페이지 이미지
PDF
ePub
[ocr errors]

Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis
Reptat humi, solitis nec sese saltibus effert.

Jamque dies Pygmæo aderat, quo tempore cæsi
Pænituit fætus, intactaque maluit ova.
Nam
super

his accensa graves exarsit in iras Grus stomachans; omnesque simul, quas Stry

monis unda,
Aut stagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri
Prata tenent, adsunt; Scythicaque excita palude,
Et conjurato volucris descendit ab Istro.
Stragesque immensas et vulnera cogitat absens,
Exacuitque ungues ictum meditata futurum,
Et rostrum parat acre, fugæque accommodat alas.
Tantus amor belli, et vindictæ arrecta cupido.
Ergo ubi ver nactus proprium, suspensus in alto
Aëre concussis exercitus obstrepit alis,
Terræque immensos tractus, semotaque longè
Æquora despiciunt, Boreamque et nubila tranant
Innumeri : crebro circum ingens fluctuat æther
Flamine, et assiduus miscet cælum omne tumultus.

Nec minor in terris motus, dum bella facessit
Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas,
Et furit arreptis animosus homuncio telis:
Donec turma duas composta excurrat in alas,
Ordinibusque frequens, et marte instructa perito.

Jamque acies inter medias sese arduus infert
Pygmeadum ductor, qui majestate verendus,
Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes
Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
Torvior aspectu (hostilis nam insculpserat unguis
Ore cicatrices) vultuque ostentat honesta
Rostrorum signa, et crudos in pectore morsus.
Immortali odio, æternisque exercuit iris
Alituum gentem, non illum impune volucris

[ocr errors]

Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis.
Fatalem quoties Gruibus distrinxerat ensem,
Truncavitque alas, celerique fugam abstulit hosti:
Quot fecit strages ! quæ nudis funera pullis
Intulit, heu! quoties implevit Strymona fletu!
Jamque procul sonus auditur, piceamque volan-
tum

[tem.
Prospectant nubem, bellumque hostesque feren-
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert
Ordinibus structus variis exercitus ingens
Alituum, motisque eventilat aëra pennis.
Turba polum replet, specieque immanis obumbrat
Agmina Pygmæorum, et densa in nubibus hæret:
Nunc densa, at patriis mox reddita rarior oris.
Belli ardent studio Pygmæi, et lumine sævo
Suspiciunt hostem; nec longum tempus, et ingens
Turba Gruum horrifico sese super agmina lapsu
Præcipitat gravis, et bellum sperantibus infert;
Fit fragor; avulsæ volitant circum aëra plumæ.
Mox defessa iterum levibus sese eripit alis,
Et vires reparata iterum petit impete terras.
Armorum pendet fortuna : hic fixa volucris
Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu [tem
Torquet agens circum, rostrumque intendit in hos-
Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
Pygmæi hic stillat lentus de vulnere sanguis,
Singultusque ciet crebros, pedibusque pusillis
Tundit humum, et moriens unguem execratur

acutum.
Æstuat omne solum strepitu, tepidoque rubescit
Sanguine, sparguntur gladii, sparguntur et alæ,
Unguesque et digiti, commistaque rostra lacertis.

Pygmeadum sævit, mediisque in millibus ardet
Ductor, quem late hinc atque hinc pereuntia cingunt

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Corpora fusa Gruum; mediaque in morte vagatur,
Nec plausu alarum, nec rostri concidit ictu.
Ille Gruum terror, illum densissima circum
Miscetur pugna, et bellum omne laborat in uno:
Cum, subito appulsus (sic Dî voluere) tumultu
Ex inopino ingens et formidabilis ales
Comprendit pedibus pugnantem; et (triste relatu)
Sustulit in cælum; bellator ab unguibus hæret
Pendulus, agglomerat strepitu globus undique
Alituum; frustra Pygmæi lumine mesto [densus
Regem inter nubes lugent, solitoque minorem
Heroem aspiciunt Gruibus plaudentibus escam.

Jamque recrudescit bellum, Grus desuper urget
Pygmæum rostro, atque hostem petit ardua morsu;
Tum fugit alta volans; is sursum brachia jactat
Vulneris impatiens, et inanes sævit in auras.
Talis erat belli facies, cum Pelion ingens
Mitteret in cælum Briareus, solioque Tonantem
Præcipitem excuteret; sparguntur in æthere toto
Fulminaque scopulique: flagrantia tela deorsum
Torquentur Jovis açta manu, dum vasta gigantum
Corpora fusa jacent, semiustaque sulphure fumant.

Viribus absumptis penitùs Pygmëia tandem Agmina languescunt; ergo pars vertere terga Horribili perculsa metu, pars tollere vocem Exiguam; latè populus Cubitalis oberrat. Instant à tergo volucres, lacerantque trahuntque Immites, certæ gentem extirpare nefandam.

Sic Pygmæa domus multos dominata per annos, Tot bellis defuncta, Gruum tot læta triumphis, Funditus interiit: nempe exitus omnia tandem Certus regna manet, sunt certi denique fines, Quos ultra transire nefas: sic corruit olim Assyriæ Imperium, sic magnæ Persidis imis

Sedibus eversum est, et majus utroque Latinum.
Elysii valles nunc agmine lustrat inani,
Et veterum Heroum miscetur grandibus umbris
Plebs parva: aut, si quid fidei mereatur anilis
Fabula, Pastores per noctis opaca pusillas
Sæpe vident umbras, Pygmæos corpore cassos.
Dum secura Gruum, et veteres oblita labores,
Lætitiæ penitùs vacat, indulgetque choreis,
Angustosque terit calles, viridesque per orbes
Turba levis salit, et lemurum cognomine gaudet.

RESURRECTIO DELINEATA

AD ALTARE COLL. MAGD. OXON.

EGREGIOs fuci tractus, calamique labores, Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et simulachra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine-Musa Pande novo, vatique sacros accende furores.

Olim planitiem (quam nunc fæcunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed nè rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futuræ Substravit pictor tabulæ, humoremque sequacem Per muros traxit; velamine monia crasso Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.

Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto) Ne spatio moles immensa dehiscat inani, Per cava coelorum, et convexa patentia latè Hinc atque hinc interfusus fluitaverat æther ; Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitiùs ignes

Cynthia vibrabat; crebris nunc consitus astris
Scintillare polus, nunc fulgor Lacteus omne
Diffluere in cælum, longoque albescere tractu.

Sic, operis postquam lusit primordia pictor,
Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem,
Cautiùs exercet calamos, atque arte tenacem
Confundit viscum, succosque attemperat, omnes
Inducit tandem formas; apparet ubique
Muta cohors, et picturarum vulgus inane.

Aligeris muri vacąt ora suprema ministris, Sparsaque per totam coelestis turba tabellam Raucos inspirat lituos, buccasque tumentes Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem. Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam Picta gravescit humus, terris emergit apertis Progenies rediviva, et plurima surgit imago.

Sic, dum fæcundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet prægnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.

Jam pulvis varias terræ dispersa per oras, Sive inter venas teneri concreta metalli, Sensim diriguit, seu sese immiscuit herbis, Explicita est; molem rursus coalescit in unam Divisum funus, sparsos prior alligat artus Junctura, aptanturque iterum coëuntia membra. Hic nondum specie perfecta resurgit imago, Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nạres Mança, et adhuc deest informi de corpore multum. Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver Motu ægro

vix dum redivivos erigit artus. Inficit his horror vultus, et imagine tota Fusa per attonitam pallet formido figuram.

Detrahe quin oculos spectator, et, ora nitentem

« 이전계속 »