Ite procul, lacrymæ ; purum colit æthera Damon, Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta, 210 Jan. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM, OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca Publicâ reponeret, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt Kara σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. STROPHE I. GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Munditieque nitens non operosâ, Quam manus attulit Juvenilis olim Sedula, tamen haud nimii poetæ ; Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit, Vos tandem haud vacui mei labores, Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Quas bonus Hermes Et tutela dabit solers Roüsî, Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentûm prava facesset; At ultimi nepotes Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, 80 IN SALMASII HUNDREDAM. QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam, Centum, exulantis viscera marsupii regis. Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ IN SALMASIUM. GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo, Bonus amicire nuditatem cogitat; |