페이지 이미지
PDF
ePub

Si poterint perferre diem, medium inspice murum,
Quà sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno
Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis.
Circum tranquillæ funduntur tempora flammæ,
Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis,
Plurimaque effulget majestas numine toto.
Quantum dissimilis, quantum, o! mutatus ab illo,
Qui peccata luit cruciatus non sua, vitam
Quando luctantem cunctatâ morte trahebat!
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen
Condere, dum victa fatorum lege triumphans
Nativum petiit cælum, et

super

æthera vectus Despexit lunam exiguam, solemque minorem.

Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri. Umbræ huc felices tendunt, numerosaque cælos Turba petunt, atque immortalia dona capessunt. Matres, et longæ nunc reddita corpora vitæ Infantům, juvenes, pueri, innuptæque puellæ Stant circum, atque avidos jubarimmortale bibentes Affigunt oculos in Numine; laudibus æther Intonat, et læto ridet cælum omne triumpho. His amor impatiens conceptaque gaudia mentem Funditus exagitant, imoque in pectore fervent. Non æquè exultat flagranti corde Sibylla, Hospite cum tumet incluso, et præcordia sentit Mota Dei stimulis, nimioque calentia Phæbo.

Quis tamen ille novus perstringit lumina fulgor? Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem è tumulo, alatoque satellite fultam? Agnosco faciem, vultu latet alter in illo Wainfletus ', sic ille oculos, sic ora ferebat:

· Coll. Magd. fundator.

Eheu quando animi par invenietur imago!
Quando alium similem virtus habitura !-
Irati innocuas securus numinis iras
Aspicit, impavidosque in judice figit ocellos.

Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris
Jam videas scenam; multo hic stagnantia fuco
Mônia, flagrantem liquefacto sulphure rivum
Fingunt, et falsus tantâ arte accenditur ignis,
Ut toti metuas tabulæ, ne flamma per omne
Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat
Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
Huc turba infelix agitur, turpisque videri
Infrendet dentes, et rugis contrahit ora.
Vindex à tergo implacabile sævit, et ensem
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos
Jam Paradiseis iterum depellit ob oris.
Heu! quid agat tristis ? quo se cælestibus iris
Subtrahat? o! quantùm vellet nunc æthere in alto
Virtutem colere! at tandem suspiria ducit
Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur ;

obstant Sortes non revocandæ, et inexorabile numen.

Quam varias aperit veneres picturą! periti Quot calami legimus vestigia! quanta colorum Gratia se profert! tales non discolor Iris Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.

O fuci nitor, ô pulchri durate colores! Nec, pictura, tuæ languescat gloria formæ, Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supre

mam.

SPHÆRISTERIUM.

Hic ubi graminea in latum sese explicat æquor
Planities, vacuoque ingens patet area campo,
Cum solem nondum fumantia prata fatentur
Exortum, et tumidæ pendent in gramine guttæ,
Improba falx noctis parva incrementa prioris
Desecat, exiguam radens à cespite messem:
Tum motu assiduo saxum versatile terram
Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palæstram
Uncta, nitens oleo, formæ quibus esse rotundæ
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum,
Quæque suis incisa notis stat sphæra; sed unus
Hanc vult, quæ infuso multùm inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parciùs urget
Plumbea vis, motuque finit procedere recto.
Postquam ideò in partes turbam distinxerat

æquas
Consilium, aut sors; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, qua cursum meta futurum
Designat; jactique legens vestigia, primam,
Qui certamen init, sphæram demittit, at illa
Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec sensim primo impete fesso
Subsistat: subitò globus emicat alter et alter.

Mox ubi funduntur latè agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus; jam cautius exit, Et leviter sese insinuat revolubile lignum.

At si fortè globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subitd languescere motum, Pone urget sphæræ vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi. Atque ut segnis honos dextræ servetur iniquam Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.

Nec risus tacuere, globus cùm volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphæram à recto trahit insita virtus. Tum qui projecit, strepitus effundit inanes, Et, variam in speciem distorto corpore, falsos Increpat errores, et dat convitia ligno. Sphæra sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.

Illa tamen laudes summumquemeretur honorem, Quæ non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit stadium, et metæ inclinata recumbit. Hostis at hærentem orbiculo detrudere sphæram Certat, luminibusque viam signantibus omnes Intendit vires, et missile fortiter urget: Evolat adducto non segnis sphæra lacerto.

Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix Auriga invehitur, cùm raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingat socios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque Deos atque astra vocat crudelia.

Si verò incursus faciles, aditumque patentem Inveniat, partoque hostis spolietur honore: Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge, Exclamant socii; plausu strepit omni viretum.

Interea fessos inimico Sirius astro Corripit, et salsas exudant corpora guttas; Lenia

jam Zephyri spirantes frigora, et umbræ Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.

AD D. D. HANNES,

INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM,

O QUI canoro blandius Orpheo
Vocale ducis carmen, et exitu

Feliciore luctuosis
Sæpe animam revocas ab umbris,
Jam seu solutos in numerum pedes
Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax

Corpus tueris, seu cadaver
Luminibus penetras acutis;
Opụs relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,

Scyphumque jucundus require
Purpureo gravidum Lyæo
Nunc plena magni pocula postules
Memor Wilhelmi, nunc moveat sitim

Minister ingens, imperique
Præsidium haud leve, Montacutus,
Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!

Nec cæteros cautus mederi
Ipse tuam minuas salutem.

« 이전계속 »