Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Terra, nec optatos poscit egena toros; Cur te, inquit, cursu languentem, Phœbe, diurno Hesperiis recipit cærula mater aquis? 65 70 75 80 Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha? Dia quid immundo perluis ora salo? Frigora, Phœbe, mea melius captabis in umbra, Huc ades, ardentes imbue rore comas. 83 Quid] Compare Ov. Ep. Heroid. vi. 47, 'Quid mihi cum Minyis?' &c. Warton. 83 Tethy] Casimir constantly gives the wrong quantity to this word. Mollior egelida veniet tibi somnus in herba; Insonuère novis lethalia cornua nervis, 90 95 100 Triste micant ferro tela corusca novo, Jamque vel invictam tentat superasse Dianam, Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amæni gaudia veris, Virgineos auro cincta puella sinus : 110 Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum, Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor, Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu, 115 Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri, cum sera erepuscula surgunt, 120 130 Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus, Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis, Per juga, per solos expatiantur agros. Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125 Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus, Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes; Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri, Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas, Et sua quisque sibi numina lucus habet. Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto, Nec vos arborea dii precor ite domo. Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris Sæcla: quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lente rapidos age, Phœbe, jugales, Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tarde ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo. 135 140 122 Semicaper] Ov. Fast. iv. 752. Metam. xiv. 515. 'Semicaper Pan.' Warton. 129 latet] See Hor. Od. i. ix. 21, and Virg. Ecl. iii. 64. Bowle. ELEG. VI. AD CAROLUM DEODATUM RURI COMMORANTEM, Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum. MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem, Qua tu distento forte carere potes. 6 At tua quid nostram prolectat Musa camœnam, brem, 10 Festaque cœlifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris, Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phœbum virides gestasse corymbos, Atque hederam lauro præposuisse suæ. Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce Mista Thyoneo turba novena choro 5 carmine] The vowel made short before sc. 15 20 Naso Corallæis mala carmina misit ab agris: 30 Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan, 40 19 mala] Ov. Ep. Pont. iv. ii. 20. 'Et carmen vena pauperiore fluit.' Warton. 20 epula] Ov. Ep. Pont. i. x. 31. 'Non epulis oneror.' i. iii. 51. 'Non ager his pomum, non dulces porrigit uvas.' Warton. |