ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

Ite procul, lacrymæ ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat

Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris ;
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores !
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos,
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."

210

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca Publicâ reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt Kara σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditieque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim

Sedula, tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas

Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsî,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentûm prava facesset;

At ultimi nepotes

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Rousio favente.

80

IN SALMASII HUNDREDAM.

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobæi

Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd, si dolosi spes refulserit nummi,

Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

IN SALMASIUM.

GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius Eques

Bonus amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii;
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

[blocks in formation]

PRINTED IN GREAT BRITAIN BY

RICHARD CLAY AND SONS, LIMITED,

BRUNSWICK STREET, STAMFORD STREET, S. E.,

AND BUNGAY, SUFFOLK.

« ÀÌÀü°è¼Ó »