페이지 이미지
PDF
ePub

PAX GULIELMI

AUSPICIIS EUROPÆ REDDITA, 1697.

POSTQUAM ingens clamorque virum, strepitusque

tubarum, Atque omnis belli cecidit fragor; aspice, Cæsar, Quæ tibi soliciti, turba importuna, poetæ Munera deducunt; generosæ à pectore flammæ, Diræque armorum effigies, simulachraque belli Tristia diffugiant: 0 tandem absiste triumphis Expletus, penitusque animo totum excute Martem.

Non ultrà ante oculos numeroso milite campi Miscentur, solito nec fervent arva tumultu; Stat circùm alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros. Jamque super vallum et munimina longa virescit Expectata seges, jam propugnacula rident Vere novo; insitetos mirabitur incola cuļmos, Luxuriemque soli, et turgentem à sanguine messem.

Aspicis ut toto excitus venit advena mundo Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis Oppida, et eversos flammarum turbine muros ! Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, et adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volvere campos !

Hic, ubi saxa jacent disperso infecta cerebro. Atque interruptis hiscunt divortia muris, Vexillum intrepidus ' fixit, cui tempora dudum Budenses palmæ, peregrinaque laurus obumbrat. Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber, Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum. Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis Moenia discedunt, scopulisque immane minantur Desuper horrificis, et formidabile pendent!

Hic pestem occultam, et foecundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Prælia fervebant; subito cum claustra fragore Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra, Fumantesque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo.

Sic, postquam enceladi dejecit fulmine fratres Cælicolum pater, et vetuit contemnere divos : Divulsam terræ faciem, ingentesque ruinas Mortales stupuere; altum hinc mirantur abesse Pelion, invertique imis radicibus ossam; Hic fluvium moles inter confusasque saxa Reptare, atque aliis discentem currere ripis. Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt, Errore ambiguo elusi, et novitate lucorum.

Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutæ Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni, Germanusque ferox, et juncto fædere Belga; Quique truci Boreæ, et cælo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris; et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phæbi:

1 Honoratissimus D. Dominus Cutts, Baro de Gowran, &c.

Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura mis

cent, Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.

Te tamen è mediis, Ductor Fortissime?, turmis Exere, Tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, popolique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervæ Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno. [æstus Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris Non jubar Arctoum, aut nostri penuria cæli, Sed plaga torridior, quà sol intentius omnes Effundit radios, totique obnoxia Phoebo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis Virtutem immodicam, et generosæincendia mentis. Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arc

ton, Brumamque æternam frigusque perambulat, ursæ Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En! vastos nivium tractus et pallida regna Deserit, imperio extremum qui subjicit orbem 3, Indigenasque hyemes,Britonumque Heroa pererrat Luminibus tacitis; subeunt nunc fusa Namurcæ Mænia, nunc tardo quæ sanguine plurima fluxit Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi. Quæ facies, et quanta viri ! quo vertice in auras

Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satel. litii Præfectis.

3 Moscoviæ Imperator.

2

Assurgit! quali firmat vestigia gressu,
Majestate rudi, et torvo spectabilis ore.

Sic olim Alcides, immania membra leonis
Instratus spoliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes.

Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruenAccipit, in venis ebullit vividus humor, (tos Corda micant crebro, et mentem feritæmulus ardor. Non jam Riphæos hostis populabitur agros Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas. Quis tamen ille procul fremitus ! quæ murmura

vulgi Nassovium ingeminant! video cava littora circùm Fervere remigibus, subitisque albescere velis. Anglia solve metus, et inanes mitte querelas, Nassovi secura tui, desiste tumentes Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim: Optatus tibi Cæsar adest, nec ut ante videbis Solicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia et tacitas versantem in pectore pugnas. Olli grata quies et pax tranquilla verendum Composuit vultum, lætosque affavit honores.

Ut denso circum se plurimus agmine miles Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates Respicit exultans ! juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra. Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti Vestigat faciem ; trepida formidine proles Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus. Ille graves casus, duri et discrimina belli

Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, postquam in patriam fæcunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monstris
Describit, mixto spirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, quantis Gulielme erepte periclis, Accipimus reducem : tibi Diva Britannia fundit Plebemque et proceres: medias quacunque per

urbes Ingrederis, crebræ consurgunt undique pompæ, Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem Circumstat fremitu denso: tibi Jupiter annum Seriùs invertit, luces mirata serenas Ridet Hyems, festoque vacat cælum omne triumpho.

(venta Jamque Nepos * tibi parvus adest, lætoque juIncessu, et blando testatur gaudia risu. Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Cæsareum spirant, majestatemque verendam Infundunt puero! ut mater formosa serenat Augustam frontem, et sublimia temperat ora! Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes. Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella, Pugnasque innocuâ dudum sub imagine lusit. Nunc indignanti similis fugitiva pusillæ Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum. Nunc simulat turres, et propugnacula parva Nominibus signat variis; subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam

* Celsissimus Princeps Dux Glocestrensis.

« 이전계속 »