페이지 이미지
PDF
ePub

Diruit: interea generosæ in pectore flammæ
Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Augustæ immensas in carmine pomInstruet, in luteos ubi vulgd effusa canales (pas Vina rubent, variatque infectas purpura sordes? Quis lapsus referet stellarum, et fictile coelum, Qua laceram ostendunt redolentia compita char

tam, Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?

En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito! ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes; crepitantia sidera passim Scintillant, totoque pluunt incendia cælo. Nec minus in terris vulcanus mille figuras Induit, ignivamosque feras, et fulgida monstra, Terribiles visu formas ! hic membra leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis Jam tandem securus agit, positoque timore Exercet ventos, classemque per ultima mundi Impune educit, pelagoque licentius errat: Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti Tendere vela noto, quà thurea flamina miscet Æolus, et placidis perfundit odoribus auras.

Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes, Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro Fida satellitia, at solitis stipate catervis Ductorem, et tenues circùm diffundite turmas.

Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos, O Diva! O patiens magnum expectare maritum ! Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius

illum Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

BAROMETRI DESCRIPTIO.

QUA penetrat fossor terræ cæca antra, metallo
Fæcunda informi, rudibusque nitentia venis;
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram signo revolubilis imprimit udo,
Sed fractus sparsim in globulos formam usque

rotundam
Servat, et in teretés lapsans se colligit orbes.

Incertum quâ sit naturâ, an negligat ultra Perficier, jubar et maturus inutile temnat; An potius solis vis imperfecta relinquat Argentem malè coctum, divitiasque fluentes : Quicquid erit, magno se jactat nobilis usu; Nec Deus effulsit magis aspectabilis olim, Cum Danaen flavo circum pretiosus amictu Ambiit, et, gratam suadente libidine formam, Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aër Exclusus; fundo vitri subsidat in imo Argenti stagnum ; ut pluvia impendente metallum Mobile descendat, vel contra, ubi postulat æstus, Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem. Jam coeli faciem, tempestatesque futuras, Conscia lympha monet, brumamque et frigora

narrat. Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali Sublatum nequeunt ripæ cohibere priores; Tum lætos seperare dies licet, arva fatentur Æstatem, et largè diffuso lumine rident. Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbæ, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.

Cum verò tenues nebulas spiracula terræ
Fundunt, et madidi fluitant super æquora fumi,
Pabula venturæ pluviæ; tum fusile pondus
Inferiora petit; nec certior ardea coelos
Indicat humentes, medias quando ætheris oras
Tranando, crasså fruitur sublimius aura,
Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
Nunc guttæ agglomerant, dispersas frigora stipant
Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
Prata yirent, segetem fecundis imbribus æther
Irrigat, et bibulæ radici alimenta ministrat.
Quin ubi plus æquo descendens uda metalli
Fundum amat, impatiens pluviæ, mutuensque pro-

cellam,
Agricolæ caveant; non hoc impunè colonus
Aspicit; ostendet mox fæta vaporibus aura
Collectas hyemes, tempestatem que sonoram.
At licet argentum mole incumbente levatum
Subsidat, penitusque imo se condat in alveo,
Cætera quæque tument; eversis flumina ripis
Expatiata ruunt, spumantibus æstuat undis
Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.

Nulla tacet secretra poli mirabile vitrum,

Quin varios coeli vultus et tempora prodit.
Antè refert, quando tenui velamine tutus
Incedes, quando sperabis frigidus ignem.

Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila cæli
Dirumpunt obscura diem, pluviasque minantur;
Machina si neget, et sudum promittat apertum,
Audax carpat iter nimbo pendente viator;
Nec metuens imbrem, poscentes messor aristas
Prosternat: terræ jam bruma incumbit inermis,
Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque pa-

ratos.

ΠΥΓΜΑΙΟ-ΓΕΡΑΝΟΜΑΧΙΑ:

SIVE, PRÆLIUM INTER PYGMÆOS ET GRUES COM

MISSUM.

PENNATAS acies, et lamentabile bellum Pygmeadum refero: parvas tu, Musa, cohortes Instrue; tu gladios, mortemque minantia rostra, Offensosque Grues, indignantesque pusillam Militiam celebra ; voluerumque hominumque tu

multus. Heroüm ingentes animos et tristia bella Pieridum labor exhausit, versuque sonoro Jussit, et æternâ numerorum assurgere pompa ; Quis lectos Graiûm juvenes, et torva tuentem Thesea, quis pedibus velocem ignorat Achillem? Quem dura Æneæ certamina, quem Gulielini Gesta latent? fratres Thebani, et flebile fatum Pompeii quem non delassavere legentem? Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum Carmine depingam sonitum, nova castra secutus ; Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos Heroas, nigrisque ruentem è nubibus hostem.

Qua solis tepet ortu, primitiisque diei India læta rubet, medium inter inhospita saxa (Per placidam vallem, et paucis accessa vireta) Pygmæum quondam steterat, dum fata sinebant, Imperium. Hinc varias vitam excoluere per artes Seduli, et assiduo fervebant arva popello. Nunc si quis dura evadat per saxa viator, Desertosque lares, et valles ossibus albas Exiguis videt, et vestigia parva stupescit. Desolata tenet victrix impunè volucris Regna, et securo crepitat Grus improba nido. Non sic, dum multos stetit insuperabilis annos Parvula progenies; tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtæ auderet se credere pugnæ, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque

reportat Ingentem prædam; cæsoque epulatur in hoste. Sæpè improvisas mactabat, sæpè juvabat Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem. Nempe larem quoties multa construxerat arte, Aut uteri posuisset onus, volucremque futuram; Continuo vultu spirans immane minaci Omnia vastaret miles, foetusque necaret Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam, Cum tepido nondum maturuit hostis in ovo.

Hinc causæ irarum, bella hinc, fatalia bella, Atque acies letho intentæ, volucrumque virûmque Commissæ strages, confusaque mortis imago. Non tantos motus, nec tam memorabile bellum, Mæonius quondam sublimi carmine vates Lusit; ubi totam strepituque armisque paludem Miscuit: hic (visu miserabile !) corpora murum Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco

« 이전계속 »