. Ili tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit ;
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque,
Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon.
At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas,
Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis,

40 Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ? Quis fando sopire diem cantuque solebit ?

" Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni Molle pirum, et nucibus strepitat focus, at malus Auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

"Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,

51 Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia Nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ; Hiç serum expecto ; supra caput imber et Eurus 60 Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

« 이전계속 »